Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Non minus constantis, licet minus prudentis, obedientię est exemplum, quod
sequitur. Ioannes abbas eremique Scythi oeconomus ficus de Mareota*
corr. ex Mareote Lybię sibi muneri missas duobus
adolescentulis ad senem quendam procul in ulteriore deserto manentem
deferendas dedit. Quos, dum iter agerent, nubilosa circumdedit caligo, ita
ut, quo pergerent, nescirent. Per uastam igitur errando solitudinem diem
noctemque consumpsere, senis cęllula nusquam inuenta. Cumque diu expectati
non redirent, reperti sunt positis genibus animas efflasse, illibatis
ficubus, quas secum tulerant, siquidem inedia perire quam abbatis
pręuaricari mandatum maluerunt. Quam id recte, nescio, cum mandantis
uoluntas non eo tenderet, ut innocentes discipulos fame confici uellet et
escam, quam in manibus habebant, non gustare. Illi tamen stupendę cuiusdam
constantię prębuerunt exemplum. -- 2-515 -- Columbanus abbas Gallo
discipulo (cuius paulo ante mentionem fecimus) inobedientię crimen obiecisse
dicitur, quod ad Lignonem* corr. ex Ligonem fluuium
piscationem fecisset, quam ad fluuium Bruscam facere iussus fuerat. Gallus
autem, utrum in hoc an in illo fluuio piscaretur, nihil referre arbitratus,
dummodo opus, quod iubebatur, peregisset, tum demum aduertere animum coepit
secumque cogitare, quod ideo fortasse sine piscibus redisset, quia cuncta,
quę iussa fuerant, non plene fuisset executus. Itaque iterum tentata
piscatione multisque in illo, quod sibi assignatum fuerat, flumine captis
piscibus didicit mandati non rem solum, sed etiam uerba singula diligentius
esse perpendenda.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|