Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
De Felicula uirgine et martyre traditum est carcere inclusam dies septem
nihil gustasse et iterum in templum deę Vestę sub custodia translatam alios
septem dies pari inedia peregisse. Hac igitur abstinentię uirtute roborata,
constanti et imperterrito animo martyrii pertulit supplicium, nihil
horrescens tyranni sęuitiam, sed mori cupiens et esse cum Christo.

|