Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Pręstat quoque contra illicitas animi cupiditates resistendi robur, ut seipso
fortior sit, qui cęlestis cibi pabulo fuerit saginatus. Quemadmodum enim
illi, qui in mari fluctibus agitabantur, cum Iesum undas pedibus
conculcantem in nauicula suscepissent, uiderunt posuisse uentum et turbinem
procellarum uersum in tranquillitatem, ita nos, cum in pectoris nostri
nauicula eundem pie susceperimus, malarum cogitationum uiolenti ęstus
cessabunt et omnis turbatę mentis tempestas lenietur illico atque
conquiescet. Quoniam (ut in Euangelio legimus) mari et uentis
imperat, et obediunt ei.

|