Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Agatham, Cathanensem uirginem, nec Aphrodisię meretricis illecebrę nec
Quintiani prętoris promissa, minę, supplicia ad impudiciciam trahere
patuerunt. Omnia contempsit, ut uirginitatem illibatam Deo offerret. Cum
apparuisset illi in carcere apostolus Petrus, mamillam, quę Quintiani iussu
auulsa erat, curaturus, exhorruit uirilem attactum et chyrurgicam refugiebat
manum, donec, quis esset, agnouit. Et statim ipso abeunte se sanatam sensit.
Cum super acutas testas ardentesque prunas nuda uolutaretur, minus poenam
doluit quam nuditatis ignominiam. Quod scelus nec terra ferens intremuit,
urbs concussa est, muri ruina prętoris asseclas oppressit ac, ne ipsi quoque
in uirginem impietas impune cederet, equorum suorum calcibus dentibusque
petitus periit. Ipsa autem uirgo, cum omnes uicisset cruciatus, ultro
optauit mori et esse cum Christo. Quo annuente lęta decessit. Merito ergo
uenit angelus ad exequias eius tumuloque insculpsit: mentem sanctam,
spontaneam, Deo honorem et patrię liberationem, ne angelicis in morte
careret laudibus, quę in uita castitatis puritate par angelis fuit.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|