Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Iehu uero, rex Israhel, cum omnes, qui de domo Achab regis erant, iussu
Domini interfecisset, continuo audire meruit: Filii tui usque ad quartam
generationem sedebunt super thronum Israhel. Itaque obedientię eius
meritum filiis etiam posterisque eorum usui fuit. Quartę enim generationis
huius extitit finis in Zacharia, filio Hieroboam, Sellum, filio Iabes,
regnum occupante.

|