Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Bonifacius, Aglaę,* Romanę, matronę, dispensator, diu cum illa inhoneste
uixerat. Et sub Diocletiani persecutione ad poenitudinem ambo conuersi,
finem perniciosę uoluptati statuunt atque Roma Tharsum peruenientes, cum
omnia, quę secum habuerant, in elemosinas pauperum distraxissent, illa in
monasterio degens uitę sanctimoniam miraculis probauit, ipse martyrio
coronari dignus fuit.

|