Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Previous section

Caput XII / DE SACROSANCTA COMMVNIONE

Post poenitentiam confessionemque peccatorum restat, ut ad mensam Domini accedamus, corpori et sanguini eius communicantes, qui est caput nostrum, sine quo nos, qui membra sumus, uiuere omnino non possumus. Ait enim: Nisi manducaueritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis uitam in uobis. Cuius nunc sacramenti ueritatem, excellentiam, fructum exemplis astruere conabimur, quantum in nobis erit, autoritateque Scripturarum, ne cui forte incredibile uideatur, quod supra omnem naturę uim fieri audierit, et ibi magis eius uacillet fides, ubi credentibus certior beatitudo promittitur.

Dominus ergo noster Iesus Christus acceptum panem et uinum benedixit dicens: Hoc est corpus meum, et: Hic est sanguis meus. Non fallit ipse, qui ueritas est. Et si multa hominibus credimus, cum scriptum sit: Omnis homo mendax, non credemus Deo, qui uerax est, immo ueritas ipsa? Aut non fuit illi possibile panis uinique mutare substantiam, cui possibile fuit creare cuncta? Sed panis et uini — inquies — formam permanere cerno; quomodo uis, ut aliud esse, quam quod uideo, credam? Eodem profecto modo, quo animal aliquod ex ęre lapideue effigiatum conspicis fucatumque coloribus, et tamen non animal esse intelligis, sed ęs aut lapidem aut materiam aliam. Rursum dices: Ista quidem animalis effigies uisum potest decipere, odoratu tamen, gustu, tactu deprehenditur non esse id, quod uidetur. At in sacramento isto panis et uinum, sicut oculis uidentur, ita et sensibus cęteris pariter percipiuntur. Statuarius

-- 2-628 --

ergo in ęris uel lapidis materia potuit obiicere oculis tuis animalis speciem, non poterit Christus in corpore suo panis et uini, sicut oculis ita et naribus et palato et tactui? Non uis plus Deum posse quam hominem, et cunctorum autorem quam creaturam? Quod si ille artifex efficere potuit, ut aliud cernas quam quod est, non poterit artificis Dominus et Plasmator omnium efficere, ut aliud etiam gustes, odoreris, tangas quam quod est? Si unum ex sensibus homini subdis, subde et reliquos Deo aut confitere inter Deum et hominem nihil differre. Quod prorsus Deum esse negare est. Ad hoc, nonne inest hydromeli uini sapor et color, cum mel et aqua sit, non uinum? Nonne etiam usu uenit, ut quędam uel uetustate uel uitio alienum odorem imitentur, suum amittant? Aquę, cum gelantur, corpus non liquoris, sed uitri habent. Vides igitur quibusdam in rebus interdum contingere alterius rei saporem, colorem, odorem, tactum. Nec tamen ideo reris illas esse alias quam quę sunt, et de Christi corpore dubitas, quia, quę panis et uini sunt, in se conseruat, non quę carnis et sanguinis, cum tamen caro et sanguis sit, immo idem ille, qui natus est de Virgine, qui pependit in cruce, qui surrexit de sepulchro, qui ad dexteram Dei sedet in cęlo? Denique, noli sensibus tuis credere, qui falli decipique possunt. Crede illi, qui nec falli nec fallere potest, quo nihil est uerius, nihil certius, a quo uel minimum dissentire perniciosissimus error est. Et quid mirum, si ille tibi in panis et uini figura apparet, qui Magdalenę in forma apparuit hortulani et Discipulis ad castellum Amaus pergentibus in forma peregrini. Et quidem ab iis noluit statim agnosci, tibi uero, quoties panis et uinum a sacerdote consecrantur, dicit: Hoc est corpus meum, hic est sanguis meus. Et: Beati, qui non uiderunt, et crediderunt, hoc est, qui sacram hostiam illam, quam uident, Christum Iesum esse credunt, quem non uident. Latet diuinitas, latet humanitas, sed utrunque sola intuetur fides, dum de utriusque pręsentia nihil hęsitat. Credendum ergo est et citra omnem rei ambiguitatem firmiter tenendum panis uinique substantiam in substantiam

-- 2-629 --

transire corporis et sanguinis Christi, et hoc quidem uirtute uerborum Cristi, quę per illos duntaxat proferuntur, quibus ipse dixit: Hoc facite in meam commemorationem, iam tum sacerdotes instituens, per quorum ministerium ipse nobiscum esset ad consummationem seculi. Quoniam sine illo ieiuni et esurientes deficeremus in uia, ueluti defecerunt, quibus manna in deserto fastidio fuit.

Cur autem panis et uini neque forma neque formę, accidentia immutentur? Ne scilicet manducare potareque exhorrescas. Si enim species illas in carnem et sanguinem, sicuti sunt, ita uersas cerneres, respueres profecto et stomachans atque auersus cum illis fortasse, qui credere noluerunt, diceres: Nauseat anima mea super cibo isto leuissimo. Ipse itaque, qui manducari potarique uoluit, sapere etiam sumentibus se ita uoluit, ut omnem prorsus excusationis occasionem de medio auferret, qua dicere quis posset sibi horrendum fuisse ori ac dentibus admouere corpus Christi uiuum ideoque iungi communicarique noluisse. Sic igitur se nobis offerens, infirmitati nostrę prudenter cessit et simul saluti clementer consuluit, ne cibum sumere timeremus, cuius pastu immortalitatem, incorruptionem beatitudinemque consequimur ęternam.

Quomodo autem Christus et in cęlo cum angelis et in terra nobiscum sit, quomodo unus in multis hostiis sicut et in unaquaque earum uel qua ratione fractis illis et communicatis ipse semper integer illęsusque perseueret, quomodo etiam, qui quotidie a fidelibus sumitur, non consumatur uel qualiter sub tam angusta forma totus sit uel quo pacto is, qui supra cęlum est, illico, ut dicta fuerint consecrationis uerba, in altari adsit, mirari potius quam scrutari licet. Sed quanquam diuina humanis inuisibiliaque uisibilibus nequeant comparari, quęramus tamen aliquas rerum similitudines, quo magis credibilia uideantur, quę ueriora sint quam ut de illis quicquam dubitare fas sit.

Sic igitur in cęlo simul et in altari est Christus, quemadmodum radii soils, cum oritur, in oriente pariter

-- 2-630 --

et in occidente apparent. Nec tamen lux illa substantia solis est, cum in sacrificio altaris eadem substantia Christi sit, quę in cęlo est.

Vnus quoque Christus in plurimis hostiis est nec minus in una quam in omnibus nec plus in omnibus quam in singulis, sicuti eadem uox et in ore sermocinantis et in omnium auscultantium auribus est: aures multę, uox una. Auris tamen alia magis, alia minus uocis capax est, utraque autem sacramenti species ęque capax Christi est. Quem quidem haud inepte solis luci atque loquentis uoci comparauimus, quia ipse et Sol iustitię et Lux mundi et Verbum Patris est.

Pręterea fractio illa manducatioque in specie panis et uini, non in substantia Christi fit, quę diuidi separarique non potest. Velut fracto speculo non frangitur intuentis imago, sed etiam cuique fragmento eadem imago, quę speculo integro inerat, inest. Attamen in sacramento non imago Christi est, sed substantia eius. Imago autem panis et uini est, quanuis ipse Christus, imago Dei, inuisibilis sit.

Quotidie enim a nobis sumptus non consumitur. Sicut nec amor erga me tuus iccirco minuetur, si aliis quoque, quanuis multis, communicatus fuerit. Potest quidem omnibus impertiri et semper apud te integer permanere. Sicut etiam lucernę unius lumen non ob hoc minus fulgoris habebit, cum ab ea plurimę alię accensę fuerint. Et, si iis rebus nihil infertur detrimenti ex communicatione, multo minus Christo, qui et uerus amor est, diligens electos suos usque in finem, et lucerna semper lucens omnibus, qui in domo sunt.

Totus autem Christus sub tam exigua latet specie, quemadmodum intra pupillam oculi oppidum aliquod uidetur uel mons. Repręsentatio tamen ibi est sicut in speculo, non ueritas. In sacramento autem tota substantię Christi magnitudo est, quam non loci spacio metimur, sed ui naturę. Ac ne forte ideo spacium illud, quo hostia circumscribitur, uacuum putes, sua specie plenum est: species in loco, substantia in natura est.

-- 2-631 --

E cęlo quoque ad altare, id est, ad terram usque delabendo moram non sustinet, sicut nec oculi nostri acies cęlum et sydera suspiciendo, cum hęc a nobis tam distent procul. Verum obtutus noster non ita perfecte absoluteque longinqua ut proxima cernit. Deo autem omnia pariter proxima sunt, pariter pręsentia neque locorum intercapedine prępedire neque temporis puncto retineri potest, quin statim ibi sit, ubi uult, et quali forma uideri uoluerit, tali repente et appareat. Denique, omnia potest, per quem facta sunt omnia.

Nos profecto (ut in Ecclesiastico scriptum est) multa dicimus et deficimus, nequaquam ualentes explicare sermone, quod fide tenemus. Igitur, quoniam ibidem pręcipitur: Ne laboretis, non enim comprehendetis, imitemur turbam illam, quam pauit Dominus, ut, quod capere possumus, capiamus, reliquias dimittentes in cophinos eorum recondendas, quibus datum est nosse mysterium Dei, sed tamen cum illis pariter credentes, ut pariter cum illis saluemur. Quam quidem fidem ut nobis magis certam probatamque redderet, Dominus noster signis manifestissimis interdum dignatus est roborare, ne credere dubitemus etiam illud, quod intellectu non percipimus.

Viterbii (quod oppidum Piceni est) sacerdos quidam, dum missam celebraret, hostiam sacram sumpturus dubitauit, essetne illa uera caro Saluatoris. Et cum de more manibus confregisset, cruor inde manare coepit, ita ut album panniculum, quod corporale appellant, sibi subiectum magna ex parte inficeret. Frustraque tentatum est maculam illam elui aquis. Atque ob miraculi fidem pannus ipse in sacrario Viterbinę ecclesię adhuc seruari dicitur. Eam potissime ob rem quartus Vrbanus pontifex (cum forte ibi adesset) diem Corporis Christi festum constituit, qui peractis Pentecostes officiis feria quinta proxima solennis est. Pontificis maximi testimonio credat annuęque celebritati ab eo indictę, quisquis uel miraculo non interfuit uel pannum sancto sanguine perfusum non uidit.

-- 2-632 --

Eduardo, Anglorum regi, sanctitate magis quam regno celebri, dum missali sacrificio interfuisset, in manibus sacrificantis presbyteri Christum ea corporis forma, quam de Virgine matre sumpsit, ferunt apparuisse; non quod sanctus rex de ueritate sacramenti ambigeret, sed ut ambigentibus ipse (cuius uerbis habebatur fides) uisa prędicaret. Eo attestante crediderunt, quibus ueritatem persuadere ratio nequiuerat.

In beati quoque pontificis Gregorii uita legimus, cum corpus Dominicum cuidam foeminę sumendum offerret, quę panes ipsos, quos ille consecrabat, facere consueuerat, incredula renuebat accipere, quod diceret nequaquam esse illud corpus Domini, sed panem, quem ipsa suis manibus formauerat, ipsa coxerat. Tunc pontifex ęgre ferens infidelitatem mulieris orauit Dominum, et panis species uersa est in speciem carnis. Rursum orauit, atque ubi pristina sacramento facies rediit, credenti iam ac poenitenti illi obtulit. Experimento credidit mulier. Quod si absque eo credidisset, multo maius fidei sibi meritum accessisset. Beati enim, qui non uiderunt, et crediderunt.

Stephanus, presbyter Constantinopolitanus, caput foeminę hostia sacra contingens, ab ea demonem, a quo uexabatur, expulit. Quę liberata dixit sibi tunc uisum fuisse, quod ille puerum nudum ac uiuum uertici supponeret suo. Dubitari posset, ne commentum confixerint, si secuta sanitas non faceret fidem. Panem quippe malignus ille spiritus minime timuisset, sed ipsum ferre nequiuit, qui panis figuram nobis pręfert. Puer ergo terruit demonem et fugauit, ut, si foeminę uerbis non credimus, operibus Christi credamus.

Marię etiam cognomento Decegnies eundem pueri figura uisum perhibent, dum sacerdos inter sacrificandum de more manus sustulisset. In quo hoc quoque mirum et ineffabile, quomodo eodem tempore in eodem corpore alii aliam effigiem uiderint, illa pueri, alii panis, illa, quod erat, alii, quod esse uidetur, et non esse creditur. Cur autem ita ei, nisi ad submouendum scrupulum

-- 2-633 --

dubietatis, non ab ipsius mente, quę sancta et fidelis erat, sed illorum, qui dubitassent, si tantę opinionis mulierem mentiri posse arbitrarentur? At quare non cęteris, sicut et ipsi uni, puer apparuerit? Vt scilicet credentes, quod non uident, uidere mereantur, quod credunt.

Satis hęc de ueritate sacramenti. Nunc eius excellentiam dignitatemque tractemus.

Inde primum tanti mysterii panditur magnitudo, ubi in Veteri Instrumenti figurę eius pręcesserunt. Et, si in signis nobilitas inerat singularis, quanto maior inest ueritati! In typum ergo huius prima libatio fuit panis et uini. Et ne uulgare sacrificium putes, qui libabat, et rex erat et sacerdos et quidem talis, ut sacerdotium significaret Christi, cui per Prophetam dictum est: Tu es sacerdos in ęternum secundum ordinem Melchisedech.

Agnus quoque filiis Israhel immolari iussus, cum de seruitute Pharaonis liberati sunt, pręnunciabat sacramentum istud, quo nos a seruitute diaboli liberamur uniti Deo. Si ad agnum respicis, absque macula est; si ad diei, qua immolabatur, celebritatem, nullam apud Hebreos maiorem Phase inuenies.

Hostia etiam illa, quę in Lege offerebatur pro peccato, quę sanctificabat, quicquid tetigisset, quę sancta sanctorum dicebatur, cuius sanguis inferebatur in Tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario, nonne per omnia innuebat hostiam hanc, quę pro peccato in ara crucis offerenda erat, quę uere sancta sanctorum est, cuius carnem manducantes sanctificamur, cuius sanguinem potantes mundamur?

Et de hostia pacificorum scriptum est: Qui fuerit mundus, uescetur ex ea. Anima polluta, quę ederit de carnibus hostię pacificorum, quę oblata est Domino, peribit de populis suis. De hac autem, quę de celo descendens pacem attulit terrę, concilians ima summis, per Apostolum dicitur: Probet seipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit

-- 2-634 --

indigne, iudicium sibi manducat et bibit, non diiudicans corpus Domini.

Manna etiam illud, quo populus Israhel uixit in deserto, figurabat cibum hunc, quo nos in seculi huius deserto sustentamur. Alioquin fragiles et imbecilli deficeremus in uia neque diabolo resistere neque concupiscentiis repugnare possemus. Et tamen ad illos dicitur; Patres uestri manducauerunt manna, et mortui sunt. Qui uero comederit panem hunc, uiuet in ęternum, ut scias, quanto figurę pręcellat ueritas.

Multo ergo ualidior est panis iste pane illo subcineritio, qui in manu Gedeonis ducis euertit castra Madian. Multo sanctior illo, quem ipsi Dauid et iis, qui cum eo erant, edere non licuit, nisi cum se mundos a mulieribus esse confessi sunt. Multo plus uigoris conferens comedenti quam ille, in cuius fortitudine ambulauit Helias quandraginta diebus et totidem noctibus, usque ad montem Dei Oreb. Multo suauior farina illa, quę ab Heliseo in ollam missa pulmenti amaritudinem uertit in dulcorem. Nullum denique sacrificium, nulla oblatio huic oblationi conferenda. Quę quidem lux est, non umbra, ueritas, non typus, et indulta in Euangelio gratię plenitudo, non in omnibus Legis cerimoniis suspensa futuri expectatio.

Hoc enim est illud conuiuium, de quo Esaias prophetans ait: Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc conuiuium pinguium, conuiuium uindemię, pinguium medullatorum, uindemię defecatę. Hęc est illa oblatio, de qua Dominus ipse per Malachiam gloriatur dicens: In omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum est nomen meum in gentibus. Hanc Zacharias quoque in spiritu cernens et admirans, bonum et pulchrum Dei appellat dicens: Quid bonum eius est et quid pulchrum eius nisi frumentum electorum et uinum germinans uirgines? Esto sane, bona etiam et pulchra pro tempore fuerint Legis sacrificia. Nunquid tamen aliquod eorum uirgines germinare dictum sit? Vnde apparet non terrenum, sed

-- 2-635 --

cęlestem esse cibum, quo aliti homines angelicam uitam uiuere coepere profitentes castitatem. Etenim cibus quoque ipse caro est de Virgine sumpta Deoque ita unita, ut Deus et homo non duo sint, sed unus Christus. Christum ergo in altari sumimus; quo quid unquam dici aut cogitari potest prestantius, magnificentius, sublimius?

Igitur haud temere Iuoni missam celebranti, dum sacram hostiam reuerenter offerret, igneus globus super uerticem astitisse uisus est. Quę res tantę admirationi fuit, ut, quod ipse manibus extulerat, iis etiam, qui prius dubitauerant, diuinum esse appareret adorarentque deinceps in sacramento, non quod uiderent, sed quod esse crederent. Neque enim ad species illas uisibiles dirigenda adoratio est, sed ad substantiam Christi, quę sub ipsis occultatur.

Sic nempe faciens Dominicus ille, Prędicatorum pater, dum inter sacrificandum tanti sacramenti maiestatem secum cogitaret, nimio interdum stupore attonitus, exterius obrigescebat, interius ineffabiliter consolabatur. Quantus hic ergo et qualis est, qui contemplatione sui totum occupat hominem et manentem in corpore a corpore facit alienum! Et nec sic profecto gloriam suam totam pandit, quam ne angeli quidem comprehendere possunt, cum incircumscripta atque infinita sit.

Et ne tam admirabilis sacramenti homines mortales tantum ministros esse putemus, nonnunquam etiam ab excellentiore, hoc est, spiritali creatura ministratum hominibus est.

Ferunt Onophrium in uasta Aegypti solitudine Deo seruientem, Dominico quoque die illud angelo deferente acceptauisse, cum sacerdotis copiam procul ab humano cultu degens habere non posset.

Maglorio*corr. ex Maioro etiam, episcopo in Britannia, Paschali die oranti angelum ter apparuisse terque sacram communionem porrexisse, prędicentem, quod propediem decessurus esset. Sed qui tali usus est ministerio tantoque

-- 2-636 --

donatus uiatico, ad uitę finem gratanter cucurrit, ut uitam, quę finem non habet, inchoaret.

Marcus quoque Scriptor apud Aegyptios ita cognominatus, quoniam curę illi fuit anachoretarum Aegypti uitas describere, cum aliquando genibus prouolutus eucharistiam a sacerdote poposcisset, apparuit manus eam sibi porrigens. Nec dubitauit ille accipere, quod diuinitus offerri credidit, neque ambigitur, quin angelus fuerit, qui pręripere ausus sit officium sacerdotis. Magisque incussit reuerentię erga se metum panis ipse Trinitatis, cum tam mirabiliter etiam ab angelis porrigi uisus est.

Non minori adimiratione dignum nec minus ad huius sacramenti spectans dignitatem illud fuit, quod in uita Faustini et Iouitę martyrum legimus. Hi nanque cum Secundum militem Mediolani conuersum baptizassent et communione quoque membrum Ecclesię facere uoluissent nec haberent panem, ex quo sacramentum conficerent, a columba alite rostro delatum accepere eique sumendum porrexerunt, sacrum esse minime dubitantes, qui sic afferebatur. Quoniam autem in columbę figura Spiritum Sanctum apparere solitum Euangelia testantur, hoc ideo contigisse potuit, ut credamus, sicut credimus, ibi Deum Patrem, ibi Spiritum Sanctum esse, ubi Filius est, cum trium personarum simplex unicaque substantia separari non possit. Quem ergo honorem toti Trinitati exibendum censes, huic uni Sacramento deferre ne dubites, non uisibilem eius figuram tantummodo oculis attendens, sed sub uisibili figura inuisibilem ueritatem alta mente contemplans.

Eiusmodi autem honor quanti meriti sit, Honorati, Ambianensis episcopi, exemplo disci potest. Qui missam celebrans, cum ante se in altari sacram hostiam attentius consyderasset, iam sumere uolens, manibus contingere hesitabat. Itaque depictę ibi imaginis Christi manu sublatam sibique porrectam hausit, sumere non recusans, quod diuinitus dabatur. Et certe dignus fuit a Christo communicari, qui se tactu etiam eius indignum iudicauit. Non negamus et Iudam a Christo communicatum.

-- 2-637 --

Sed quia irreuerenter simul et impie accesserat, post buccellam diabolo ad se aditum prebuit. Et uitę autorem inhonorans, mortis laqueo se infeliciter implicauit.

At non ita Tharsitius martyr, Romę passus. Qui cum sacramentum hoc sub ueste tectum ad quendam fidelem ęgrotantem ferret, in impios gentiles forte incidens, quid sub ueste haberet, quęrentibus non inidicauit magisque ab his rei, quam ferebat, contemptum aliquem quam sibi necem timuit. Itaque illi fustibus cęsum interimunt. Et cum iam exanimis uestimenta excussissent, sacramentum nusquam comparuit, ipsi autem lymphatico pauore conuulsi diffugerunt. Non ergo licuit sacrilegis illud polluto contactu prophanare, cuius honorem Tharsitius uitę suę antetulit. Illi infidelitatis errore prolapsi ad inferos corruerunt, hic armis eorum fortior cum martyrii palma cęlum petiit, ipsum in sua ibi specie perpetuo uisurus, quem hic in aliena digne coluit.

Hactenus de excellentia sacramenti. Reliquum est, ut aliquid de utilitate ipsa, quam ab eo haurimus, fructuque dicamus, tametsi nihil de illo pro dignitate dici queat, cum omnia diuina humani captu ingenii maiora sint.

Christus igitur, panis uiuus de cęlo descendens, cum ex omni parte perfectissimus sit, haud dubium, quin se pie fideliterque sumentibus et pręsentis uitę conferat perfectionem et futurę.

Confert primum peccatorum purgationem. Si enim (ut Apostolus inquit) sanguis hircorum et taurorum et cinis uitulę aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis, quanta magis sanguis Christi? Et certe, hic ille est, quem uariis morbis affecti tangere cupiebant, quia uirtus (ut Euangelista ait) inde exibat et curabat omnes. Et, si ipsi solum tangendo curabantur, nos non curabimur sumendo? Sed qui primi sic sumpserunt, eos idem ille, quem sumebant, exterius lauit, ut ostenderet intimas quoque eorum sordes lauisse se et ipsos, sicut

-- 2-638 --

corpore, ita et animo puros nitidosque reddidisse. Quam in illo uirtutem nequaquam ignorauit, qui eum digito demonstrans dixit: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi!

Confert deinde spiritalis boni appetendi copiam exercendique facultatem, ut animus noster uitiis eradicatis uirtutibus exhuberet. Quod Osee propheta pręuidens inquit: Viuent tritico et germinabunt quasi uinea; memoriale eius sicut uinum Libani. Vnde et Discipuli statim post salutare conuiuium montem conscenderunt Oliueti, iam altiora et fructuosiora petentes quam ante petierant. Et Zacheus quidem, cum ipsum Dominum suo suscepisset hospitio, reddit quadruplum pro eo, quod ante fraude interuerterat atque dolo. Et in pauperes sua incipit effundere, qui rapuerat aliena.

Pręstat quoque contra illicitas animi cupiditates resistendi robur, ut seipso fortior sit, qui cęlestis cibi pabulo fuerit saginatus. Quemadmodum enim illi, qui in mari fluctibus agitabantur, cum Iesum undas pedibus conculcantem in nauicula suscepissent, uiderunt posuisse uentum et turbinem procellarum uersum in tranquillitatem, ita nos, cum in pectoris nostri nauicula eundem pie susceperimus, malarum cogitationum uiolenti ęstus cessabunt et omnis turbatę mentis tempestas lenietur illico atque conquiescet. Quoniam (ut in Euangelio legimus) mari et uentis imperat, et obediunt ei.

Idem aduersus improbissimi hostis assiduas pugnas uincendi spem uiresque nobis confert et suggerit, iuxta illud Prophetę: Parasti in conspectu meo mensam aduersus eos, qui tribulant me. Nihil quippe magis terrori diabolo esse potest quam sacramentum istud. Et, si Dauid parui lapidis ictu prosternere potuit Goliam illum magnum, Deo hominibusque infestum, profecto facilius frangetur diaboli audacia lapide isto, qui de monte absque opera manuum abscissus contriuit statuam Nabuchodonosor, et factus mons ingens orbis terrę regna occupauit; lapide, inquam, qui in capite anguli positus utrunque parietem unum fecit, super quo ędificata Ecclesia nec fluminum impetu subruitur nec uentorum flatu

-- 2-639 --

concutitur; qui et super se cadentem confringit et, super quem cadit, conterit. Vsque adeo nihil illo neque solidius est neque grauius. Iungamur illi, et approipinquare non audebit Belial, ubi manere uiderit Christum.

Hoc pręterea pręstantissimum sacramentum discutit ignorantię, tenebras et altioris intelligentię nobis lumen infundit. Lux enim uera est illuminans omnem hominem uenientem in hunc mundum. Hominem, inquam, non mundum, quia mundus eum non cognouit et sui eum non receperunt dicentes: Nauseat anima nostra super cibo isto leuissimo. At uero illi, quorum in Amaus pergentium oculi caligabant et maiestatis Dominum agnoscere non poterant, nonne in ipsa panis fractione ipsum dicuntur agnouisse et mysteria, quę ignorabant, ipso aperiente didicisse? Et de uiro iusto per hęc ipsa sacramenta a Domino sapientię luce illustrando nonne scriptum est: Cibauit illum pane uitę et intellectus, et aqua sapientię salutaris potauit illum.

Ac ne plura enumerando nimius sim, hęc uerissima sanctorum communio est, hoc felicissimum glutinum, quo Domino nostro copulamur et, ut ita dicam, inserimur atque incorporamur, ueluti capiti membra. Ait enim: Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in eo. In illo manentes uiuimus in ęternum, quia panis uitę est. Et: Qui manducat me — inquit — et ipse uiuet propter me.

Quam autem manducatio ista potusque nobis necessarius sit, declarat dicens: Nisi manducaueritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis uitam in uobis. Et: Nemo uenit ad Patrem nisi per me. Igitur, cum tam fructuosum sit, ardenter accedamus; cum tam necessarium, nunquam negligamus. Cumque ipse, qui et conuiuium et inuitator est, uocet nos atque hortetur, solerter obsequamur. Scit enim quo indigeamus et quid expediat nobis. Venite — inquit — et comedite panem meum et bibite uinum, quod miscui uobis! Qualiter autem uenire debeamus, instruit subiungens: Relinquite infantiam et uenite, et ambulate

-- 2-640 --

per uias prudentiaę! Hoc sane poenitudo (de qua superius locuti sumus) uitęque correctio efficiet.

Nos interea istud ipsum, quod postremo de utilitate sacrę communionis disseruimus, diuinarum nixi testimonio Scripturarum idoneis quoque sanctorum exemplis more nostro confirmemus.

In Actis Apostolorum legitur de illis, qui primi ipsis euangelizantibus credidere: Erant autem perseuerantes in doctrina apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus. Fiebat autem omni animę timor. Sicuti ergo quotidie cęlestem panem hunc illis gustare mos fuit, ita et cęlestium desyderio flagrantes, assidui factores uerbi erant, non auditores tantum, in oratione soliciti, in timore Dei humiles, in charitate feruentes. Vnde sequitur: Omnes etiam, qui credebant, erant pariter et habebant omnia communia. Ad tantam perfectionem quid, quęso, illos adduxerat nisi fides Christi et frequens Christi communicatio? Quę postquam a posteris desita est frequentari, uitę quoque integritas languere coepit. Panis enim, qui quotidianus fuerat, factus est annuus.

Cassio, Narniensi episcopo (ut in Dialogo Gregorius testatur) quotidie hoc sacrificium Deo offerenti presbyter eius retulit, dicens per uisum sibi a Domino fuisse iniunctum, ut ei diceret: Age, quod agis, nec solitum opus intermitte; natalitio apostolorum Petri et Pauli die uenies ad me recipiesque mercedem. Ille itaque anno quidem septimo, sed tamen die, quo preędictum fuerat, cum missam celebrasset, percepta communione uita decessit. Beatus, qui per quotidianam Agni immortalis immolationem ad coenam nuptiarum eius uocari meruit, celebritate ęterna in cęlo fruiturus, quia temporalem in altari nullo die intermisit.

Liberalis, Heliodori, Altinensis episcopi, discipulus, hunc uitalem cibum singulis Dominicis diebus percipiens, reliquos dies absque esu potuque peregisse dicitur. In fortitudine ergo cibi huius peruenit usque ad montem, qui Christus est, sublatus in cęlum, cum se de terris

-- 2-641 --

transferri postulasset. Quem enim sumendo assidue, cernebat per speculum et in ęnigmate, ipsum iam facie ad faciem uidere concupiuit.

Bauon*corr. ex Banon quoque, Gandauensis coenobii clericus (multa licet uitę sanctitate pręditus fuisset) cum ęgrotaret, noluit sine tam salutari uiatico decedere statimque uocari, qui illud sibi afferret, presbyterum iussit. Is uero, qui missus fuerat, uię ignarus, ab angelo ad presbyterum usque perductus est, ut iam angelos ei quamprimum suffragari scias, qui Domino communicari expetierit. Cui Bauon ipse communicatus, nunquam postea ab eo discessit, et nunquam discedet, receptus in paradisum.

Ambrosius item, Mediolanensis Ecclesię antistes, doctrina simul et sanctitate insignis, cum e uita decederet et communicari Domino exoptaret, sed fari iam non posset, mox Honorato, Vercellensi presbytero, eucharistiam afferente lętus accepit. Qui presbyter, ut hoc faceret, tertia iam uice uocatum se dixit, dum dormiret, neque, a quo uocaretur, scire potuisse. Quid hoc est, nisi quia Christus fideles famulos suos absque se duce ad cęleste regnum transmigrare non permittit, ne uiam aberrent, si ab ipso, qui ueritas est, non continuo dirigantur.

Et diuus Hieronymus diem agens extremum, sacrum Christi corpus dari sibi petiit. Illud uero sumpturus de lectulo humi se deponi fecit saccoque operiri. Tunc genibus prouolutus lachrymas fudit, pectus pugno percussit et sic sanctam oblationem hausit, gestu habituque se illa indignum contestans, illam tamen sibi necessariam hauriendo docens.

Quod autem et intelligentiam pie sumentibus pręstet, Eadmundus, Cantuariensis episcopus, testis est. Qui die crastino de Trinitate disputationem initurus, noctu in somniis uidit se sacramentum istud accepisse, columba afferente. Et cum mane in auditorium uenisset, pręter spem magna omnium admiratione disseruit. Siquidem

-- 2-642 --

illi tunc spiritaliter communicauerat, qui Dei sapientia est et Dei uirtus.

Hęc insuper immortalis et ineffabilis hostia, si in altari pro mortuis offeratur, maximo illis adiumento erit ad commisa in purgatorii locis diluenda.

Gregorius pontifex refert quendam Centumcellensium presbyterorum, dum in thermis lauaretur, homini ignoto, qui tamen ipsi officiosius ibi inseruiret, panes aliquot referendę gratię causa muneri obtulisse, illum uero noluisse accipere, quod sibi eis non opus esset diceret uita hac iam defuncto. Se enim loci illius dominum aliquando fuisse et eo deinde labore expiare culpam ibi iussum. Quamobrem si sibi gratificari uellet, illos panes pro se consecratos Deo offerret. Quod cum ille fecisset, die octauo ad thermas reuersus, homine non inuento, noxa absolutum agnouit. Ille ergo primum poscendo, deinde non comparendo, quanto hoc sacrificium defunctis emolumento sit, patefecit.

Idem sanctus pontifex tradit, dum adhuc abbatis officio fungeretur, monacho sui monasterii, cui Iusto nomen erat, et ęgrotanti fratrum colloquio se interdixisse et defuncto coemiterii sepulturam, eo quod tres aureos apud illum absconditos deprehenderat, qui omnibus communes esse debuissent; hac seueritate in languentem primo, deinde in mortuum usus, ut sanos uiuentesque ab eiusmodi uitio coerceret. Cęterum et saluti illius consulens, missas triginta pro eo celebrare Preciosum monachum iussit. Iustus ergo trigesimo die post fratri suo Copioso apparens, poenis, quibus pro delicto afficiebatur, se demum absolutum dixit. Itaque idem dies et oblationum finem statuit et supplicii.

Quędam mulier (ut apud eundem autorem legimus) pro uiro ab hostibus capto et in uinculis coniecto per sacerdotem sacram Deo hostiam statutis diebus offerre consueuerat. Et cum illo postliminio reuerso didicisset, dum captiuus teneretur, identidem se reuinctum comperisse neque scire potuisse, quomodo id sibi contingere soleret, dies, quibus id ei contigerit, sciscitans, eosdem

-- 2-643 --

ipsos fuisse animaduertit quibus oblatum fuerat sacrificium.

Idem testatur Agathum, episcopum Panormitanum, cum Romam uersus nauigaret, ad insulam, quę in Tyberis ostio est, applicuisse et sacrificium missale obtulisse pro nauta suo Baraca nomine, quem in scapham descendentem, dum nauis plenis uelis ferretur, rupto fune in medio mari reliquerat et fluctibus obrutum periisse putabat. Cum autem ad Romanum portum uenisset, egressus in littore Baracam sibi obuium habuit et uehementer miratus audiuit eum, dum scapham regendo partim labore, partim inedia iam deficeret, obdormisse et dormienti sibi uisum a quodam panem accepisse atque eo gustato se refocillatum sensisse; deinde expergefactum nauigio iuxta prętereunte susceptum Romamque delatum. Rem ergo curiosius exquirens comperit ea ipsa die illum pane eo refectum fuisse, qua sacrificium fuerat oblatum. Et Deo gratias egit, quia hic ille panis esset, de quo per Hieremiam dicitur: Inebriaui animam lassam, et omnem animam esurientem saturaui.

Foeminarum quoque sanctarum hac in re curam studiumque indicabimus, ut ex eo simul et utilitatem monstremus.

Maria Magdalena uitam agens in deserto cęlestium spirituum societate fruebatur, et tamen, cum sibi uitę finem imminere cognouisset, Maximinum episcopum iussit accersiri et percepta ab eo communione ad cęlum migrauit. Non fuit illi satis cum angelis iter hoc ingredi, nisi Dominum angelorum ducem habuisset. Sic olim ad sepulchrum eius lugens, dimissis angelis, quos uiderat, illum solum quęsiuit, quem lugebat. Et tunc demum consolata abiit, cum ipsum resurrexisse cognouit.

Petronilla uirgo cupiens iam ad cęleste de terreno transferri habitaculo, ne sine uiatico discederet, a presbytero Nicomede panem Trinitatis accepit. Itaque Sponso ęterno copulata cęlum adiit, ne frustra illum procis mortalibus pręposuisse uideretur, si eidem et in terris posita communicare neglexisset.

-- 2-644 --

Luciam uirginem nec inter flammam constrictam nec perfosso a sacrilegis iugulo lęthaliter uulneratam mori potuisse accepimus, donec sacram sibi communionem a sacerdote oblatam sumpsisset. Tunc cum martyrii corona cęlum lęta petiit, cum eum, pro cuius amore supplicia contempserat, sibi iunxit itineris ducem.

Si ergo sanctis hominibus tantę curę fuit ad hanc sacrosanctam communionem etiam corpora accedere, a qua spiritu et uoluntate nunquam discedebant, quanto magis nos, qui peccatores sumus, idem oporteat facere? His enim magis opus remedio est, qui grauius ęgrotant. Hoc autem remedio a peccati morbo conualescimus, ab inquinamentis mundamur, ab errore in uiam iustitię dirigimur, deinde, de morte transimus ad uitam, de tenebras ad lucem.

Imprimis tamen uidendum, quo animo, qua mente accedatur. Aptis ad sumendum corporibus medicina prodest, male autem dispositis, si sumatur, exitio est. Et, si Philistini, quod arcam Domini captam in templo idoli Dagon posuissent, aduersa passi sunt, et Bethsamitę ab eis restitutam suscipientes, quod parum reuerenter habuissent, pene internitione sublati, quanto deterius afficiendus erit, quisquis uel prętermissa, quę Deo debetur adorationis ratione uel non abstersis prius a se, quantum potest, inuidię, odii, luxurię cęterorumque uitiorum spurciciis mundissimum Domini corpus pręsumpserit accipere! In Iudam, quia malignis cogitationibus ęstuans illud sumere non timuit, post buccellam Sathanas introisse dicitur. Ideoque non a peccato mundatus est, sed potius peccatum peccato cumulauit, uenditionis crimen uenię desperatione. Et cum male poenitendo sibiipsi prę dolore mortem consciuisset, in abyssum corruit tormentorum.

Nos ergo cum Magdalena lachrymis prius lauemus pedes Domini et cum centurione clamemus: Domine, non sumus digni, ut intres sub tectum nostrum. Comparantesque aromata poenitentię et humiliationis exemplo sanctarum foeminarum, ad ungendum illum in

-- 2-645 --

odore unguentorum eius festinemus, unctum tandem ritu piissimi Iospeh syndone conscientię nostrę pura mundaque inuoluamus. Et cum sic inuolutum in monumento pectoris nostri nouo reposuerimus, passionis eius poenas mente recolentes, ad resurrectionis quoque eius gloriam nos peruenturos speremus, uisuri quidem illum, non iam sub diuersarum specierum uelamento, sed facie ad faciem, in eandem imaginem (ut Apostolus inquit) transformandi, a claritate in claritatem, tanquam a spiritu Domini, semper cum illo futuri.

-- 3-369 --

Previous section


Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.