Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Totus autem Christus sub tam exigua latet specie, quemadmodum intra pupillam
oculi oppidum aliquod uidetur uel mons. Repręsentatio tamen ibi est sicut in
speculo, non ueritas. In sacramento autem tota substantię Christi magnitudo
est, quam non loci spacio metimur, sed ui naturę. Ac ne forte ideo spacium
illud, quo hostia circumscribitur, uacuum putes, sua specie plenum est:
species in loco, substantia in natura est. -- 2-631 -- E cęlo quoque ad
altare, id est, ad terram usque delabendo moram non sustinet, sicut nec
oculi nostri acies cęlum et sydera suspiciendo, cum hęc a nobis tam distent
procul. Verum obtutus noster non ita perfecte absoluteque longinqua ut
proxima cernit. Deo autem omnia pariter proxima sunt, pariter pręsentia
neque locorum intercapedine prępedire neque temporis puncto retineri potest,
quin statim ibi sit, ubi uult, et quali forma uideri uoluerit, tali repente
et appareat. Denique, omnia potest, per quem facta sunt omnia.

|