Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Achimelech sacerdos panes sanctificatos David esurienti et iis, qui cum illo
erant, daturus interrogat, si mundi sunt, maxime a mulieribus. Vsque adeo
cibos sacros dare etiam fame periclitantibus, nisi castes, non licebat. Et
si hoc olim in pane illo seruatum est, quanto nunc mundiores esse decet,
quibus sub eadem specie sumendum datur purissimum Christi corpus, spiritalis
caro, ineffabile sacramentum.

|