Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Ioseph apud Pharaonem in Aegypto primo loco habitus fratres, a quibus
uenditus fuerat, eo uenientes, ut frumenta emerent, se non agnoscere ipsis
incognitus fingit obiectoque, quod exploratores essent, in carcerem
compulit. Deinde de carcere eductis iurat (per salutem Pharaonis) non
abituros inde, nisi minimum fratrum Beniamin, quem domi cum patre relictum
dixerant, adduci facerent, quasi hoc experimento deprehensurus, utrum terram
exploratum uenissent an parandę annonę a patre missi. Et tamen omnes mox
abire permisit pręter unum, quem pro obside tenuit secum. Postremo reversos
una cum Beniamin, cypho suo argenteo in sacco eius clam indito, furti
insimulauit. Nunc ergo quęritur, an illi tunc licuerit his ex industria
confictis circumuentionibus uti. Et uidetur licuisse, cum eo spectarint, ut
poenitudinem ellicerent, per quam ipsi saluarentur, qui in fratrem
peccauerant. Vnde toties uexati -- 2-523 -- dicunt: Merito hęc
patimur, quia peccauimus in fratrem nostrum. Haud ita doluissent, si
se ille repente prodidisset. Qui postquam eos animo angi uidit, palam facit
se, iniuriam omnem remittit, singulos exosculatur et, ut cum patre totaque
familia ad se in Aegyptum transmigrare maturent, persuadet. Eos, cum
aduenissent, alulit, possessione terrę optimę donauit, bonis multis affecit.
Euacuata est igitur mendacii culpa finis merito, dum per illam Ioseph eis
plurimum prodesse nititur, a quibus grauissime offensus fuerat.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|