Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Hinc Iphigenia, Aegippi, Aethiopum regis, filia, Matthei apostoli
prędicatione a falsa ad ueram religionem conuersa, cum uirginitatem Domino
uouisset et iam constructo coenobio multis pręesset uirginibus, neque minis
neque blanditiis moueri potuit, ut Hirtacum, paterni regni successorem,
acciperet maritum, ęterni Regis sponsam se esse dicens nec licere sibi illo
relicto alteri nubere. Tunc Hirtacus ex amore in furorem uersus Iphigeniam
cum reliquis, quę cum illa erant, atque adeo cum ipso monasterio concremari
iussit. Admoto uero igne flamma, uirginalis pudicicię ultrix, inde se
auertens in regiam prosiliit, quam Hirtaco cum unico filio uix euadente
funditus consumpsit. Sed tamen filius a demonio correptus interiit, pater
elephantia perfusus, morbi dolorem non ferens, ipse sibi mortem consciuit.
Itaque, qui male perdere Iphigeniam cum suis uirginibus cogitauerat,
teterrime ipse cum filio disperiit.

|