Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Hęc sunt quidem iustę atque interdum etiam, ut diximus, necessarię fingendi
ac mentiendi causę. Cętera uero mendaciorum genera perniciosa mortiferaque
habentur. Sicuti fuit mendacium Gezi, pseudoprophetarum, Ananię et Saphirę,
pontificum in Euangelio et phariseorum et his similium; simulatio quoque ac
dolus Ioab in Abner et Amasam, Triphonis in Ionatham et in Antiochum,
Ismahelis in Godoliam, Andronici in Oniam, Iudę in Dominum.

|