Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Iacobus quoque, natione Persa, sed professione Christianus, dum inter regis
Persarum aulicos honori pręcipuo haberetur, ad exercendum idolorum cultum
prolapsus est. Mox poenitens, grauiter animo angi coepit. Et cum palam se
Christianum esse et deos uanos falsosque despicere diceret, ipsius regis
iussu supplicia pertulit, membratim articulatimque dissectus. Inde alii
Denodatum, alii Intercisum cognominant, ego potius Deartuatum dicerem. Nihil
tamen refert, quo cognomento appellandus sit, sed magis consyderare decet, a
quanta perditione per poenitentiam liberatus ad qualem peruenerit gloriam,
ut inclytissimis Christi martyribus annumeratus sit.

|