Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Non solum muto uocem, uerum etiam mortuo uitam aliquando restitutam hac de
causa fuisse legimus. Seuerus enim sacerdos (ut in beati pontificis Gregorii
Dialogo relatum est) uocatus ad cuiusdam ęgrotantis confessionem audiendam,
cum paulo tardius uenisset, uita defunctum offendit eaque uehementer angi
afflictarique coepit, se illius interfectorem, se homicidam clamitans. Et
dum in his lamentis cadaueri incumbens acerrime fleret, reuixit, qui iacebat
mortuus, dixitque se, dum ab impiis spiritibus ad horrenda tenebrarum loca
raptim traheretur, ab angelo protinus dimitti atque corpori restitui iussum,
quod diceret Deum id Seueri lachrymis indulsisse. Igitur, ubi confessus est,
peracta septem dierum poenitentia, iterum obiit, corporis uinculis pariter
peccatorumque absolutus. Caueat ergo sacerdos horam terere cunctando,
quoties ad tam necessarium opus accersitur, ne, si Seueri fletum imitari
nequiuerit, reatum subire cogatur mortui non confessi. Caueat et ęger
differre confessionem, ne confitendi mora peccandi pertinacię imputetur.
Sicuti isti imputata fuisset ad perpetuum supplicium, nisi aliena ei merita
peropportune succurrissent. Hinc est illud in Ecclesiastico pręceptum:
Confiteberis
-- 2-623 --
uiuens, uiuus et sanus confiteberis, et laudabis Deum, et
gloriaberis in miserationibus illius.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|