Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Rursum ob idolatrię crimen annos quadraginta sub iugo Philistinorum fuere.
Postea uero poenitentes per Sansonem liberati sunt, qui ligatus fregit
uincula et maxilla asini interfecit inimicos et de
molari maxillę egressis aquis sitim sedauit. Per poenitentiam quippe
diuelluntur nexus peccatorum. In maxilla oratio, in asino humilitas
intelligitur, quibus prosternuntur nequitię spiritales, quia humiliantis se
oratio nubes penetrat. De molari autem maxillę fluunt aquę cum inter orandum
conscientię morsus ellicit lachrymas, quibus deinde parta beatitudo
restinguit desyderii sitim. -- 2-587 -- Sub Heli quoque sacerdote a
Philistinis angustias cladesque passi, Samuelis admonitione atque hortatu ad
poenitentiam inclinantur. Ipsoque pro eis deprecante hostiasque offerente
fleuerunt ieiunaruntque palam confitentes, quod Baalim et Astaroth idola
coluissent, Dei sui cultu derelicto. Hac poenitentium afflictione placatus
Dominus Philistinorum multitudinem in illos irruere paratam tonitru ac
fragore exterruit, ut repente auersi terga darent. Filii uero Israhel eos
fugientes persecuti ad internitionem conciderunt, urbes, quas amiserant,
recuperarunt nec postea ab inimicis infestati sunt, quandiu uixit Samuel.
Hinc percipitur, quantum deprecatio, quantum lachrymę, quantum ieiunia
prosint poenitenti. Quid est enim aliud urbes amissas recuperare nisi
pristinę uirtutis meritum, quod peccando deperditum fuerat, instaurare?
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|