Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Hi sunt terra illa petrosa, super qua uerbi Dei semen sparsum non habet, quo
radicem agat illicoque arescit. Et cum pręceptis minime moueantur, miraculis
quoque non adhibent fidem. Vnde in ipsos exclamat Dominus dicens: Vę tibi
Corozain, vę tibi Bethsaida, quia, si in Tyro et Sydone factę fuissent
uirtutes, quę factę sunt in uobis, olim in cilicio et cinere sedentes
poeniterent. Veruntamen Tyro et Sydoni remissius erit in Iudicio quam
uobis. Hoc quoque mali habet peruersa mentis obstinatio, ut nec suis
finibus contenta in dies ad deteriora prolabatur. Indę enim spiritus
immundus exiens non inuenit requiem et dicit: Reuertar in domum meam,
unde exiui. Et assumit septem alios spirtus nequiores se, et
ingressi habitant ibi. Et fiunt nouissima hominis illius peiora prioribus.
Hic est ficulnea illa, quam bonus agricola circumfodit, dum sarculo
conscientię intima scalpit cordis, et mittit stercora, resipiscendi
occasionem prębens. Vbi uero nec sic fructum fecerit, Domini iussu
succiditur, ne terram occupet, ut sciamus eos, qui bonorum operum
sterilitate laborant, ne terrena quidem possessione esse dignos. Talem
alloquens Paulus apostolus: Ignoras — ait — quoniam benignitas Dei
ad poenitentiam te adducit. Secundum autem duritiam tuam et impoenitens
cor thesaurizas tibi iram in die irę et
-- 2-616 --
reuelationis iusti iudicii Dei, qui reddit unicuique secundum opera
eius. Dominus quoque in Apocalypsi: Memor esto — inquit — unde
excideris, et age poenitentiam, et prima opera fac. Sin autem, uenio
tibi, et mouebo candelabrum tuum de loco suo, nisi poenitentiam
egeris.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|