Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Aurea uirgo, Parisiensis monasterii pręposita, quoniam inter missę solennia
diacono Euangelium inepte admodum legenti stolam erripiens ipsa sibi
apponere et eius officio defungi ausa fuerat, semet arrogantię accusans
dignitatem deposuit annosque septem a cęlla sua non discessit. Ibi etiam
sedile sibi faciendum curauerat, cuius pars, quę humero tenus considentem
hemicyclo amplexabatur, in summo clauorum cuspidibus ad Psalmorum numerum
dispositis horrescebat. In eo sedili illa, cum psallere uellet, sese
collocabat et dextro lateri innixa quinquaginta Psalmos perlegebat, sinistro
totidem et totidem in tergo resupinata, pungentibus quaqua uersum ferreis
aculeis. Dum ergo paulo insolentioris facti eam poeniteret, sponte passa est
presidentię depositionem, cęllę carcerem, legendi laborem, sedendi dolorem,
ad hęc quotidiana ieiunia noctesque peruigiles. Hinc saltem discant ii, qui
aliis pręsunt, quali poenitentia expiari debent, si deliquerint. Quia multum
quidem imputandum est illi, etiam cum leuiter peccat, a quo reliqui uitę
exempla petunt.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|