Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Quin autem ipsam taciturnitatem perutilem esse ambigit, si pręter iam dicta
sanctorum exempla etiam apostolicis propheticisque pręceptis ad eam colendam
excitamur? Iacobus apostolus: Sit — inquit — omnis homo uelox ad
audiendum, tardus ad loquendum. Et paulo post: Siquis autem putat
se religiosum, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, huius
uana est religio. Et Paulus ad Timotheum: Prophana, et uaniloquia
deuita. Salomon in Prouerbiis: Qui moderator sermones suos,
doctus et prudens est. Et idem alibi: Tempus tacendi, tempus
loquendi. Et iterum in Prouerbiis: Lingua placabilis lignum uitę.
Quę autem immoderata est, conteret spiritum. Sermo opportunus est
optimus. Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur uerbum in tempore
suo. Idem procacitatem garrulorum damnans: Os lubricum —
inquit — operator ruinas. Et: Vidisti hominem uelocem ad
loquendum? Stulticia -- 2-548 -- magis speranda est quam illius
correctio. In Ecclesiaste quoque: Stultus uerba multiplicat.
Et rursum in Prouerbiis: Mors et uita in manibus linguę. Postremo
ipse ueritatis Magister et uitę Dominus in Euangelio ait: De omni uerbo
ocioso, quod locuti fuerint homines, reddent rationem in die
Iudicii. Ideo diuitem quoque in inferno positum, quoniam loquacitatis
petulantia maxime deliquerat, linguę ardorem sentire magis fecit. Et ille
linguam tantum refrigerari petiit, qui ardebat totus.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|