Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Saul iussus disperdere Amalechitas, bello superatos neci dedit, Agag autem,
regi eorum, pepercit. Deoque -- 2-507 -- inobedientię crimen ulciscente
sublatum est ab eo regnum et traditum alteri. Non enim lex impletur, nisi
tota seruetur. Cui autem ille pepercerat, eum Samuel propheta coram adductum
frustatim concidit, ut crudelitatem pietatem esse doceret, dum obsequium
pręstatur Deo.

|