Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Abraham, cum per spiritum nosset Sarrę, uxoris suę, pudiciciam, Domino
protegente, quocunque perrexisset, tutam fore, uitę tamen suę ob eius formam
improbos homines insidiaturos dubitans, sororem suam esse dicebat. Itidem et
Isaac, illius filium, de Rebecha, coniuge sua, pari imminente periculo
simulasse legimus neque propterea hunc vel illum ob hoc aliquando
reprehensum. Ea namque simulatione occasio uitabatur homicidii, et grauius
deliquissent, si uerum confitentes causam malis sęuiendi darent. Quę quidem
danda fuisset, nisi pudiciciam simul periclitari posse dubitassent, ne uitę
parcendo animę dispendium incurrerent. A mendacio sane excusantur, quoniam
consuetudo erat, ut quibus aliqua sanguinis intercedebat cognatio, fratres
et sorores inter se quandoque uocarentur. Sarra autem Abrahę ex patre neptis
erat, Rebecha autem Bathuel filia, qui Isaac frater patruelis fuit. Non
autem eos a simulatione defenderim, cum eo animo locutos constet, ut proprię
sorores crederentur, sed tam leuem noxam puto, ut primo statim conscientię
stimulo expungatur. Itaque etiam in necessariis delictis aliquo remorsu opus
erit, ut animus ipse et purior euadat et semper humilitatem seruet, dum non
insurgit ad excusandas (ut dicitur) excusationes in peccatis.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|