Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Antonio, Alexandrino abbati, diabolus deformi admodum tetraque facie apparens
dixit se fornicationis -- 2-566 -- spiritum et ab eo superatum esse. Nec
tamen ideo Antonius laxauit ieiunii rigorem, precum assiduitatem laborisque
solicitudinem, sed potius auxit, ueritus, ne diabolo credendo, dum se stare
putaret, caderet et remissis armis, quibus uicerat, occasionem uincendi
uicto daret.

|