Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Albanum furore percitum patri necem intulisse constat et peregrinationis
perpetuę labore parricidii crimen, diluisse et, cum martyrio consumptus
esset, corporis eius tactu leprosos mundatos fuisse. Nemo igitur dicat.
Maius est peccatum meum, quam ut ueniam merear. Nullum tam grande
flagitium est, quod non deleat poenitudo.

|