Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Et in libro Numeri nazareis et sanctificatis Domino pręceptum est, ut a uino
et ab omni, quod inebriare potest, abstineant nec quicquam, quod ab uua
expressum est, bibant, uuas pręterea neque recentes neque siccas gustent
cunctis diebus, quibus ex uoto Domino consecrate fuerint. Quod si ista
perfectio eos etiam decuit, qui ad tempus se Dei seruitio dedicabant, quanto
magis nostris conuenit, qui perpetuam seruitutem uouent? Et illis quidem
matrimonii ius erat, nostri uero maxime castitatem profitentur. Quid autem
tam castitati contrarium quam uinum, in quo est luxuria?

|