Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Previous section

Next section

LIBER V
Caput I / DE NEMINE TEMERE IUDICANDO

Sed plerique aliena nimis auide iudicantes ipsi errore incauto in culpam labuntur, dum uel incerta pro certis affirment uel, si certa sunt, iudicare ad eos non pertineat uel, si pertinet, occulta pro manifestis iudicent uel, etiam si manifesta sunt, quo animo fiant, ignorent et ueluti male facta persequantur. Huiuscemodi autem iudicia, quoniam temeraria sunt, a Domino prohibentur dicente: Nolite iudicare, et non iudicabimini; nolite condemnare, et non condemnabimini! In quo enim iudicio iudicaueritis, iudicabimini; et in qua mensura mensi fueritis, remetietur uobis. Igitur hoc loco colligere exempla decreui, quibus instructi circumspectiores esse poterimus ad noxam hanc deuitandam

-- 3-371 --

Deoque obediendum, nequis in alterum, quomodo non licet, sententiam proferendo seipsum damnet.

Aaron et Maria Moysen probro iactauerant ob uxorem eius, ut ait Scriptura, Aethiopissam. Et quę tam audacis petulantię caput et causa fuerat, in lepram incidit, ut corporis morbo mentis uitium puniretur, quoniam ab homine reprehendi non debuit, quem Deus suis colloquiis suaque familiaritate dignum iudicabat. Hinc discere licet, quanti periculi sit seculo seruientibus, ut quicquam sinistrum indecensue sentiant de seruis Dei. Fit enim plerumque, ut, quod illi reprehendendum iudicant, apud Deum laudabile sit. Iccirco et Apostolus clamat dicens: Tu quis es, qui iudicas alienum seruum? Domino suo stat aut cadit. Et ne de cadente etiam desperemus, ait: Stabit autem, potens est enim Deus statuere illum.

Quod autem ad coniugatos spectat, quandiu adulterii crimen latet, suspicari fortasse licet, credere non licet. Et Veteri quidem Lege mulieris suspectę causam per sacrificium zelotypię uiro discutere permissum erat. Nunc nefas est accusare nisi deprehensam. Sed si deprehensam etiam lapidari uetuit Dominus, nisi ab eo, qui sine peccato esset, cum nemo sine peccato sit, uix dici potest, quam grauiter delinquant, qui suspectam ueluti deprehensam lapidant ictibus detractionis et infamię dentibus lacerant fortasse innocentem. Et profecto de iis, quę latent, qui iudicat, etiamsi euenerit, ut uerum iudicet, mentitur, dum se scire affirmat, quod nescit.

Qui Susannam accusauerant, falsitatis conuicti lapidibus obruti sunt, ipsa post mortis quoque sententiam absoluta. Quisquis igitur insontem sceleris alicuius insimulauerit, ab ipso Iudice, quem nihil omnino latere potest, tantidem condemnabitur, quanti damnari accusatus debuit, si deliquisset. Vnde mendacem testem talione punit Lex, ut, quantum poenę quis in proximum praua delatione molitus fuerit, tantum pro impietate ferat. Non miseraberis ei — inquit — sed animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede exiges!

-- 3-372 --

Ac ne facile delatoribus credamus aut rumoribus incertis ad iudicandum compellamur, diuina sancitum est lege: Non stabit testis unus contra aliquem, quicquid illud peccati et facinoris fuerit, sed in ore duorum aut trium testium stabit omne uerbum. Contra Dei ergo legem agit, qui contra aliquem unius tantum uerbi fidem adhibet.

Sed manifestum quoque aliorum opus, quod ita bono ut malo animo agi potest, qualiter accipiendum sit, sequenti exemplo satis patebit.

Diuisa Promissionis terra uictisque hostibus Iosue duce et iam militię missione accepta tribus Ruben et Gad et dimidia tribus Manasse de Sylo, ubi tabernaculum fixerant, ad Galaad, possessionem suam, quę ultra Iordanem erat, reuertentes in ripa fluminis citeriore altare construxerunt, ob hoc duntaxat, ut posteris fidem facerent se commeandi ius habere ad offerendum in Sylo, nequando separati reliquis tribubus sicuti possessione ita et religione uiderentur. At uero cęteri filii Israhel rati illud ad sacrificandum diis alienis ędificatum Dei sui iniuriam armis ulcisci parant. Mox ubi missa legatione ponendi altaris causam didicissent, probare factum coeperunt, quod incusauerant, et quos morte dignos iudicabant, laudibus extulerunt. Quod si rem paulo accuratius non inquisissent, falsa decepti opinione pios pro impiis trucidassent et non leuius crimen foret inconsultum iudicium quam ipsa, cui infensi erant, diuinę legis pręuaricatio. Itaque semper magnopere cauendum est, nequid in aliis continue detestandum putemus, quod sub specie aliqua mali et bonum esse queat, ne propheticum illud in nos retorqueri possit: Vę, qui dicitis malum bonum et bonum malum ponentes tenebras lucem et lucem tenebras, ponentes amarum in dulce et dulce in amarum! Semper quidem tutius est honesta potius quam turpia de ambiguis coniectari.

Quod cum quidam terrę Hus habitatores minus obseruarent, simplicem illum et rectum Deoque probatum uirum Iob, eo quod calamitatibus opertus fuerat, iudicarunt iniustum. Ipsi Dominus inter aduersa patientię meritum

-- 3-373 --

exaggerat, sed falsi rerum existimatores non habentes, in quo eum manifesto arguant, occulti criminis reum putant, quia in miseriis uident, digni illi talia ob culpam perpeti, qui talia passum uanissimo argumento delictis obnoxium censuerunt. Ex uitę moribus, non ex casuum angustiis, qualis quisque sit, iudicari debet, iuxta Euangelicum illud: Ex fructibus eorum cognoscetis eos.

Sed etiam illud inter temerarias iudicationes ponendum, quod Annam, Helcanę coniugem, Domino in Sylo ardentius deuotiusque supplicantem, cum considerasset Heli sacerdos, temulentam putarit. Usquequo ebria eris - inquit - digere paulisper uinum, quo mades! At ipsa a Domino exaudita sterilitatis opprobrium foecunditate deleuit. Exteriorem corporis gestum notauit Heli et ebrietatis obiecit uitium, sed Deus intima respexit cordis et compotem uoti fecit. Sic enim sępe falli necesse est, qui ex facie hominis animi occulta iudicat. Et quia solius Dei est nosse mortalium cogitationes, quisquis eas in altero coniecturis explicat, Dei iudicium sibi usurpat. Dumque in dubiis male de proximo sentit, charitatem offendit. Quod ut solicitius declinemus, meminerimus a Domino preceptum esse: Nolite iudicare secundum faciem, sed rectum iudicium iudicate!

Inconsulti quippe iudicii iustissimas poenas dedit Ammonitarum rex Anon. Qui Dauid regis legatis ad se de obitu patris sui consolandum missis, obiecto quod terram suam exploratum uenissent, partem barbę abradi fecit uestesque ad nates usque succidi et hac ignominia affectos abire iussit. Quos quidem honore prosequi debuerat, si Dauid erga se animum, ita ut erat, pensasset. Peruersa igitur de amico suspicione in suam abreptus perniciem pro barbis rasis capitis diadema amisit, pro succisis uestibus regnum. Hinc quoque patet, quantę stulticię sit eius amorem despicere, cuius odio pares esse non possumus.

Peruersum autem iudicium et in Michol, uxore Dauid, diuina ultione punitum est. Cum enim regem ephod lineo accinctum et prę gaudio subsilientem coram arcam Domini uidisset, despexit atque contempsit, leuitati ascribens,

-- 3-374 --

quod humilitatis erat et magnę in Deum pietatis. Ille ergo, quantum se humiliauerat, tantum glorię adeptus est. Ipsa uero perpetuę sterilitatis contumeliam tulit, ut se eius coniugio indignam agnosceret, quem scurris comparandum existimauit.

Videant et ipsi iudices, quali examine illos, quibus pręsunt, iudicare debeant. Si enim rex Salomon, Deo offerente quicquid petisset, nihil sibi magis necessarium duxit quam in decernendo sapientiam: Dabis seruo tuo -inquit - cor docile, ut populum tuum iudicare possit et discernere inter bonum et malum - quis adeo sibi confidit, ut in iudicando errare non formidet? Qui quidem error nisi grauissimus esset, non pro eo uitando Salomon magis solicitus fuisset quam pro uitę spacio prolatando, pro diuitiis cumulandis, pro inimicis domandis imperioque propagando. Et quoniam his rebus iuris dicendi scientiam prętulit, plus etiam quam postularat, accepit: sapientis utique opinionis pręmium referens, opes et gloriam.

At Assuerus, Persarum rex, malignis inuidi Aman delationibus plus ęquo credulus Iudeos, qui in regno suo erant, ueluti pacis turbatores, edicto omnes perdere iusserat. Mox innocentia eorum cognita sententiam uertit in accusatorem. Quos autem neci iam addixerat, honore affecit. Laudabilius egisset, si non pręcipitasset iudicium. Sed neque in eo laude sua fraudandus, quod iniuste decretum iuste reuocare non tardarit, in illum animaduertens, cuius suggestione deceptus fuerat, tam ęquus iniqui hominis ultor factus quam sęuus fuisset innocentum interemptor, si ante dictam internitioni diem, id quod erat, non resciuisset. Quam itaque recte Iob: Causam — inquit — quam nesciebam, diligentissime inuestigabam.

Sunt, qui suis de rebus alios consulunt, sed cum sibi recte consultum est, contemnunt quosque amauerant, odisse incipiunt, si illos quicquam secum dissentire animaduertunt, eorum iudices facti, quorum iudiciis usuri uidebantur.

Horum peruersitatem secuti Iohanan, Careę filius, et qui cum illo erant, cum post Babylonicam captiuitatem in

-- 3-375 --

terra Chanaan iuxta Bethlehem resedissent et Caldeos timentes, quo fugam uertere sibi expedisset, Hieremiam prophetam consuluissent illeque Deo reuelante ibi tuto mansuros dixisset et, si ad Aegyptum, ut parabant, transfugerent, perituros, male de propheta suspicati sunt. Et: Mendacium loqueris - inquiunt - non misit te Dominus, sed Baruch, Nerię filius, ut tradat nos in manus Caldeorum. Transeuntes ergo in Aegyptum, ubi se putabant tutiores, ibi citius a Caldeis oppressi sunt, et qui mendacem prophetam iudicauerant, sibi magis quam illi credentes, in interitus sui foueam corruerunt. Quod nos defugientes, fidelium ac prouidorum consultorum monitis discamus acquiescere, non ea temera diiudicare. Salomonis quoque sententia est: Audi consilium et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in nouissimis tuis!

Nunc Euangelicę institutionis exempla, quę ad propositum quicquam spectare uidebuntur, colligemus.

Dominus noster Iesus Christus Iudeorum in iudicando maliciam arguens: Venit -inquit - Ioannes Baptista neque manducans panem neque bibens uinum, et dicitis: Demonium habet. Venit Filius hominis manducans et bibens, et dicitis: Ecce homo deuorator et bibens uinum, amicus publicanorum et peccatorum! Tales sunt, qui de omnibus male sentiunt et, quicquid egeris, uitio uertunt. Humilem appellant hypocritam, simplicem fatuum, ieiunantem phreneticum, non ieiunantem gulosum, delinquentes corripientem durum et asperum, quieti studentem desidem et ignauum. Nullum denique bonum agitur, quod hi malignis peruersisque sugillationibus denigrare non contendant. Propterea merito sane de illis dicitur: Erubescant impii et deducantur in infernum; muta fiant labia dolosa, quę loquuntur aduersus iustum impietatem, in superbia et abusione!

Simonem quoque phariseum Saluator, apud quem discubuerat, falsę ęstimationis conuincit. Putauerat ille non esse prophetam, qui se a peccatrice muliere tangi permitteret. At misericors Dominus hospitem suum ab errore uolens reuocare et secretas eius cogitationes arguendo in

-- 3-376 --

medium protulit et mulieri peccata palam dimisit, ut se non solum prophetam, sed etiam deum probaret. Peccatricem denique illi prętulit humilitatis officiis, dilectionis signis, fidei argumentis. Caueat igitur peccator peccatorem contemnere, ne, dum alium accusat, ipse accusabilior appareat, sed potius peccatricis huius more humilior, ut, dum ipse ab aliis reprehenditur, a Domino defendi mereatur.

Sed quorundam iudicium sub honestatis uelamento malignitate plenum est.

Iudas Iscariotes unguentum, quo perfunditur Dominus, perditionem uocat, ut Quid perditio hęc facta est, inquit. Poterat unguentum istud uenundari plus quam trecentis denariis et dari pauperibus. Officiosę erga Iesum uenerationi callide obtrectat prętendens in egenos pietatem, non quod egenis ipse misereri soleret. Quomodo enim in pauperes pius esse poterat, qui in Dominum suum tam impius fuit? Proh indignum facinus! Misericordiam effert, qui proditionem meditatur. Non ergo ideo commendat elemosinam, ut commendandam putet, sed ut animi sui auaritiam tegat, qua unguenti effusionem non in suum uersam lucrum tristatur. Itaque mulier, quam ille accusat, a Veritate defenditur: Bonum — inquit — opus operata est in me. Quid ei molestus es?A telemosina etiam bona est, bona utique. Sed qui bonum alterius boni comparatione malum appellat, tam falsus atque peruersus est, ut ne illud quidem, quod approbat, satis amet.

Scribę quoque et pharisei se legis diuinę zelatores ostendunt et sabbatum obseruant. Christi quidem miraculis eo potissimum die fieri solitis inuidentes, non Deo gratum facientes, cum nullum omnino tempus sit, quo benefacere non liceat, eundem in Belzebub eiicere demonia dicunt, ne in eo Dei uirtutem confiteri cogantur. Et cum se ille a dextris uirtutis Dei sedentem in nubibus iterum uenturum respondisset, blasphemare inquiunt atque ipsum, qui mortuos uiuificauerat, reum esse mortis iudicant. Adeoque nihil uere uidere potest liuor, ut innocentem et iustum crucifigi, homicidam et seditiosum dimitti exposcant. Barrabas liberatur, Iesus occiditur. Quam autem execranda talia

-- 3-377 --

iudicia sint, Salomon aperit dicens: Et qui iustificat impium et qui condemnat iustum, abominabilis est uterque apud Deum.

Quam etiam iniquum sit aliorum uitia cernere, suorum obliuisci, docet ipse Saluator, dum huiusmodi hominem reprehendens ait: Quid tu uides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non uides? Aut quomodo dicis fratri tuo: Frater, sine eiiciam festucam de oculo tuo! Et ecce trabs est in oculo tuo. Hypocrita, eiice primum trabem de oculo tuo, et tunc uidebis eiicere festucam de oculo fratris tui! Tunc ergo alios decentius corrigere poterimus, cum prius nosmetipsos correxerimus; corripere, inquam, non condemnare, ut charitas conseruetur et semper declinetur impietas.

Illi quippe, qui nimis arroganter adulteram accusauerant, mox Domino in terra scribente, cum suum legissent scelus, alienum ulcisci erubuerunt. Qui sine peccato est uestrum - inquit - primus in eam lapidem mittat! Non solum autem lapidem in accusatam torquere nequiuerunt, sed nec iusti Iudicis ferre pręsentiam. Ad lapidandum conuenerant, sed parua mora ipsi quasi lapidibus acti fugam fecerunt. Tamque indigni erant, qui alios arguerent, ut adulterii crimen ab eis delatum facile ueniam inuenerit. Nos itaque, si nostra peccata ante oculos posuerimus, aliena post tergum relinquemus nec alterum accusare audebimus, magis ipsi accusandi.

Moyses abbas in deserto Scythi nominatissimus, cum accersiretur, ut sententiam diceret in fratrem, qui peccauerat, uenit saccum harena plenum in tergo baiulans. Et rogatus, quid istud esset, peccata sua esse dixit, quę uix ferre preualeret, nedum aliena iudicare posset. Quod prępositi monasterii audientes, fratri poenitenti ueniam indulgere quam poenam infligere maluerunt, dum consyderant ne se quidem sine peccato esse. Nec tamen ideo delinquentibus ignoscendum est, ne coquatur hędus in lacte matris suę. Sed ipsi, qui pręsunt, ita seueritatem in puniendo exerceant, ut semper se quoque infirmos esse meminerint.

-- 3-378 --

Eiusdem loci presbyter Pastor monacho, qui se de coenobio discessurum dixerat, quod se cum fratre manere, de quo male audisset, pigeret: »Ne facile malum credideris - inquit - quod audisti!« Cumque ille id sibi a uiro fideli relatum asseueraret, respondit: »Si fidelis esset, non tibi dixisset!« Postremo proposuit ei trabem et festucam de Euangelio, ut semper aliena peccata festucam putet, sua trabem, se prius condemnans quam alios iudicans. Quo tandem consilio ipse usus ibidem habitauit, unde recedere decreuerat, male de altero obloquentibus credere destitit, male agentes sibi pręferre coepit et, si quis etiam manifesto deliquerat, non iam ei iudicandi occasionem, sed magis humiliandi prębebat. Et nos ergo Pastoris uocem audiamus, ut mites et quieti potius cum agnis in partem dexteram concedamus quam lasciuientes et curiosi ad sinistram cum hędis declinemus. Lasciuiunt autem, qui pręsumptionis speculam inscendentes aliorum actus auide explorant, suos non satis consyderant et, dum alios nimis licenter iudicant, ipsi grauius Dei iudicium incurrunt.

Sicuti de illo legimus, qui Alexandrię Vitali monacho de prostibulo egredienti obuiam factus alapam incussit, quod ab eo libidinis causa infamem locum frequentari diceret. Et statim ipse a demonio arreptus male torqueri coepit. Assiduus quippe ibi erat Vitalis, non tamen libidinis causa, ut ille putauit, sed ut eas, quę se libidini prostituerant, a tam turpis uitę proposito reuocaret. Ad singulas enim penetrans oblata pecunia noctem paciscebatur neque quicquam tota ea nocte aliud quam dolenter ingemiscere et Deum pro salute perditę mulieris deprecari. Ita alias ad Deum conuertere, alias saltem eo tempore, ut a scelere cessarent, compellere. Quę res tunc clarius patuit, cum post uindictę diuinę in percussorem miraculum illę ipsę mulieres, apud quas aliquando pernoctauerat, palam confiterentur atque idem percussorem suum miseratus oratione sanitati restituisset. Nos tam anceps iudicium facile uitabimus, si Ioannis Alexandrini episcopi prudentiam imitari uoluerimus. Qui ipsius Vitalis delatoribus ita fidem adhibuit, ut sanctum uirum ne in lustris quidem impudice uersari

-- 3-379 --

crederet. Tutius nanque consilium, ęquior deliberatio, certius iudicium - semper bene pręsumere de iis, quos nunquam in crimine nouimus deprehensos.

Idem sanctus Ioannes episcopus illos etiam, qui publice peccauerant, absentes carpi taxarique prohibuit: fieri enim posse, ut peccatum poenitendo diluissent, et iniquum esse id a homine petulanter exprobrari, quod a Deo clementer fuerit condonatum. Itaque domesticos suos grauiter increpuit, cum quendam uirginis raptorem morte dignum dixissent. Et: »Qui scitis - inquit - si ille iam peccare desistit, cum uos fortasse non cessetis?« Iure quidem ista Ioannes. Cum enim Scriptura diuina dicat: Nescit homo, utrum amore an odio dignus sit. Qua ratione homo in altero sciet, quod in se nescit, utrum scilicet aliquis odio uel amore dignus sit?

Beatus uero Franciscus etiam obliquę suspicionis culpam in fratre castigauit. Cum enim pauperculo quodam sibi obuiam facto nuditatem eius dolens identidem ingemisceret et frater, quocum una iter agebat, dixisset: »Pater, etsi ille rebus pauper est, fortasse rerum concupiscentia diues est« - continuo ipsum tunicam suam exuere et pauperem operire iussit, ut, quem lingua lęserat, ei beneficio satisfaceret. Prauę igitur suspiciones, cum pręsertim de crimine nihil constat, sedulo uitandę sunt. Et licet semper uitari nequeant, quoniam homines sumus, ibi saltem commoriantur, ubi ortę fuerint. Linguam contineamus, si cogitationes non possumus.

Quis enim de Lupo, Senonum episcopo, non male opinaretur, si eum pręcessoris sui filiam, uirginem iam adultam, quam iuxta se educabat, tenerrime diligere conspexisset et, quanta ille sanctitate polleret, ignoraret? Sed profecto neque nota sanctitas obstitit, quin aliquando domestici eius ipsum nimii in puellam amoris inter se taxarent. Quod ipse resciens, coram omnibus euocatam osculo excepit dicens: »Non offendunt obloquentium uerba, quem propria non inquinat conscientia.« Quoniam autem uirginis animum in Dei amorem propensum cognouerat, eam ardenter quidem, sed corde syncero diligebat. Nihil

-- 3-380 --

prauum de ipso coniicere debuerunt, quem irreprehensibilem totius reliquę uitę institutio testabatur.

Ab hac impudicicię nota Daniel, Aegyptius abbas, miraculo se expediuit. Cum enim rogatus rustici cuiusdam domum adiisset, uxori eius diu infoecundę ac sterili sobolem oratione a Domino impetrauit. Vicini uero tumescente uentre mulierem cernentes, quam olim de marito nunquam grauidam factam nouerant, de abbate concepisse putauerunt. Postquam ergo peperit, Daniel omnibus ad spectaculum conuocatis infantulum per Deum obsecrat, ut, quis pater eius esset, palam diceret. Et statim ab osculo illo, a quo nihil aliud adhuc nisi uagitus audiebatur, uerba proruperunt, quibus cognitum est mulieris maritum esse pueri patrem. Mutata igitur sententia omnes Danielis sanctitatem laudibus extulerunt, cuius precatione factum esset, ut et sterilis generaret et puer, mox ut natus est, loqueretur. Itaque tota criminis suspicio in admirationem uersa est uirtutis.

Idem contigisse Briccio, Turonensi episcopo, sed non eodem successu legimus. Mulier professione, non opere, religiosa, quę indumenta et linteamina eius lauare consueuerat, illicito cum quodam coitu prolem edit. Briccius commissi reus agitur. Afferri puer nondum menstruus iubetur, qui Briccio in nomine Christi interroganti respondit ipsum non esse patrem suum. Quis autem esset; non indicauit. Itaque ne sic quidem conquieuit aduersum episcopum concitata plebis indignatio magicęque arti deputantes, quod uirtute fiebat diuina, in illum inclementius fremebant. Ipse uero, ut se altero quoque signo, quando unum non erat satis, innocentem probaret, prunas in sinum congestas per urbem tulit dicens, quod, sicut uestimentum suum non urebatur, ita se a libidinis flagitio alienum esse. Illi tamen prorsus increduli, suspensum ab episcopatus officio ui deponunt et alium in locum suum constituunt. Cęterum tam insontis infamiam Deus non ferens, duobus iam successoribus eius paucorum dierum spacio uita defunctis, ipsum in sedem suam per summum pontificem restitui fecit, ne plus potuisse uideretur malorum obstinata suspicio quam iusti manifesta miracula.

-- 3-381 --

Quomodo autem id, quod aperte non uiderint, iudicantes non fallet, si etiam uisa interdum fefellerunt?

Diabolus nanque Syluani, Nazarethensis episcopi, integritatem cum peruertere nequisset, infamia dehonestare decreuit et formam eius habitumque assimulatus matronam quandam noctu adiit atque ad concubitum urgere coepit. Pudica mulier uim timens domesticorum opem protinus inclamat. Ille latebram sub lecto petiit, sed ut uolebat, a concurrente familia inuentus uerberibusque et contumeliis affectus extra ędes eiicitur. Interim rerum inscius Syluanus, ubi mane tandem percepit se uulgo diffamari et pro scelere, quod ne cogitauerat quidem, iam ad uindictam expeti, furori cedere satius ducens, propere Bethlehem se contulit. Sed cum ibi quoque uitę suę insidiarentur, quidam ipsum ferire uolentes, uersis mucronibus ipsi sibi mortem consciuere. Post hęc cum ad tumulum diui Hieronymi mulier demoniaca curationis gratia adducta est plurimique eo simul confluxissent, apparuit Hieronymus et demoni, ut ab ea exiens, quibus pręstigiis Nazarethanos aduersus Syluanum ludificasset, palam faceret, imperauit. Illico mulier sanatur et pręsente Syluano Syluanus alter iuxta illam cernitur, qui rem ordine confessus disparuit. Et uulgato miraculo cessauit innocentis infamia uersipellisque impostoris offucię magno omnibus tunc stupori fuere. Quam igitur circunspectos, quam uigilantes nos esse decet, nequid male de sanctis uiris, etiam cum in crimine deprehensos esse credimus, nimis cito affirmemus.

Idem quippe callidissimus hic ueteranęque malicię ueneno imbutus serpens beatum quoque Fortunatum, Tudertinę urbis episcopum, infamię probro lacessiuit. Per ipsum nanque ab homine expulsus peregrini formam assumpsit et cum clamore incedens passim queri coepit, quod Fortunatus episcopus (qui ab omnibus hospitalis ac pius existimabatur) se ab hospitio suo cum iniuria exturbasset. Hunc quidam malignis rumoribus nimis credulus, ac simul ut munificentiorem episcopo se ostenderet, domi suę accepit. Sed dum una cum illo ad ignem sedens (frigus enim erat) Fortunato licentius detraxisset, animaduertit consessorem

-- 3-382 --

suum nusquam comparere et filium paruulum iam ab eo possessum uertiginoso uolutatu inter prunas deiici uitaque destitui. Vnici tandem orbitate didicit infelix pater, quantum scelus sit et quale crimen sanctorum hominum uitam uel cauillari uel cauillantibus facile credere.

Maxime quidem lentos continentesque in iudicandis aliorum moribus nos esse oportet, cum etiam perfectioris uitę uiri in ea re aliquando lapsi fuisse ferantur.

Effren eremita columnam ignis ad cęlum usque porrectam uiderat audieratque talem esse Magnum Basilium episcopum. Et hac uisione illectus Cęsaream uenerat, ut tantę ęstimationis hominem oculis quoque consyderaret. Sed cum solenni Epiphanię die pontificali pompa in magno clericorum coetu fulgentem conspexisset, ipsum elatę superbię columnam esse censuit, non ignitę charitatis. Postquam uero ab illo accitus eiusmodi cogitationis errorem sibi obiici audiuit, cognouit Deum esse in homine, qui aliorum arcana illi reuelaret et ostentis, quam magnus apud se esset, testaretur. Prostrauit ergo se et peccatum confitens ueniam petiit atque ita iam deinde, ut erat, de ipso deffinire coepit: quanto scilicet exteriori apparatu elatior uideretur, tanto interius humiliorem esse.

Alium quoque eremi cultorem in Basilio deceptum tradunt. Qui cum festo quodam die in ecclesia multo compositum ornatu atque in loco editiore sedentem cerneret, non hoc (ut quidem debebat) episcopali dignitati imputauit, sed cuidam inanis glorię fuco atque oblectamento. Quamobrem uoce ad se de cęlo lapsa audiuit multo plus ipsum uoluptatis capere solere felem bestiam, quam in cęlla habebat, manu demulcendo quam Basilium episcopum sacris indumentis se ornando. His exemplis docemur non ex signis, quę foris apparent, animum, qui intra hominem latet, iudicare debere, eius pręsertim, quem multorum opinio commendat, sermo celebrat, obsequium honorat.

Sed hic iudicii error iis fere contingit, qui paupertatis et humilitatis uitam professi putant, si quis inter ipsos paulo cultiorem, qua utatur, rem habuerit, propositi

-- 3-383 --

pręuaricatorem esse, quasi non eos tantum beatos uocet Dominus, qui spiritu pauperes sunt, aut etiam glorię cupiditas sub sordido et squalenti amictu latere non possit.

Hinc ergo Cartusiensis coenobii prępositus Bernardo abbati, cum ille ad ipsum uisendum equo uectus aduenisset, ephippio nimis eleganti usum exprobrauit. Attamen, qui Deum magis quam equi phaleras animo uoluebat, quale ephippium illud esset, cui insidens a Clareualle iter egerat, penitus ignorabat et ab iis, qui secum uenerant, quale esset, quęrere coepit. Tunc haud dubie apparuit magis illi curę fuisse, qualem animum eo afferret quam qualem supellectilem. Itaque non semper ex utensilium aliquo decore mens hominis erit metienda, sed ex operibus potius uitęque conuersatione. Neque enim, qualis quęque arbor sit, folia ostendunt, sed fructus.

Machetes abbas in Aegypto (sicut a Ioanne Cassiano traditum est) fratres incusare solitus, quod uuam in faucibus tumentem tolerare non possent, sed pręciderent, quod in cęllulis sagum haberent, quod secularibus hominibus oleum pro medicamento consecrarent; duo prima ad impatientiam referebat doloris et paupertatis, tertium quandam animi arrogantiam uirtutisque ostentationem prę se ferre aiebat. At uero quicquid dudum in aliis reprehenderat, mox ipse egit inuitus. Nam in morbum uuę incidens prę dolore eam pręcidi non solum passus est, sed rogauit. Deinde corpori ex ualitudine frigescenti sagum admisit. Postremo secularium hominum molestiis uictus oleum benedixit. Et confessus est suopte iam exemplo se didicisse monachum, in quo alios labi iudicauerit, ipsum in eo lapsurum uel nolentem. Veram etiam esse Domini sententiam dicentis: In quo iudicio iudicaueritis, iudicabimini. Nam si nosmetipsos (ut Apostolus inquit) iudicaremus, non utiquc iudicaremur.

Ac ne foeminas prętermittendo ab hac iudicandi culpa uindicare uideamur, Raguelis ancilla Sarram, eius filiam, septies uiduam et adhuc uirginem, uirorum suorum interfectricem ausa est appellare. Quos tamen Deo uolente a demonio pręfocatos tradit Scriptura, ut illa tandem Tobię

-- 3-384 --

Deum timenti integra inuiolataque seruaretur. Hanc ergo Deus ita diligebat, ut a prophanis contingi non sit passus. Et eandem ancillę temeritas patricidio pollutam dicere non dubitauit. Pudeat nos uilis ancillulę procacitatem sequi uelle, ut hominum mores ex casibus ponderemus. Non semper quicquid aduersi euenerit, ad culpę meritum est referendum. Viros amittebat Sarra, non quia peccauerat, ut uiduitate puniretur, sed quia non peccauerat, ut intacta digniori uiro copularetur.

Ad hęc tamen illi inconsultius errant, ne dicam impudentius, qui etiam bonum aliquod opus, ne bono animo factum uideatur, cauillantur.

Germana, monasterii Thebaidis soror, sorori Euphrasię per hebdomadam interdum perducta ieiunia, quę admirari debuerat, uitio dedit ausa dicere iis ab illa nihil aliud quam uiam affectari, ut aliis pręsit, eo quod hoc ieiunii genus nulla antea pręter abbatissam attentasset. Tantam in iudicando temeritatem abbatissa nequaquam impunitam dimisisset, nisi Euphrasia de se obloquenti protinus ueniam suis precibus exorasset. Qua sane erga emulam benignitate ostendit, quam quoque syncero in Deum animo ieiunaret. Tanto tamen Germana male iudicans discessit confusior, quanto Euphrasia male audiens patientior. Et profecto inexpiabilis poenę inuidię crimen est ob hoc virtutem aliquam in aliquo mordere, quod eam ipse assequi posse desperes. Nam etiam Spiritui Sancto iniuriam facit, qui donum eius in illo, cui datum est, petulanter sugillare contendit.

Sed nos ab huiuscemodi fatuitate abhorrentes imitemur Bernardum illum de Quintaualle, beati Francisci in terris olim laboris socium, nunc in cęlo glorię consortem regnique cohęredem. A cuius oculis, ueluti duabus lucidissimis stellis, miri splendoris radios promicare in uisu conspexit Leo frater. Et accepit ipsum ideo habere fulgentes oculos, quod neminem quondam intuitus fuerat, quem se meliorem non iudicaret. Fertur enim, si quem uili ueste tectum aspiceret, sibimet dicere solitus: »Hic patientius paupertatem tolerat quam tu, Bernarde.« Et si quem preciosius indutum: »Hic forte sub ueste delicata melior est

-- 3-385 --

quam tu, Bernarde, sub tunica rudi.« Merito igitur oculi illi radiarunt, quorum aciem nulla unquam temerarii iudicii hebetauerat lippitudo et semper integram puramque conservarat uerę sanctęque collyrium humilitatis.

Porro aduersus eos, qui secus iudicant, uas electionis Paulus apostolus ad Romanes scribens exclamat: Inexcusabilis es, o homo omnis, qui iudicas. In quo enim alterum iudicas, teipsum condemnas. Scimus enim, quoniam iudicium Dei est secundum ueritatem in eos, qui talia agunt. Existimas autem hoc, o homo, qui iudicas eos, qui talia agunt, quia tu effugies iudicium Dei? Et rursum: Is qui manducat, non manducantem non spernat, et qui non manducat, manducantem non iudicet. Deus enim illum assumpsit. Tu quis es, qui iudicas alienum seruum? Quod autem ad Corinthios idem scripserit: Spiritalis iudicat omnia, et ipse a nemine iudicatur - ostendere uoluit, quantum differat spiritalis homo ab homine animali. Alteri enim spiritaliter uiuenti ad res discernendas intellectus acuitur multaque interdum occulta diuinitus reuelantur. Alter uero, quem animalem uocat, carnis non spiritus affectibus uacans, id est, uoluptatibus deditus, ne illa quidem, quę uidet, quę contrectat, recte uereque diiudicat. Animalis - inquit - homo non percipit ea, quę sunt spiritus Dei. Stulticia enim est illi, et non potest intelligere, quia spiritaliter examinatur. Spiritalis ergo, qui iudicat omnia, iudicet sane, sed aperta ac manifesta et de quibus dubitare non est, quo animo fiant cuiue fini dirigantur. Quę uero bonę malęque intentioni communia sunt quęque uel adhuc occulta latent uel futura nesciuntur, ea diuinare nisi ex reuelatione non pręsumat. Quod si cęlitus inspiratus, iam cum Paulo dicere poterit: Nos autem sensum Christi habemus - iudicet omnia. Ita demum ipse omnia iudicans a nemine iudicabitur, hoc est, iure reprehendi poterit. Propterea idem apostolus: Mihi autem pro minimo est - inquit - ut a uobis iudicer aut ab humano die; sed neque meipsum iudico. Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum. Discamus in Apostolo magnam animi modestiam! Nullius conscius culpę, non audet

-- 3-386 --

se iustum dicere. At nos, qui quotidie aliquid delinquimus, saltem aliis uelle pręponi erubescamus. Et cum ipse subsequenter dicat: Qui autem iudicat me, Dominus est- desinamus nosipsos ita iudicare, ut proximos putemus contemnendos, quando quidem et illorum et noster et omnium Iudex et Conditor unus Deus, unus et Redemptor Iesus Christus. Nolite - inquit - ante tempus iudicare, quoad usque ueniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium; et tunc laus erit unicuique a Deo. Interim uero, qui se existimat stare, uideat, ne cadat. Perspicuum autem est eum labi et ruere, qui se iis, quos iudicat, arbitratur meliorem, Iacobo apostolo dicente: Qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum, detrahit Legi, et iudicat Legem. Siquidem etiam in Lege scriptum est: Non eris susurro nec criminator in populis! Pulchre itaque apostolus continuat dicens: Si autem iudicas Legem, non es factor Legis, sed iudex. Unus est enim legislator et iudex, qui potest perdere et liberare. Tu autem quis es, qui iudicas proximum tuum? Nimis itaque audax est et plus quam dici potest temerarius, qui suo iudicio ęternum Iudicem pręuenire non formidat. Christus uenturus est, ut iudicet mundum. Qui pręuenit, non Christus, sed Antichristus est. Antichristum autem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui. Ergo et illos, qui de incertis confidenter, de occultis asseueranter, de ambiguis indiscusse, de nihil ad se pertinentibus arroganter, de omnibus denique praue impieque iudicauerint, simul disperdet.

-- 3-387 --

Caput II / DE PATIENTIA INIVRIAE

Cum igitur ratio constet, nostris iudiciis neminem lędi debere, quo ab eis facilius abstinere possimus, lęsi quoque pati potius offensas quam uindicare discamus. Nihil est enim, quod ita animi tranquillitatem conciliet atque conseruet ut omnium aduersitatum, quę accidere nobis possunt, toleratio stabilis et firma. Et proprium quidem Christiani est ut non inferre iniuriam, ita illatam obliuisci, ut non amare diuitias, ita rei amissę damno non moueri, non mala ualitudine concuti, non tyrannorum minis terreri, sed a uita prius quam a iustitię cultu discedere. Opportune itaque eorum nunc proponemus exempla, quos in perseueranda iniuria fortes fuisse accepimus, deinde de reliquis patientię generibus suo ordine dicturi.

Ioseph fratrum in se inuidiam beneficiorum relatione compensauit. Fame, qua laborabant, interiissent, nisi ille eos aluisset, in cuius necem conspirauerant, quem in cisternam, ut ibi extingueretur, deiecerant, quem mox, ut seruus potius quam liber moreretur, inde exemptum alienigenis uendiderant. Non esset magna in Ioseph patientię et benignitatis uirtus, nisi et magnum in illum sęuientium fratrum extitisset odium; tanto plus laudis meruit, quanto maiorem iniuriam remisit.

Moyses illatam sibi non leuem uerborum contumeliam et fratri Aaron statim ignouit et pro Maria sorore deprecatus est. Quamque Deus leprę morbo pro crimine petulantię corripuerat, ipse, ut sanaretur, orando impetrauit.

Idem, cum uituli adorationem ulciscens Deus populum internitione delere pararet: Aut dimitte eis- inquit -

-- 3-388 --

aut dele me de libro tuo, quem scripsisti. Et tamen sibi insultantes in deserto sępe expauerat, ita ut diceret: Adhuc modicum, et lapidabunt me. Dissidii ergo et simultatum oblitus, nisi impune dimittantur, simul optat mori. Ac ne forte ideo illis gratiam ab eo quęsitam putemus, ut supersint, quibus ipse pręsit, iam Dominum audierat pollicentem sibi: Faciam te in gentem magnam. Sed maius existimauit pro malo reddere bonum quam pręsidere plurimis.

Saulis quoque regis illa patientia commendatur, qua rex factus, cum a quibusdam suorum contemptui haberetur, nosse dissimulauit. Deinde uictis Ammonitis, cum triumphans rediret, milites, qui eam contumeliam armis ulcisci moliebantur, coercuit, turpissimum ratus, si paucorum obtrectantium inuidiam ferre nequiuisset, qui tot millium bellatorum exercitum potuit superare. Magni profecto animi uir, si uitiis postea non fuisset deprauatus, ita ut idem et patientię et impatientię exemplum sit.

Innocentissimum nanque Dauid et semper optime de se meritum capitali odio persecutus est, ob hoc tantum, quia sibi militaris uirtutis gloria eum pręferri audiuit. Sed quanto ille aduersus Dauid extitit infensior, tanto ipse erga eum se gessit submissius. Necis in persecutorem suum non semel potestatem nactus, semper illęsum dimisit, fugiendo inuidiam declinare malens quam ulciscendo. Denique ipsum, qui uiuus uitę suę insidiabatur, ab hostibus cęsum fleuit. Hanc tantam in eo patientiam, tantam animi magnitudinem magis ego miror quam belligerandi pręstantiam, cum multo magnificentius sit seipsum quam hostes uincere. Seipsum autem uincit, qui perturbatę mentis libidinem rationi cedere cogit et iniuria lacessitus non excandescit.

Eundem, cum de Hierusalem fugeret, filii Absalonis factionem timens, et Baurim usque uenisset, inde egressus Semei, Gerę filius, de cognatione Saul, per montis crepidinem ex latere incedens ausus est maledictis et lapidibus incessere, uirum sanguinum ac uirum Belial compellans aliaque multa in illum congerens tam petulanter quam temere. Qui cum rege erant, ad ulciscendam iniuriam concitantur,

-- 3-389 --

sed ab ipso, cui irrogabatur, inhibiti sunt. Et: Dimittite eum - inquit - ut maledicat. Dominus enim pręcepit ei, ut malediceret Dauid. Et quis est, qui audeat dicere, quare sic fecit. Ecce filius meus, qui egressus est de utero meo, quęrit animam meam; quanto magis hic filius Gemini maledicet mihi? Dimittite eum, ut maledicat iuxta pręceptum Domini, si forte aspiciat Deus afflictionem meam et reddat mihi Dominus bonum pro maledictione hac hodierna. Quid hac patientia humilius, quid humilitate patientius? Rex erat, et quidem fortissimorum uirorum grandi agmine stipatus, et tamen unius priuati hominis tantas coram acceptas contumelias dimisit impunitas. Neque eum spes illa frustrata est, qua sibi pro maledictis propiciaturum Deum dixit. Post hęc enim ab inimicorum suorum molestiis liberatus gratias egit dicens: Accinxisti me fortitudine ad pręlium, incuruasti resistentes mihi subtus me.

Iob quoque confitentem audimus ab omni prorsus uindictę appetitione semper se fuisse alienum. Ait enim: Si gauisus sum ad ruinam eius, qui me oderat, et exultaui, quod inuenisset eum malum; non enim dedi ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam eius. Molliter igitur ferendo inimicos usque adeo fortis euasit, ut nullo deinde calamitatum genere ad aliquod impatientię signum impelli potuerit. In maximas quidem incidit erumnas, sed omnibus erumnis maior in illo tolerationis uirtus fuit. Denique, qui non est gauisus ruinis inimici, idem nec suis uinci potest.

Sed quibus tandem uerbis, quo ore Domini nostri Iesu Christi patientiam explicabimus? Profecto maior est, quam ut pro dignitate exprimi queat. Dei Filius ab hominibus probris, flagellis, morte afficitur, iustus ab impiis, dominus a seruis, et ab iis quidem, quos saluare uenerat ac de maledictione, cui addicti ab initio erant, in benedictionem gratiamque uindicare. Poterat in uno oculi ictu simul perdere omnes, nequid mali ab eis pateretur, sed ultro obtulit sese, ut nos per sui corporis sacrificium conciliaret Deo. Irridebatur itaque, et tacebat; accusabatur, et nihil respondebat; uerberabatur, et sustinebat; crucifigebatur,

-- 3-390 --

et pro crucifigentibus ad Patrem orabat. Quis tam durus est, ut hęc secum consyderans, ad ignoscendum iis, a quibus lęsus fuerit, non mollescat? Indigne ille passus est, quicquid passus est, quia delictum non fecit. Nobis nulla prorsus iniuria indigne inferri potest, qui peccatores sumus. Feramus ergo ęquo animo, quicquid in nos committunt homines, quia nos ante peccauimus Deo. Quicquid patimur, non est offensa, sed uindicta.

Idem omnis patientię et exemplar et magister et remunerator Iesus Dominus, cum a Samaritanis non fuisset in urbem receptus, tam leniter tulit, ut Iacobum et Ioannem ulcisci iniuriam uolentes increpuerit. Vis — inquiunt — dicimus, ut ignis descendat de cęlo et consumat illos? Et responsum accipiunt: Nescitis, cuius spiritus estis. Filius hominis non uenit animas perdere, sed saluare. Nos igitur, si spiritus Christi esse cupimus, si parere uoluntati eius optamus, curemus, ne quem impatientia nostra irritando perdamus, cum ille sustinendo pro salute omnium uoluerit mori.

Dicet aliquis: Cur ergo Helias quinquagenarios Ochozię regis, qui ad se comprehendendum missi fuerant, igne de cęlo excito afflari consumique imprecatus sit? Cui respondebimus, quod alii etiam prophetę multis in locis diuinę Scripturę itidem fecisse uidentur, nec tamen irati (ut equidem reor) sed Spiritu Sancto inspirati, futurum prędicentes, non malum alicui exoptantes aut uindictam appetentes. Itaque nec Helias iracundia commotus, sed numine actus, in impios illam sententiam dixit. Quam ęquam iustamque esse repentinus probauit euentus. Vel aliter dicendum est: Nondum Christus aduenerat, propiciatio nostra, qui Veteris Legis rigorem Nouę benignitate mitigauit. Vnde: Dictum est antiques - inquit - diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum. Ego autem dico uobis: Diligite inimicos uestros, benefacite iis, qui oderunt uos, et orate pro persequentibus et calumniantibus uos, ut sitis filii Patris uestri, qui in cęlis est, qui solem suum oriri facit super iustos et super iniustos. Si enim diligitis eos, qui uos diligunt, quam mercedem habebitis? Nonne et publicani

-- 3-391 --

hoc faciunt? Et, si salutaueritis fratres uestros tantum, quid amplius facitis? Nonne et ethnici hoc faciunt? Estote ergo uos perfecti, sicut et Pater uester cęlestis perfectus est.

Sed hic etiam illud quęrendum nobis occurrit: Quare etiam in Noua Lege Christi apostolus Paulus in facie cęsus tam ęgre tulit, ut Ananię sacerdoti, qui ipsum cędi iussit, maledixerit dicens: Percutiet te Deus, paries dealbate! Et cum argueretur iniurię in sacerdotem: Nesciebam - inquit - fratres, quia princeps est sacerdotum. Scriptum est enim: Principi populi tui non maledices. Ignorationem ergo excusauit, non officii, sed hominis. Nunquid autem, si etiam sacerdos non esset, maledicere illi debuit? Nequaquam. Non igitur maledicendi affectu hoc dixit, sed Spiritu Sancto concitatus, iniquo homini poenam denunciauit; uel etiam prophetauit, quia uetus Iudeorum sacerdotium percutiendum, hoc est, repellendum erat nouo Euangelii sacerdotio. Vnde alii codices scriptum habent percutiet, non percutiat, ut, quod futurum erat, significet, non quod ex indignatione futurum optet. Excusat autem, nequis eo exemplo putet in malo sacerdote dignitatis rationem non habendam, cum etiam malo et discolo honor deferendus sit.

Sed quo tandem argumento illud in Apocalypsi absoluemus, ubi sancti martyres ad Deum clamant: Vsque quo, Domine, sanctus et uerus non iudicas, et non uindicas sanguinem nostrum de iis, qui habitant in terra? Hoc quidem perinde est, ac si dicerent: Da iam, ne ultra sanguinem nostrum sitiant persecutores nostri, sed ad te conuertantur et salui fiant. Itaque uindicta ista, quam implorant, non impatientię est, sed amoris, non inimicicię, sed pietatis. Quod ita esse, ut dicimus, uel ex eo facile persuaderi potest, quia plurimi inter illos, qui martyrum cruore manus foedauerant, mox credentes, et ipsi martyrio coronati sunt. Quam gratiam nequaquam assecuti fuissent, si in eos aliter uindicandum sancti postulassent. Vnde Dominus in Psalmo: Vltus sum in eos. Quod exponens Augustinus: Vindicaui me, inquit, de inimicis meis. Quomodo me uindicaui? Occidendo in eis errorem, suscitando fidem. Atque inde nos

-- 3-392 --

admonens ait: Quando te persequitur homo, noli attendere illam figuram, quam fecit Deus, aut animam illam, quam inspirauit Deus. Non te persequitur, quod fecit Deus, sed malicia, quam fecit homo. In maliciam ergo hominis irasci licet, in hominem non licet.

Beatus episcopus Martinus, dum asello ueheretur, forte obuiam fit quibusdam equitibus. Eo uiso territi equi, saltibus in diuersum actis, suum quisque sessorem dorso excussere. Et illi casum indignantes, episcopo immodestius insultarunt, ita ut nec manibus temperarent. Sed rursum conscensis equis, cum loco eos et calcaribus et flagris urgendo mouere non possent, diuinam in homine uirtutem (quem improbe uexauerant) animaduertunt, et repente ante ipsum suppliciter prouoluti, peccatum confitentur et ueniam exposcunt. Tunc ille pro iniuria beneficium referens, eos amice amplexatus est. Equis autem, ut dominis suis obedirent, imperauit. Qui quasi uinculis carceribusue soluti, statim abiere, iter coeptum maturantes. Merito brutis beluis imperare potuit, qui superborum hominum offensam tam moderate tulit. Merito miracula fecit, qui lęsus irasci nesciuit.

Lupus, Trecasinę urbis episcopus, Attila ciuitatem obsidente interrogauit, quis hic esset, qui sic in se arma lacesseret. Vbi accepit Attilam, flagellum Dei, esse, ingemiscens ait: Et ego Lupus, uastator gregis Dei, dignus flagello eius. Portas eis reserari iussit. Ingressi autem hostes, recta urbem pertransiere nihil hostiliter agentes, ne respicientes quidem ad quenquam oppidanorum, quasi neminem uidissent. Hanc tantam tutandę ciuitatis gratiam Deus contulit Lupo, ut, qui se dignum flagello confessus fuerat, a flagello liber esset.

Benedictus abbas Florentium presbyterum uitę suę insidiantem patientissime tulisse perhibetur. Panem ueneno infectum sibi ab illo muneri missum, licet dolos cognouisset, benigne accepit, ne recusando scelus hominis, quod cęteros latebat, proderet. Ceterum abeuntibus, qui panem tulerant, coruo aliti pręcepit, ut illum rostro sublatum eo

-- 3-393 --

transportaret, ubi contingi a nemine posset. Et protinus uolucris illa iussis eius obediuit, cuius sanctitati homo inuidebat, ut appareat inuidos homines bestiis minus rationales esse. Decipi autem Dei seruus non potuit, Spiritu Sancto insidias reuelante. Eas tamen ipse nosse tunc dissimulauit, ne maliciam inimici palam faciendo suam ultus iniuriam argui posset, timens illud: Qui uindicari uult, a Domino inueniet uindictam.

Florentius uero in flagitio perseuerans, quem occulta fraude uincere nequiuit, aperto bello aggredi decreuit. Meretriculas ergo de prostibulo conuocatas in hortum monasterii adduxit, quę impudenter inter se lasciuiendo monachos ad libidinem prouocarent. Abbas autem, cum iam non uitę suę unius, sed animabus cunctorum, qui secum erant, periculum uerti uidisset, loco cessit et una cum suis longius inde demigrauit. At hic scelestus infelicissimę pugnę uictor, quod eos fugere compulisset, exultans domum rediit. Sed cum lętabundus tripudiaret, repentino pauimenti collapsu ellisus expirauit. Benedictus uero exitialis inimici tristem exitum uehementer dolens, discipulum suum Maurum, quod eo nuncio lętari uidebatur, puniuit, ut doceret ne persecutorum quidem malo quenquam gaudere debere, cum etiam inimicos diligere et pro eis orare Domini pręceptum sit. Sed eodem exemplo timeant tandem et improbi iustos insectari, qui, quanuis ab ultione sui se contineant, suum tamen ultorem Deum habent.

Bernardus abbas presbytero cuidam monachum profiteri uolenti refragatus est, quod eum etiam inter suos perfectum esse posse diceret. At ille repulsam ęgerrime ferens atque irę impatiens, eidem, cui dudum supplicauerat, pugnum in faciem incussit. Fratres uindicare uolebant abbatis iniuriam, sed ab ipso inhibiti sunt obsecrante atque obtestante, ne uindictę animum intenderent, sed eum potius, a quo se lęsum scirent, impunitum dimitterent; ęquissimum enim esse alteri parcere ipsum, qui quotide a Deo sibi parci expeteret, cum pręsertim Veritas affirmet dicens: Nisi dimiseritis, non dimittetur uobis. Ferre igitur, non referre uerbera illum oportet, qui ad pacis ęternę quietem peruenire contendit.

-- 3-394 --

Vnde et Christophorum martyrem, cum a pręfecto Sami colaphum accepisset, dixisse ferunt: Repercussissem te, si Christianus non essem. Proprium ergo Christiani esse existimauit pati nec uindicare iniuriam.

Gregorium quoque pontificem ne summa quidem dignitas ad iniurię impatientiam compulit. Mauricio augusto filiisque eius se persequentibus dicitur scripsisse: Quoniam ego peccator sum, uos tanto magis, ut opinor, Deum uobis conciliatis, quanto magis me illi ignauiter seruientem affligitis. Post hęc imperator, cum solus esset in conclaui, uidit monachum ad se intrantem strictoque ense ferociter minantem, nisi a pontificis persecutione protinus cessaret. Eo uisu territus, incunctanter et ueniam ab eo, cui uehementer infensus fuerat, petiit et odium in amiciciam commutauit. Itaque ipsum, cui multorum bellantium
exercitus resistere nequiuisset, unius hominis toleratio fregit. Victusque est patientia, quem arma uincere non ualuissent.

Agilius monachus, Columbani abbatis discipulus, cum manum arefactam ei, qui se in itinere educto gladio ferire uoluerat, sanitati restituisset, Theodoricum regem, ad quem ibat, abbati suo Columbano iratum, antequam audisset, fama miraculi pręueniente placauit, ita ut, quem ille dudum a monasterio expulerat, protinus reuocaret. Igitur in Agilio benignę patientię uirtus manum alterius male affectam sanauit, regis iram molliuit, abbatem in gratiam reduxit. Qui si pro inimico orare neglexisset, nihil horum procul dubio efficere potuisset.

Libertinus, Fundensis coenobii monachus, ab abbate irato in faciem scabello grauiter percussus, ne gemitum quidem edidit, sed tacitus in cęllam suam se recepit. Postero autem die negocii causa, quod sibi iniunctum fuerat, ad ciuitatem iturus, abbatem adiens eundi potestatem de more petiit. Ille ob acceptam iniuriam discessurum ratus, cur id peteret, interrogat. Sed cum causam didicisset, animaduertit ipsum, tametsi liuidam adhuc et tumentem ex uerbere faciem pręferret, iniurię tamen omnino non recordari.

-- 3-395 --

Et patientiam eius admiratus, genua submisit, se peccasse confitetur, ueniam poscit. Libertinus uero et ipse in terram procidens, immo se peccasse asseuerabat et sibi magis ueniam poscere conuenire. Sic patientis discipuli humilitas magistri fregit duritiam, et cui murmuranti iracundus senex plus fortasse mali intulisset, ei malum illatum modice ferenti se subiecit.

Insuper Libertinus, quo uolebat, dimissus, cum peruenisset et unde liuorem in facie haberet rogaretur, se in scabellum impegisse respondit. Etenim, quoniam patienter ictum pertulerat, sapientię donum accepit, ut rationem inueniret, qua et abbatis crimen cęlaretur et, quod uerum erat, sciscitantibus referri posset, ut idem tam expers mendacii foret, quam erat impatientię perturbatione alienus.

Paulum, in partibus Aegypti abbatem, Cassianus tradit magno monachorum et suorum et alienorum coetu discumbente (qui tunc eo forte conuenerant) suo cuidam discipulo adolescenti, quod tardius ferculum apposuisset, colaphum infregisse, ita ut et illi, qui non uiderant ferientem, ictus tamen sonitum audirent. At uero ipsum, qui percussus fuerat, tanta patientia usum, ut non mutiret, non tristitiam fronte pręferret, non uultum demitteret, non colorem saltem mutaret. Omnes tantam adolescentis constantiam admirati, tandem didicerunt abbatem quoque patientię illius conscium id ex industria, non ex culpę castigatione egisse, ut scilicet ipsa patientię uirtus cęteris, quibus adhuc incognita erat, exemplo foret. O inuicti animi iuuenem! Percussus in maxilla ita stetit, ut prębere uideretur et alteram ac dicere: Posui faciem meam ut petram durissimam, et scio, quoniam non confundar.

Idem Cassianus Pafnutii quoque presbyteri, impubis adhuc, patientiam commemorat dicens: Quod cum inter fratres Scythioticę solitudinis persancte uersaretur, quidam inuidię stimulis agitatus excogitauit, quemadmodum illum delicti insimularet. Et captata occasione, dum Dominico die Pafnutius cum cęteris ad ecclesiam conuenisset, cęllam eius clanculo adiens, codicem suum inibi absconditum reliquit. Cumque mox et ipse ecclesiam esset ingressus,

-- 3-396 --

precatione solenni peracta questus est codicem sibi esse furto ablatum. Nouum erat id criminis inter eos audire. Et cunctis mirantibus ipse, qui detulerat, petiit, nequis ante ab ecclesia discederet quam missis fidelibus uiris cęllulę singulorum excuterentur. Missi seniores codicem, ubi suppositus fuerat, inter palmeas Pafnutii fiscellas inuentum referunt. Diu attonitus hoc audito stetit Pafnutius neque ausus est negare, quod tam aperto affirmabatur indicio, et ut sibi poenam, qua satisfaceret, imponerent, rogauit. Inde uero egressus per duas hebdomadas ieiuniis ac fletu sese afflixit nec interim ad communionem accedere pręsumpsit, sed tandem in limine ecclesię coram prostratus ueniam petiit, cum innocens esset. Tunc demum Dei iudicio factum est, ut eius ignominię autor demone arreptus nequitiam suam ac dolos confitendo proderet. Qui cum diu multumque uexatus a sanctissimis uiris curari nequiuisset, postremo ipsius Pafnutii oratione curatus est. Sicque mitis ac modestus adolescens iam labefactatam honestatis et sanctimonię famam patientia sua reparauit, pietate auxit, dum et inculpatus tolerat et offensus miseretur.

Sed nequis ab ingratis saltem per impatientiam subtrahenda esse beneficia existimet, Eulogius, presbyter Alexandrinus, leprosum quendam domi susceptum iam per annos quindecim benignius, quam dici potest, aluerat. Et tandem pro tanto pietatis officio conuitia excipiens et ab eo, cui pro amore Christi, contempto contagiosi morbi periculo, suis ipse manibus ministrabat, contumeliis assidue affectus iam, quid ageret, nesciebat. Antonium ergo abbatem consuluit, utrum illum dimittere deberet, a quo talia patiebatur. Vtrique consultum est, modicum adhuc sustinerent, donec alter sicut pietatis ita et patientię meritum impleret, alter ingratitudinis uitium emendaret, ne grauiorem animi quam corporis lepram incurreret. Itaque, cum admoniti tranquillius manere simul coepissent, Eulogius dies quadraginta superuixit, leprosus die tertio post eum obiit. Pius ergo ac patiens Eulogius consilio saniore usus geminę tandem uirtutis diademate meruit coronari. Quod nequaquam meruisset, si illum, quem languentem

-- 3-397 --

misericorditer acceperat, ingratum impatienter repulisset. Iunxit patientiam pietati, et duplum adeptus est felicitatis pręmium.

Alexius quoque, patritius Romanus, sicuti uoluntarię paupertatis perpetuus obseruator ita ad tolerandas iniurias patientię extitit assiduus cultor. Mendicus, ut Christum lucraretur, sponte factus, cum in Syria diu de elemosinis uixisset, Romam rediit et in paterna domo pro inope susceptus non se prodidit neque de aliquo conquestus est. Rideri, uerberari, foeda colluuione perfundi a mancipiis patienter sustinuit, ut Christum suum, cuius paupertatem secutus fuerat, tolerantię quoque humilitate exprimeret. Quis autem esset qualiterque uixisset, diuinitus tandem reuelatum est, tunc scilicet, cum e uita discederet, ne tantę patientię exemplum ignorata generis claritate in obscuro foret. Neque enim satis magnum erat, si et ipse, ut uidebatur, seruilis conditionis fuisse crederetur. Maximum uero fuit et omni admiratione dignum: filium familias, patre consulari natum, ita se domesticis submisisse seruis, ut illis omnibus magis infimus appareret.

Florentius, Nursię prouincię solitarius, in illos, qui sibi ursum bestiam interemerant, inuidentes, quod syluestre animal homini seruiret, dixisse fertur sperare se in eos Deo ulciscente commissum luituros. Inde ergo ursinę cędis rei repentino leprę morbo confecti, paucos post dies uersis in saniem corporibus contabuere. Tunc, qui ursi necem doluerat, horum inopinatam mortem moerore ac lachrymis inconsolabiliter prosequi coepit, seipsum reprehendens, quod pius in beluam, impius in proximum fuerit, quod illi ursum, illos ipse peremerit, quos ita ac seipsum diligere debuerat. Postremo intantum eum poenituit uerba uindictę protulisse, ut, si fieri posset, sua morte illorum, qui consumpti fuerant, uitam redempturus uideretur. Itaque semper flebat, fletu ipso ostendens ne mentionem quidem uindictę esse faciendam. Nos ergo, cum lęsi fuerimus, linguam quoque a maledicto coerceamus, quando uox paulo acerbior aduersum iniurię autores emissa hinc Dei seruo tantę inquietudini tantoque angori fuit.

-- 3-398 --

Ob hoc sane Paulus cognomento Simplex uxorem suam cum adultero deprehendens, ne tantam iniuriam ulcisci cogeretur, statim auersus abiit, domo excessit et se monachum fecit magnique Antonii dignus euasit discipulus. Denique manus illas, quas a uindicanda ignominia continuerat, ad Deum porrigens, nihil petiit, quod non impetrauit, maximeque in faciendis miraculis insignis fuit.

Macharium uero Alexandrinum, Scythioticę solitudinis cultorem, tradunt, dum culicis ictu percitus palmę percussione illam corpori allisisset extinxissetque, mox facti poenituisse atque afflixisse se, ita ut sex menses nudus per eremi loca deambulans ultro culicum morsibus se exposuerit tuleritque multarum iniuriam, qui unius non pertulerat. Vsque adeo igitur sanctissimi uiri omne prorsus uindictę horrebant genus, ut a bestiis, nedum a hominibus offensi, perpeti quam ulcisci satius putarent, illud semper animo uersantes: Mihi uindictam, et ego retribuam, dicitDominus.

Vnde Cassianus de sene quodam Christiano hac patientię uirtute prędito testatur: Cum apud Alexandriam infidelium turba constipatus maledictis impulsibusque agitaretur et ab eo quęrerent, quid unquam miraculi fecisset Deus eius Christus, ipsum respondisse: ut iis, quas infertis, atque maioribus non mouear neque offendar iniuriis. Recte id quidem. Neque enim uentorum flatu concuti aut fluminum illisu euerti potest domus, quę supra petram fundata est. Petra autem est Christus. Denique, qui confidit in Domino, sicut mons Syon, non commouetur in ęternum, in persecutionibus gloriatur, in aduersis gaudet, in omnibus Deo gratias agit et illi soli penitus inherens, offensas non sentit improborum.

Idem autor Mutii abbatis patientiam scriptis commendans ait: Cum suscepto religionis uoto filium quoque paruulum secum ad coenobium adduxisset, de industria puer male a fratribus accipiebatur, coram patre subinde cęsus ac sępe per capillos tractus, ob hoc solum, ut patris in eo constantię periculum facerent. Ille ergo neque fratrum uerberatione neque unici filii iugibus pene lachrymis

-- 3-399 --

moueri poterat, ut uultu saltem tristitiam pręferret. Quin potius gaudebat eum quoque, quem genuerat, quotidianis castigationibus ad patientiam erudiri. Itaque nunquam, cur sic dure attereretur, quęsiuit, nunquam ad flentem respexit. Nesciebat se eius patrem, quem dedicauerat Deo. Ad hęc etiam, ut alibi diximus, in proximum flumen illum proiicere iussus, prompte uoluit obedire, nihil non faciendum ratus, quod ab abbate esset iniunctum. Igitur post probatam primo tolerationis, deinde obedientię uirtutem senior coenobii ipsum cunctis pręponens sibi successorem reliquit pręposuitque omnibus, qui omnium patientissimus obsequentissimusque fuerat habitus.

Prosequamur modo infirmioris quoque sexus in perferendis iniuriis ęquanimitatem.

Sarra, Raguelis filia, ab ancillis probro petita, quod interfectrix esset uirorum, non ad uindicandam ignominiam animum applicuit, sed ad Deum preces porrexit, ut, sicut crimine se carere nosset, ita infamia liberam faceret. Inde illa, quę iam septem maritis orbata fuerat, in octaui Tobię thalamo feliciter conquieuit multoque inter se rerum successu diu lętati sunt. Tantum profuit non uindicasse contumeliam, sed pro abolenda orasse.

Cananeam mulierem in Euangelio patientia uoti compotem fecit. Cum repelleretur, non indignabatur, et canibus comparata, magis se submisit. Quod ergo confidenter petierat, efficaciter obtinuit, dum contempta atque despecta mitis modestique animi constantiam non dereliquit.

Euphrasia uirgo (cuius sępe mentionem fecimus) coram illa, a qua contumeliam indigne acceperat, ad genua procidens, ueluti quę offendisset, ueniam petiit. Abbatisę quoque in illam animaduertere uolenti, ut missam faceret, supplicauit, nihil ei mali referre cupiens, a qua passa iniuriam fuerat, ut patientię remunerationem a Deo sperare posset.

Et Paula Gracchorum stirpe nobilis, sed nobilior uitę humilitate, cum ne ipsa quidem, quę omnia contempserat propter Christum, morsu hominum carere posset, nihil

-- 3-400 --

quicquam moleste ferebat. Cumque audisset se quorundam iudicio stultam ac mentis emotę reputari: Theatrum - inquit - facti sumus mundo et angelis et hominibus; nos stulti propter Christum, sed stultum Dei sapientius est hominibus.

Elizabeth, Pannonum regis filia, postquam amisso uiro distractisque fortunis Deo in paupertate seruire coepisset, forte per semitam pergens hinc inde lacunosis silicibus uoraginosam notę cuidam foeminę, et in quam non pauca quondam beneficia contulerat, facta est obuiam. Quę contemptim admodum superbeque occurrens ipsam, quam antea coluerat obseruaratque, tunc per iniuriam aduerso impulsam latere euertit in lutum atque pręteriit. Multo ergo deturpata coeno Christi ancilla nihil indignationis prę se tulit, sed tacita tantum subrisit, gaudens se ab hominibus despici, ut placeret Deo.

Quamobrem quędam ultro etiam quęsiere, ubi huiuscemodi patientię uirtutem exercerent. Sicuti illa nobilis Alexandrię matrona, quę (ut tradidit Cassianus) Athanasium episcopum adiens petiit sibi dari unam ex uiduis, quę Ecclesię impensis alebantur, cui ipsa benefacere posset. Cęterum, cum petenti optima concessa esset, queri deinde coepit non ex animi sui sententia uiduam sibi datam. Ea igitur restituta deterrimam omnium accepit. Et dum illi benigne humaniterque deseruiret, nihil ab ea nisi contumelias maledictaque referebat, uerbera quoque interdum excipiens, nequid ad exercendam animi tolerationem deesset. Inde lęta gratias egit Athanasio, quod eam tandem sibi delegisset contubernalem, cui pro malo bonum, pro iniuria beneficium reddere assuesceret. Nam se ab illa priore, quoniam mitis et mansueti ingenii erat, officiis fuisse superatam. Sancta ergo ac prudens foemina eam sibi consciuerat sociam, quam non tantum liberaliter alendo pietatis meritum consequi posset, sed etiam constanter perferendo patientię adipisci mercedem. Quota quęque est, quę talem non abdicasset filiam, qualem illa alienam adoptauit, quę cum tali manens se perditum iri non timeret, qualem ista, ut huberiorem beatitudinem promereri posset, elegit?

-- 3-401 --

Pręter hęc iam dicta exempla operęprecium est pręceptorum quoque idem iubentium meminisse, ut, quod recte ac sapienter factum credimus, auidius imitemur. Scriptum in Leuitico est: Non quęras ultionem nec memor eris iniurię ciuium tuorum. Et in Prouerbiis: Qui dissimulat iniuriam, callidus est. Vir iracundus prouocat rixas; qui patiens est, mitigat suscitatas. Melior est patiens uiro forti, et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium. Ne dicas: Reddam malum pro malo. Expecta Dominum, et liberabit te. In Ecclesiaste quoque dicitur: Cunctis sermonibus, qui dicuntur, ne accomodes cor tuum, ne forte audias seruum tuum maledicentem tibi. Scit enim conscientia tua, quia et tu crebro maledixisti aliis. Et in Ecclesiastico: Humilia ualde spiritum tuum, quoniam uindicta carnis impii ignis et uermis. Qui uindicari uult, a Domino inueniet uindictam, et peccata illius seruans seruabit. Ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis. Tale est et illud Prophetę in Psalmis: Dixi: Custodiam uias meas, ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator aduersum me. Obmutui et humiliatus sum. Quod unde assecutus fuerit, alibi confitetur et ait: Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo, quia in ęternum mihi est. Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. Ac se demum talem ostendens: Cum iis — inquit — qui oderunt pacem, eram pacificus; cum loquebar illis, impugnabant me gratis. In Euangelio quoque clamat Dominus: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Beati pacifici, quoniam filii Dei uocabuntur. Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum cęlorum. Beati estis, cum maledixerint uobis homines et persecuti uos fuerint et dixerint omne malum aduersum uos mentientes propter me. Gaudete et exultate, quoniam merces uestra copiosa est in cęlis. Profecto, talia ac tanta patientię pręmia quisquis digne perpenderit, facile contemnet omnia, gaudebit in persecutionibus et contumelias ducet pro deliciis. Et, si idem mala etiam, quę iracundis et impatientibus proposita sunt, consyderauerit, tanto remissius iniurias

-- 3-402 --

perferet, quanto maiore in periculo se intelliget constitutum cum pręmii amittendi tum subeundi supplicii. Omnis - inquit - qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. Qui autem dixerit fratri suo: Racha, reus erit concilio. Qui autem dixerit: Fatue, reus erit gehennę ignis. Quod si is, qui tantum uerbo offenderit, ad gehennam destinandus sit, quanto magis, qui referendo iniuriam facto atque opere lęserit? Ideo nempe Paulus apostolus ad Romanes scribens: Benedicite - inquit - persequentibus uos, benedicite et nolite maledicere, nulli malum pro malo reddentes. Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum, si sitit, potum da illi. Noli uinci a malo, sed uince in bono malum!Idem suo exemplo Corinthios ad patientiam informans atque instruens ait: Maledicimur, et benedicimus; persecutionem patimur, et sus-tinemus; blasphemamur, et obsecramus. Tanquam purgamenta huius mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc. Ad hanc eandem uirtutem capessendam Thessalonicenses inuitat dicens: Patientes estote ad omnes et uidete, nequis malum pro malo alicui reddat, sed semper, quod bonum est, sectamini inuicem et in omnes. Ac nequis aduersantium molestiis carere se glorietur, ad Timotheum inquit: Omnes, qui pie uolunt uiuere in Christo Iesu, persecutionem patientur. Ex quo potius timendum est illis, ne non satis religiose uiuant, quos nemo neque persequitur neque aliquando persecutus est. Quamobrem idem scribens ad Hebreos protestatur et ait: Patientia uobis necessaria est, ut uoluntatem Dei facientes reportetis promissionem. Sic ipsum et in Actis legimus docentem: Quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. Proinde Petrus quoque improborum in nos maliciam non tribulationem, sed gratiam appellat dicens: Hęc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias patiens iniuste. Quę enim est gratia, si peccantes et colaphizati suffertis? Sed si benefacientes patienter sustinetis, hęc est gratia apud Deum. Et, si exprobrabimini in nomine Christi, beati eritis.

Satis multa de toleratione iniurię. Nunc ad illam, quę dispendii et iacturę est, accedamus.

-- 3-403 --

Caput III / DE PATIENTIA DAMNI

Rerum iacturam fortiter feremus, si nihil accidere absque diuino nutu posse crediderimus. Cum autem ita Dei uoluntas fuerit, quis est, qui resistat ei? Si peccauimus, uult, ut castigati ad poenitentiam conuertamur; si non peccauimus, ut sustinendo humilitate proficiamus. Non est ibi querelę locus, ubi exercendę occasio datur uirtutis.

Iob inter omnes Orientales magnus (ut scribitur) pecori utique copia et seruorum familięque nobilitate. At uero his repente amissis, non solum inter Orientales, sed etiam Occidentales magnus fuit. Patientia eius in aduersis ubique terrarum prędicatur atque extolitur. Dum autem prosperitatibus frueretur, in patria tantum notus erat. O uere magnum et omnibus seculis memorandum uirum, cum die uno tot opibus, tot seruis, tot liberis orbatum se cognouisset, corruens in terram Deum adorauit. Et: Nudus egressus sum - inquit - de utero matris meę; nudus illuc reuertar. Dominus dedit, Dominus abstulit. Sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum! In omnibus his non peccauit Iob labiis suis neque stultum quid contra Deum locutus est. Quia certe uel labiis peccare Deo maius damnum maioremque miseriam esse existimauit quam cuncta, quę habuit, simul amittere.

Ezechias, cum omnes diuitias suas nimis iactanter ostentasset legatis regis Babyloniorum, omnes pariter Babylonem Deo puniente transferendas audiuit. Cum ergo tantam iacturam se facturum didicisset, non est turbatus. Sed quia peccauerat, libenter et peccati poenam admisit dicens: Bonus sermo Domini, quem locutus est. Sit tantum pax et ueritas in diebus meis. Qua patientię humilitate

-- 3-404 --

meruit, ut illa regię gazę direptio ad successores suos Ioachin*corr. ex Ioachim et Sedechiam usque differretur, quando etiam populus ipse ob delicta ductus est in captiuitatem. Non sensit damnum, qui eo se dignum confessus animum statim ad sustinendum parauit. Qui uero sępe aduersa passi uitam corrigere neglexerant, amissis tandem omnibus iugum quoque tulere seruitutis. Et qui leuiora male tolerauerant, grauiora ferre compulsi sunt.

Sic in Euangelio Geraseni illi porcorum damnum pluris facientes quam beneficium, quo homines, et quidem ciues ipsorum a demonum lęsione liberati fuerant, rogauerunt Iesum, ut inde a finibus suis discederet. Et discessit. Indigni quippe erant pręsentia ipsa Saluatoris, qui sua magis quam se saluari concupiscebant.

At contra sanctissimi apostoli cęterique discipuli, ut soli Christo adhererent, omnia, quę habebant, constanti errectoque animo reliquerunt. Neque Mattheus pecuniosum teloneum dimittere distulit neque Zacheus dimidium bonorum dare pauperibus et iis, quibus imposuerat, reddere quadruplum tardauit, quia multo plus lucri se in uno Iesu facturos confidebant quam in omnium quęstu, quę ubique sunt diuitiarum atque opum. Quod si a posteris quoque nisi in paupertate Christo fideliter seruiri non potuit, cur nos dolebimus aliquo rei familiaris detrimento, ob quod ad Dei cultum efficimur aptiores? Ad quem quisquis conuertitur, fragilium bonorum amissionibus non mouetur, dicente Scriptura: Non contristabit iustum, quicquid ei acciderit.

Porro ipse etiam Dominus ad seruandam huiusmodi patientiam nos compellit dicens: Ab eo, qui aufert tibi uestimentum, etiam tunicam noli prohibere, et qui aufert, quę tua sunt, ne repetas. Noli prohibere, inquit, ne scilicet prohibendo magis irrites raptorem et illum ad necem tui accendas, cui, ne rem auferat, obsistis, atque idem et tibi ingentioris damni et illi grauioris peccati causa fias. Iccirco

-- 3-405 --

etiam ablata postea repeti Dominus uetat, ut potius patientia sustinendi uiolentum usurpatorem ad miserandum prouoces quam ulla repetendi molestia ad iram. Talis pręcepti ratio magis elucebit additis eorum exemplis, qui illud, cum casus tulit, obseruarunt.

Igitur Fundensis monasterii prępositus Libertinus, uiam pergens, forte incidit in quosdam equites Gothos. Cumque equum sibi, quo uehebatur, abstulissent, etiam flagellum eis porrigere coepit: Tollite et hoc - inquiens - quod uobis ad agendum iumentum usui erit. Illi uero abeuntes, cum ad Vulturnum peruenissent, nulla ui equos, ut fluminis uada intrarent, cogere potuerunt. Et memores iniurię, quam Dei seruo intulerant, regressi sunt, ut equum suum sibi restituerent. Sed cum ipse omnino abnueret recipere ac diceret eo sibi opus non esse, inuitum superimposuere et protinus remeantes locum, ubi prius substiterant, recto cursu pertransierunt. Quia ergo Libertinus non modo non repetere ablata, sed nec recipere restituta uolebat, recipere meruit uel inuitus.

Eundem monasterii monachus, cui excolendi hortos cura erat, cernens in eo holera partim pedibus conculcata, partim sublata furto, et reperto aditu, quo fur ingredi consueuerat, serpenti pręcepit, ut illum custodiret nec inde nisi iussus decederet. Proh pudor! Irrationale animal seruo Dei obediuit, homo damnum irrogari non dubitauit. Fur ergo reuersus, cum serpentem conspexisset, prę timore se retro ferre uoluit, et pede uepribus implicate pronus pependit, donec ab ipso holitore superueniente expeditus fuit. Tum ab eodem amice admonitus est, ne ultra furto tolleret, quod ipse petenti gratuito concessurus esset. Itaque non holerum damno monachus angebatur, sed furantis peccato, quippe qui illi sic deprehenso nihil denegaturum, quod poposcisset, dixit et iam poenas pro delicto soluenti, dum per pedes penderet, incunctanter succurrit.

Isaac quoque, apud Spoletanam urbem solitarius, per spiritum pręsciens fures ad hortum suum uenturos, sarcula et rastros ibi apposuit. Atque illi, cum noctu hortum

-- 3-406 --

ingressi fuissent, instrumentis protinus arreptis usque mane nihil aliud agere potuerunt quam terram uertere et herbas infructuosas conuellere, donec Isaac adueniens eis prandium attulit pro opera, insuper exhortans, ut a furto abstinerent; semper enim, quicquid eis opus esset, se libenter indulturum. Et tunc primum omnis generis holeribus oneratos amice dimisit. Itaque, et cum abesset, a flagitio illos cohibuit, et cum adesset, rebus donauit, maius damnum reputans proximi peccatum quam sui hortuli, quo uitam sustentabat, uastationem.

In Valerię prouincię partibus cuiusdam monasterii greges in proximo stabulabantur. Fur noctu eo accedens, ueruece sublato, cum rediret, quia per coemiterium transitus erat, super sepulchrum, ubi illis diebus sanctus quidam conditus fuerat, fixis uestigiis hesit et neque progredi neque regredi potuit nec predam, quam tenebat, dimittere, donec facto iam die a monachis deprehensus, peccatum confitens, ueniam poposcit. Illisque orantibus, dimisso ueruece, abeundi facultatem impetrauit. Sacerdos ergo ostendit grauem culpam esse furtum, reum uium ipse mortuus mirabiliter retinendo. Monachi ostenderunt nihil se turbari damno, pro illo deprecando, qui damnum inferre uenerat.

Talis et in Stephano, uenerabili apud Reatinam ciuitatem patre, patientię uirtus enituit. Qui cum ex agello (quem unicum habebat) messem ad aream congessisset et quidam bonorum persecutor igne supposito ipsam incendisset, accurrenti discipulo ac succlamanti: Vę, uę, pater Stephane, quid tibi accidit? Immo uę illi - inquit - fili, per quem accidit. Nam mihi nihil accidit mali. Etenim nihil omnino malum esse arbitrabatur pręter peccatum. Itaque illi, qui damnum intulerat, indoluit, non sibi, qui passus fuerat; cum pręsertim nihil aliud ad uictum ei superesset, nisi quod a Domino nunquam se desertum iri confideret.

Medardus, presbyter Torniaci, Gallię oppidi, uineę suę uastatorem uuas collectas exportare frustra conatum, cum deprehendisset, absoluit dimisitque illęsum. Alium mella

-- 3-407 --

ex alueariis suppilantem, sed apum aculeis ita affectum, ut inde se mouere non posset, recepto furto poena liberauit. Quidam etiam milites, qui uicum eius Solemniacum depredauerant, loco pedem efferre, nisi preda omni reddita, non ualuerunt. Suarii item illius porcorum gregem procul abigere molientes, cum nocte tota iter fecissent, mane ibidem, unde recesserant, inuenti sunt. Et ipse peccatum confitentibus ignouit. Quia ergo semper in eos, qui se incommodo aliquo afficere tentauerant, mitis et clemens extiterat, ab omni prorsus incommodo tutatus est illum Deus et eundem episcopum primo Nouiensem, deinde Torniacensem fecit, super multa constituens, quia super pauca fidelem fuisse nouerat.

Odo, Cluniacensis coenobii pater, ei, qui equum suum noctu abegerat et in eo sedens die lucescente comprehensus fuerat, cum nec desilire interim nec discedere quiuisset, ueniam petenti indulsit atque insuper nummos quinque dari iussit, gaudens utique, non quia equum recepisset, sed quod equi raptorem ad poenitentiam conuersum cernebat et iam ab eo Deum timeri, qui prius contemnere consuesset.

Diuus quoque Hieronymus illos, qui asellum monasterii furtim abduxerant et inuiti rursum restituerant, cum ueniam rogatum aduenissent, dimissa offensa conuiuio excepit et admonitos, ut suis rebus contenti aliena non appeterent, multa cum benedictione dimisit. At illi, quod ab eo, quem lęserant, tam benigne accepti fuissent, quotannis monasterio eius non paruam olei copiam missitarunt, ut iam non solum alieni auidi non essent, sed etiam sua largirentur.

Elducus, in partibus Britannię abbas, Paulo discipulo segetis iam maturescentis delegarat custodiam. Quo obdormiente graculorum agmen eo delapsum depascere agrum coepit. Et ille eorum strepitu experrectus, eisdem in nomine Domini, ne auolarent, pręcepit. Omnes ergo non secus atque quadrupedes ante se agens ad monasterium usque compulit et admirante atque interrogante abbate, quid hoc sibi uellet, frumenti se uastatores ad illum

-- 3-408 --

adduxisse, ut pro culpa punirentur, respondit. Sed Elducus nihil de iactura dolens, illęsas aues protinus dimitti iussit. Discipulus itaque soliciti custodis functus est officio. Abbas uero patientię prębuit exemplum, etiam alitibus parcens, quę se damno affecerant.

Idem animus in condonando Mamertini, apud Antisiodorum monasterii sancti Germani abbatis, fuit. Qui ursum ad rapiendas oues uentitantem, cum in laqueos, quos monachi tetenderant, incidisset, miseratus exoluit ac dimisit, tantum iubens, ne ultra sibi suisque damno esset. Si ergo sanctissimi uiri bestiis quoque, a quibus rerum suarum deductionem factam nouerant, ignoscendum duxerunt, quomodo nos non ignoscemus hominibus?

Eustachius Romanus aduersis casibus in uita multum conflictatus et semper superior, ita ut non immerito post beatum Iob alterum patientię dicatur exemplar, amissis fortunis, seruis, uxore, liberis Christum suum (cuius fidem miraculo edoctus acceperat) nunquam dimisit. Qua animi constantia meruit post annos aliquot dure miserabiliterque peractos recuperare, quę amiserat, uxorem scilicet olim a pyratis auectam, duos filios, alterum a leone, alterum a lupo raptos; utrunque enim pastores illo inscio feris erripuerant atque a pueritia ad adultam usque ętatem educauerant. Demum ipsam, quam apud Traianum habuerat, militię dignitatem rursum recepit. Sed maius his omnibus postremo sub Hadriano assecutus est: cum coniuge simul ac liberis martyrii coronam, ut, quos pręter spem uiuos in terris reperisse lętabatur, cum eisdem etiam uiueret in cęlo.

Bernardus, Clareuallensis abbas, cum ducenta argenti pondo sibi ad impensas construendi monasterii missa, a grassatoribus intercepta fuisse audisset, gratias Deo egisse dicitur, quod magno se onere leuasset. Tam ergo modice tulit argenti amissionem, ut eo grauari se putaret, si non amisisset.

Quantum autem mali metuendum sit iis, quos peruersa uulgi opinio putat felices, quia opibus affluunt, illo exemplo discimus, quo traditum est Ambrosium episcopum,

-- 3-409 --

cum apud diuitem quendam hospitandi gratia diuertisset et ille se nihil unquam in uita aduersi passum iactaret, e uestigio cum suis recessisse dixisseque ideo se fugere, ne una cum homine perpetuis prosperitatibus uso simul pereat. Haud ita procul excesserant, et respicientes uident ędes illas cum omnibus, qui ibi erant, terrę hiatu iam absorptas. Quam ergo melius agitur cum iis, qui identidem seculi huius premuntur angustiis, ut illic felicitatem quęrant, ubi casus timeri non possit!

Quanto igitur felicior - ut foeminarum quoque in calamitate patientiam explicemus - Othilia uirgo! Hęc apud Bauariam cęca nata fuerat; paternas deinde uix effugerat manus, qui eo processerat insanię, ut propter ipsum corporis uitium ei necem intentaret. Illa uero in omnibus, quas patiebatur, angustiis Deo gratias agens meruit tandem et uisum recipere et in gratiam redire patris, et quod his pręstabilius beatiusque est, in sanctarum uirginum numero

computari.

Elizabeth uidua, regia stirpe et Thuringię principis coniugio nobilis, defuncto uiro propinquis eius tetrarchiam occupantibus, cum paruulis liberis eiecta, inops, egens, uaga, erumnis omnibus obruta, ab iis quoque, in quos olim beneficia contulerat, contempta, ita omnia constanti animo sustinuit, ut ad patrem regem in Pannoniam, cum accersiretur, redire nollet, ne patientiam et humilitatem, quam in miseriis inuenerat, inter regales delicias amitteret, unamquanque animi uirtutem thesauris omnibus habens chariorem. Nos quoque talibus instructi exemplis iacturam omnem pręsentium bonorum fortiter constanterque feramus, ut huiusce perlationis merito ad illa tandem uera et ęterna bona possimus peruenire.

-- 3-410 --

Caput IV / DE PATIENTIA AEGROTATIONIS

Aduersas etiam ualitudines, quoties in has inciderimus, ęquo animo ferre uirtutis lucrum erit. Languente enim corpore animi uigor in contemnendis uoluptatibus roboratur, iuxta illud Apostoli dictum: Cum infirmor, tunc fortior sum. Quod si corporeę infirmitati quicquam inesset mali, hanc sanctis suis Deus contingere non permitteret. Permittit autem, ut efficiat sanctiores.

Isaac itaque ab illo benedictus et, dum inter alienigenas non sine magno uitę discrimine peregrinaretur, semper protectus, cum senuisset, oculis captus est, intantum ut ne oculis quidem, quos genuerat, dignosceret. Et bene hoc cessit illi, quoniam per cęcitatis errorem ad posteritatis suę felicitatem a Deo promissam peruenit. Dilexerat Esau, sed benedixit Iacob. Et cum se deceptum resciuisset, non irritam fecit benedictionem, quia iam prophetię spiritu repletus uidere mente coeperat, quę oculis perspici nequeunt, futurorum arcana. Illumque dominum constituit fratrum suorum, cuius propaginem in Christo claudendam cognouit.

Iacob quoque, cum et ipse corpore ęgroto uisuque per ętatem caligante nihil ferme cerneret, uidit tamen, quem ex duobus filiis filii sui Ioseph alteri pręferret. Vtrique enim benedicturus cancellatis brachiis dexteram capiti eius imposuit, qui sinistrę adstiterat. Ei uero, qui dexterę se obtulerat, porrexit leuam. Lippientibus oculis prospexit, quod prospicere non potuit, qui habebat sanos. Nempe Ioseph dexteram eius apprehensam super Manassen

-- 3-411 --

transferre frustra conatus, ab eodem audiuit, quia Ephraim Manasse*corr. ex Manassen maior erit, licet Manasses natu prior esset. Idem Iacob suis postremo filiis conuocatis certissimo euentu prędixit, quę singulis olim euentura erant, ut intelligas oculorum hebetudinem spiritus acumini nihil officere. Neque enim, qui mundis oculis, sed qui mundo corde sunt, Deum uidebunt.

Sansoni fortitudinem non minuit cęcitas multoque plures hostium occidit errutis oculis quam ante integris occiderat. Tu quoque, quem corporis uisus destituit, mentis fortitudinem excita, bono animo esto; iam securior irruentes in te uitiorum cuneos excipies clausis obturatisque fenestris, per quas mors ingredi ad animam solet.

Tobię, uiro tum in Deum pietate, tum solicitudine in pauperes claro, dum resupinatus obdormisset, stercus de nidulo hirundinum cadens oculos excęcauit. Et nihil eo contristatus dicitur, sed gratias egisse Deo pristinęque religiositatis ardorem accendisse magis quam restinxisse. Ob quam patientiam anno a cęcitate sua quarto uisum recipere angeli ministerio meruit. Et rursum gratias Deo agens: Ipse - inquit - castigauit nos propter iniquitates nostras, et ipse saluabit nos propter misericordiam suam. Qui sic castigatus sic se humiliauerit, et ipse uisum recipiet, non quo mundus, sed quo mundi Dominus conspicitur, uisum utique mentis et spiritus.

Aliam pręterea ipsius Iacob imbecillitatem hoc loco commemorabimus, ut simul et patientiam ostendamus. Cum angelo luctatus et ab eo in femore tactus, torpescente neruo claudicauit. Sed pedum uitium non sensit, dum mentis aciem in Deum dirigit. Nusquam queritur de femore debilitato, et statim post luctam uidisse se Dominum facie ad faciem gloriatur. Vnde illi nomen Israhel, id est, De um uidens inditur. Nequaquam illud malum putauit, quod se a colloquiis diuinis non arcebat. Ideo nec lamentari uoluit.

Miphiboset, Ionathę filius, deleta Saulis domo solus superfuit, quia utroque pede claudus non potuit interesse

-- 3-412 --

bello, quo ceciderunt fortes Israhel. Insuper auitos agros solus possedit et regis Dauid mensę particeps fuit. Tantum ergo illi pedum ęgritudo contulit, ut et diutius et felicius uiueret, fortasse una cum aliis occubiturus, si sanos pedes habuisset. Cum ergo huiuscemodi ualitudo plus prodesse possit quam obsit, ęquo animo tolerari debet, si euenerit.

Sed arguet aliquis hunc ipsum Miphiboset, eo quod claudus erat, a Siba seruo contemptum ludibrioque habitum, quippe qui ipso relicto fugiens falsa ad regem delatione possessionum eius partem intercepit. Respondebimus multos etiam, qui nunquam claudicauerant, dolis atque perfidia seruorum deperisse. Itaque neque isti sua pedum imbecillitas detrimento fuit, sed nequitia serui; quem fugientem fortasse peremisset, si consequi potuisset. Innocentior fuit, quia ingredi nequiuit. Multo autem satius est debiles pedes habere quam manus cruentas.

Iob ipse non tantum pedibus aut manibus aut aliquo membrorum ęger erat, sed toto prorsus corpore tabidus atque putridus et a planta pedis usque ad uerticem foedissimis hulceribus confectus. Testa saniem radebat iacebatque in sterquilinio, magis etiam dolendi causas habens, quod paulo ante omnem substantiam (cum opulentissimus esset) una cum liberis amiserat. Nec tamen cogi unquam potuit, ut saltem labiis peccaret. Vxor iacenti assidebat, non quę consolaretur afflictum, sed petulantia sua grauius exasperaret. Nanque tantarum impatiens erumnarum iubebat, ut iam in suam ille necem maledictis Deum prouocaret. At uero Iob non ignarus longe maiorem esse miseriam Deo peccare quam ista pati, in ipsam indignatus: Quasi - inquit - una de stultis mulieribus locuta es. Si bona sus cepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus? Affligens me dolore non parcat, nec contradicam sermoni bus Sancti. Merito igitur post tot aduersa talemque patientiam duplicia dicitur recepisse, cęteris felicior futurus, qui, dum uiueret, miserior existimabatur.

Ezechias rex ęgrotauit usque ad mortem, sed cum orasset, factus est sibiipsi superstes. Ita et tu in tua infir mitate- ut Ecclesiasticus inquit - ora Dominum et curabit

-- 3-413 --

te. Sed et hoc diligenter attende, quantum interfuerit inter ęgrotantem et sanatum. Dum langueret, expers delicti fuit. Mox, ut conualuit, iactantię crimen incurrit ostentans alienis diuitias suas, quas ęger contempserat. Nec leuis culpa fuit, ob quam illas ad alienos quoque transferendas audiuit. Nobis ergo, si meminerimus, quanto ad peccandum propensiores existant, qui corpore sano sunt, minus molesta erit infirmitas.

Orandum autem esse pro infirmo et Dominus docuit, suspiciens in cęlum, cum surdum ac mutum hominem curare uellet. Nec solum suspexit, sed etiam ingemuit, ut precaturi mentem simul cum oculis ad Deum dirigere discant. Paralytico, priusquam sanitatem concederet, peccata dimisit, ut, quia propter peccata in morbum inciderat, submota causa cessaret effectus. Ex quo sane datur intelligi ęgritudinem quandoque delicti poenam esse. Quod si per poenitentiam et confessionem deletum fuerit, reliquum est, ut ęger conualescat. Itaque semper curandum, ut ante animę nostrę remedia adhibeat sacerdos quam corpori medicus, ut etiam, si alia de causa quam ob delictum male affecti fuerimus et morbus curari nequiuerit, magis securi uitę huius finem expectemus. Ne mors quidem grauis erit uitam meliorem sperantibus. Morbo autem liberatis magnopere cauendum est, ne ueluti canes ad uomitum reuertamur. Ait enim: Ecce sanus factus es; iam noli amplius peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. Aequum quippe est, ut, qui accepto sanitatis beneficio rursum delinquit, grauius puniatur.

Paulus post triduanam cęcitatem ita se correxit, ut de persecutore apostolus fieret. Percusserat eum Dominus, ut sanaret. Et ille sanatus tantum profecit uirtute, ut omnia ardua, dura, acerba, contumelię, uerberationis uitęque periculi plena non inuitus subiret pro Christo, frigus, famem, gladium iuxta contemnens. Et: Libenter- inquit - gloria bor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me uirtus Christi. Et: Cum infirmor, tunc potens sum. Et: Licet is, qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is, qui intus est, renouatur de die in diem. Id enim, quod in pręsenti est

-- 3-414 --

momentaneum et leue tribulationis nostrę, supramodum in sublimitate ęternum glorię pondus operatur in nobis, non conte mplantibus nobis, quę uidentur, sed quę non uidentur. Quę enim uidentur, temporalia sunt, quę autem non uidentur, ęterna sunt. Scimus enim, quoniam, si terrestris domus nostra huius habitationis dissoluatur, quod ędificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, sed ęternam in cęlis. His Apostoli documentis patientiam nostram muniamus et eiusdem exemplo, quicquid euenerit, non modo constanter, uerum etiam alacriter perferamus.

In Vedasti, Atrebatensis episcopi, uita legimus, cum corpus eius de loco, ubi olim positum fuerat, transferretur, quendam cęcum, cui Audomaro nomen fuit, expetisse, ut uideret sancti ossa, et illico uisum recepisse. Deinde, cum rursum orasset, ut, si ea res animę suę saluti minus conduceret, rediret infirmitas, iterato oculis captum fuisse. O prudens uotum singularemque cęci patientiam, qui ne tunc quidem cernendi copiam postulasset, nisi tam pii desyderii causa incidisset. Ideoque sancti corpore uiso ad cęcitatem suam reuerti maluit quam ad ea, quę ante cęcitatem forte se commisisse recolebat. Contempsit oculos, ut innocentius uiueret, et innocentius uicturum obducti denuo oculi fidem fecere.

Petrus quoque, abbas Clareuallensis, quadam graui ualitudine uexatus, oculum amisit et se gaudere dixit, quod e duobus inimicis alterius molestia iam liber esset. Argumento est magis etiam gaudendum illis, qui utroque orbantur. Et cur enim non se consolari habeant, qui ambobus carent, cum non sit eis opus ad Deum clamitare cum Propheta: Domine, auerte oculos meos, ne uideant uanita tem! Qui si illos uel auertere per se potuisset uel omnino non habuisset, neque adulterii neque homicidii crimine se polluisset.

Aequo animo ferebat et Pygmenius, presbyter Romanus, quod oculis captus esset, nequando illi inimicos Ecclesię Christianę aspicere contingeret. Vnde Iulianus Apostata imperator, cum forte ipsi occurrisset, deridiculi causa: Gratias - inquit - ago diis, o Pygmeni, quod te uideo.

-- 3-415 --

Econtra ille: Gratias Deo meo ago - respondit - quod te non uideo. Tam igitur forti animo cęcitatem pertulit, quam tyrannum contempsit. Dehinc martyrii corona donatus uidere coepit, quę oculus non uidit, et audire, quę auris non audiuit, et intelligere, quę in cor hominis non ascenderunt. Et nos - proh nefas! - cęcitatem horremus, cum tantam beatitudinem cęci cernere possint et, qui inoffensos oculos habent, difficilius assequi soleant.

Maiolus, Cluniacensis monasterii monachus, cęcus erat. Et tamen sapientię ac sanctitatis merito factus est abbas Matiscensis.*corr. ex Maticensis Nec sua ipsi obstitit cęcitas, quin alios cęcos curaret. Surdos insuper mutosque et claudos sanauit, procul dubio sanaturus et seipsum, nisi multo plus emolumenti ac fructus percipere se sciret ex eiusmodi imbecillitatis toleratione atque patientia. Itaque cęcus quidem uixit, sed miraculorum fama uidentibus illustrior fuit.

Ad Vbaldum, Eugubinę urbis episcopum, quoniam et ipse miraculis pollebat, cęcum quendam uenisse legimus opemque implorasse; et ab eodem illi persuasum, ne uisum sibi restitui expeteret, quia eo restituto animę cęcitatem esset passurus; itaque incuratum dimissum. Consolentur se hoc saltem exemplo, qui uidere desierunt, ignari, si sani essent, quam continentes oculos forent habituri. Noluit cęco mederi Vbaldus, ne corpori subueniens animę faceret detrimentum.

Et Spem abbatem, uirum sanctimonię fama celebrem, oculis captum fuisse in Dialogo pontificis maximi Gregorii traditum est. Sed eundem quadragesimo tandem anno uisum diuinitus recuperasse audisseque sibi dictum, uti proxima monasteria inuisere pergeret et fratribus perfectius uiuendi pręcepta daret, ipse propediem decessurus. Itaque eo perfunctum officio, postquam ad suos rediit, in fratrum coetu psallentem expirasse. Tunc ergo uideri coepit, cum e uita egredi oportuit, ut palam esset cęcitatem illam non culpę fuisse, sed probationis, qua auctum est per patientię

-- 3-416 --

uirtutem uitę meritum. Ab ore morientis columbam exisse et ad cęlum euolasse uisam ferunt. Columbę igitur puritate interius totus nituit, qui oculis tantum exterius orbus fuit.

De Didymo Alexandrino testatur Hieronymus, qui eius auditor fuit, quod a parua ętate oculis captus et ob id elementorum quoque ignarus tantum miraculum sui omnibus prębuit, ut dialecticam et geometriam (quę uel maxime uisu indiget) usque ad perfectum didicerit. Addit etiam plurima opera ab eo nobilia scripta: Commentarios in Psalmos omnes, Commentarios in Euangelium Matthei et Ioannis, De dogmatibus contra Arrianos libros duos, De Spiritu Sancto librum unum, In Esaiam decem, In Osee octo, In Zachariam quinque, et infinita alia, quę digerere proprium indicis est. Quod si tanta nosse cęcus potuit, apparet ne in discendo quidem oculis admodum opus esse. Quin immo, plerunque uidemus magis docile ingenium tenacioremque memoriam cęcorum hominum esse quam cernentium et eo plus menti eorum datum quo oculis minus. Conceptus enim et imaginatio et ipsa rerum reminiscentia totam se penitus ad animam colligit firmiterque inheret, dum foras per uaria uisus obiecta nequit euagari. Ita fit, ut hac quoque de causa cęcitas nobis tolerabilior esse debeat, si acciderit.

Reliquarum quoque infirmitatum fortia perquiramus exempla.

Gregorio pontifici, quod pro Traiano, infideli imperatore, Deum deprecari ausus esset, poenę nomine hanc optionem datam perhibent, ut siue, quandiu uiueret, magnis assidue langoribus agitaretur, siue, cum defunctus fuerit, bidui spacio ignem purgatorii sustineret; et elegisse langores constanterque pertulisse. At nos grauioribus quidem obnoxii delictis et nullo uirtutis genere cum hoc sancto comparandi, quoties morbo aliquo afficimur, indignamur, ut scilicet post hęc leuia, quę impatienter ferimus, nec illa tanto atrociora deuitemus. Neque enim indignando peccata minui solent, sed cumulari. Qui autem libenter corporis mala tolerat, ad expiationem spiritus proficit.

-- 3-417 --

Proinde Egidius, ad Rhodani ostia solitarius, cum a uenatoribus sagitta in incertum missa inter syluas latentem sauciasset, non modo medicinam corpori admittere noluit, sed etiam ad Dominum orauit, nequando lęsa caro sanitatem reciperet. Parum erat solitudinis necessitatem ferre, quotidianas uigilandi, precandi, ieiunandi fatigationes pati. Vulnus insuper quasi diuinitus inflictum manere uoluit incuratum, ut additus corpori dolor ab animo procul arceret uoluptatis cogitationes.

Stephanus uero, Mareotidis regionis anachoreta, cum uerendas corporis partes exhulceratas taboque diffluentes haberet, curationem quidem non recusauit, sed dum curatur, maioris patientię prębuit exemplum, desectiones a chyrurgo passus nullo emisso eiulatu, nullo edito gemitu, ac si omnino doloris uim non sentiret. Ad hęc eiusmodi ęgritudine affectus, non intermisit manuum laborem, de palmarum foliis funiculos contorquens, non spiritalis exhortationis curam, semper eorum, qui in eo ad se conuenissent, saluti consulens. Ita magnam langoris molestiam maiore uirtutum meditatione uincebat, animo etiam fortior quam corpore debilior.

Beniamin eremita aquę intercutis morbo uehementer laborabat. Ac ne hoc illi ob delicta datum crederes, alios infirmos oratione sola curauit. Eis uero, qui infirmitatem eius miserabantur, e diuerso supplicare solebat, ne corporis sui, sed animę curam haberent ueniamque a Domino sibi exorarent peccatorum, quę, dum sanus esset, se commisisse aiebat. Ita, quod peccator foret, plurimum angebatur, quod ęger, nihil.

Paulus quoque, solitudinis quondam, quę Panephisi, Aegypti oppido, adiacet, cultor, resolutis (ut Cassianus tradit) paralysi membris in lectulo decumbens, cęteris, qui ęgrotabant, sanitati erat. Oleo enim, cui ipse benedictionem imposuisset, peruncti curabantur. Qua quidem in re ostendere nobis uoluit Dominus, quantum ille et fortis esset in patiendo et pius in miserendo. Idem enim, qui pro sua ualitudine nihil solicitus uidebatur, pro aliena anxius erat et pręsentaneum omnibus remedium conferebat.

-- 3-418 --

De seruulo mendico in Homiliis et in Dialogo Gregorii relatum est, quod toto uitę tempore paralysi laborarit, ita ut in lectica iacens mouere se omnino non posset. Semper tamen in doloris accessionibus Deo gratias agere, hymnos decantare et concitatiore quodam quasi stimulis actus spiritu aliquid de Scripturis, quod non legendo, sed audiendo didicerat, recitare. Merito ergo moriens angelorum cantus audiuit, merito mortuus odore suauissimo fragrauit. Quibus indiciis consyderatum est, quantam illi beatitudinem ęquanimiter tolerata infirmitas attulisset, quantum iam felix esset, qui, dum uiueret, tam miser ac tam miserabilis putabatur.

Dunstanus ante morbum ab Elphego, Ventano episcopo, necessario suo, nullis hortatibus, ut monachum profiteretur, compelli poterat. At uero febre correptus, mox, ut conualuit, ultro ad monasterium properauit et religioni se addixit multaque uitę sanctitudine pollere coepit. Breui presbyter factus atque ad Cantuariensem Ecciesiam regendam accitus, pontificia quoque dignitate effulsit, multis denique miraculorum signis nobilitatus fuit. Itaque tantum illi aliquando ęgrotasse profuit, quantum, si semper sanus perseueraret, fortasse nocuisset.

Ipse etiam nunquam satis laudatus Franciscus non ante coepit esse perfectus quam grauissimam corporis ualitudinem incurrisset. Vigesimo ętatis suę anno infirmatus didicit terrena contemnere, quę sanus dilexerat. Aeger soli Deo seruiendum intellexit, qui antehac sanus auaritię seruierat, dum negociationibus operam daret. Et quisquam infirmitatem incusare audet, quę tantum gignat boni? Quod autem in plerisque non eundem sortiatur euentum, non hoc eius uitio fit, sed ipsorum, qui sanati sic uitam suam instituere negligunt, ut, dum ęgrotarent, promiserunt.

Sergius, Senogallię princeps, elephantico morbo diuinitus liberatus, omnia, quę habuit, partim Ecclesię, partim pauperibus erogauit et relictis omnibus soli Deo humilis et egenus toto animi affectu seruire coepit. Compulerat enim sua ipsum infirmitas humani generis conditionem altius

-- 3-419 --

consyderare. Et deprehendit nihil prodesse homini terrenum dominatum atque illum, ubi conualuit, dereliquit, cęlestia tantum quęrens et ęterna. Non ab re igitur in Ecclesiastico scriptum est: Infirmitas grauis sobriam facit animam.

Marcellini, Anchonitani episcopi, sanctitatem haud impediuit podagrę morbus, quippe qui in manibus gestatus alienis urbis incendium ex aduerso se obiiciens derepente cessare fecit, tam potens uirtute, cum pedibus tam debilis esset. Hinc nos, quoties imbecillitate aliqua superati uestigiis insistere minus ualuerimus, meminisse debemus ob hoc nobis terram calcandam denegari, ut cęlum mente conscendamus nec dubitemus breuis infirmitatis nostrę patientiam ęternę illic incolumitatis beatitudine compensandam.

In uita Thomę, Cantuariensis archiepiscopi, memorię proditum est quendam acquirendę ualitudinis gratia ad sepulchrum eius accessisse et uoti compotem factum, dum rediret, secum quęrere coepisse, sanitasne corporis an imbecillitas ad animę salutem magis cessura esset; et rursum sancti aram repetisse orasseque, ut, quod sibi ad beatitudinem adipiscendam accomodatius esset, id eueniret; ac statim eodem implicitum fuisse morbo. Virtus ergo — ut Apostolus inquit — non in sanitate, sed in infirmitate perficitur.

Nunc debilioris quidem sexus nec tamen debiliora exempla contemplemur!

Agatha, uirgo et martyr, cum illi post multos cruciatus mamillam a pectore auulsisset tyrannus, quoniam fidem non poterat, et Petrus apostolus eam curaturus in carcere apparuisset, chyrurgum aliquem ad se uenisse rata detrectabat medicinam, dicens nunquam se pharmaca corpori admisisse, sed illius medici opera semper usam, qui solo uerbo omnem infirmitatem curaret; hunc autem esse Dominum Iesum. Tunc Petrus apostolum se eius esse et ab eodem ad illam missum indicans euanuit, ipsa sana relicta. Non hoc dicimus, ut infirma uirgo medicamentum respuat,

-- 3-420 --

sed semper spem omnem in Christo collocet, semper soli gratias agat. Hoc in ęgra patientię, in sana gratitudinis testimonium erit.

Quanuis Syluia quoque, Ruffini, Alexandrię pręfecti, soror Deoque dicata uirgo, cum male haberet, medicis consulentibus balnea adire noluit, hoc tamen non medelam contemnens, sed mollitiem cauens, quippe quę per annos sexaginta neque uultum neque pedes lauisse dicitur neque aliam corporis partem pręter summos manuum digitos, cum capere uellet cibum, non aliud ad cubandum lectulum habuisset quam nudam humum. Cogita nunc, qualiter infirmitatem tulerit, quę talia, dum sana esset, sua sponte, ut Christo placeret, tulit.

Paula Romana, cum febri laboraret et stomachi cruditate cibum non digereret, ut modico uino uteretur, nec medicorum placitis nec religiosorum suasionibus compelli potuit, nolens ab instituto uitę monasticę ne in ęgritudine quidem declinare. Multo enim tempore aquam bibens, magis expauit uini gustum quam infirmitatis periculum neque tanti fecit sanitatem, ut eius recuperandę gratia spiritalis continentię modum, quem ad illam usque diem perpetuo seruauerat, intermitteret.

Galla, et ipsa Romana, Symmachi, consularis uiri, filia, cum intra puellares annos marito uiduata ęgrotaret, corpore toto in tabificam scabredinem uerso, medicis affirmantibus, nisi iteraret matrimonium, uel morituram eo morbo uel mentum pilosum ueluti uir habituram, neglexit medicorum consilium et omnia perpeti maluit quam ad coniugium redire, ad quod repetendum, si sana extitisset, fortasse nemine hortante solus iuuenilis ętatis ardor eam compulisset. Aegra didicit optare meliora. Itaque, ut optata possideret, omne carnis detrimentum pro nihilo duxit. Mamillam deinde hulceribus affectam ita tolerauit, ut iam morti proxima, apparente sibi beato Petro apostolo, non, ut curaretur, rogarit, sed an sibi peccata sua condonata essent, quęsierit. Quę dimissa esse audiens, multo plus ex hoc consolationis cepit quam ex ęgrotatione ceperat doloris.

-- 3-421 --

Si sic animę curam gesserimus, omnis aduersa corporis ualitudo tolerabilis erit.

Quod quidem etiam Elizabeth de Sconaugia, Deo dicatę uirginis, probatur exemplo. Quę (ut Sigebertus scribit) toto corpore hulceribus contabefacto iacens, nunquam ob hoc aliquam animi tristitiam uultu prętulit, multas interim futurorum reuelationes accepit acceptasque prodidit, ut facile dixerim et ideo sanctam fuisse, quia patiens erat, et ideo patientem, quia sancta.

Sic et Clara uirgo, cum languente corpore semota in lectulo decubaret, mentis oculis cernebat, quę procul in ecclesia agerentur, et ea deinde reuersis ad se sororibus magna cum omnium admiratione referebat. Nihil itaque illi obfuit fracti corporis ęgritudo, cum tantum animo ualeret.

Aplaidem quoque uirginem toto corpore saniosam apud Tudotum, Gallię urbem, fuisse constat, tantę tamen apud Deum gratię ac meriti, ut per annos multos infirma nullo alio cibo uixerit pręterquam sacrosanctę eucharistię pane, in spiritu rapta damnatorum poenas beatorumque gloriam uiderit, quęque diuersis per orbem locis agerentur, scierit atque interdum futura prędixerit. Si tot ac tanta cum langore possunt uenire bona, quis illi pręferre audet sanitatem? Quę si pręferenda esset, haud dubium, quin diutissime illa perfrui sanctos suos Deus concederet nec ita frequens apud eos esset ęgrotationi locus.

Quantum uero ad seruandum sanctę castitatis propositum, conferre soleat ipse corporis langor atque infirmitas, Petrus apostolus documento est. Qui Tito discipulo interroganti, cur Petronillam, filiam suam, diutius ęgrotare pateretur, cum aliis male affectis repente sanitatem induceret, ita illi expedire respondit. Ac ne dissimulare impossibilitatem uideretur, iussit eam surgere et ipsis discumbentibus ministrare. Exurrexit sana et, ut perfuncta est officio, rursum patris iussu ad lectulum pariter ac morbum rediit. Aegrotando igitur didicit uirginitatis amare puritatem, ita ut postea sanata mori pręoptaret quam Flacco prętori nubere. Quare non modo patienter ferenda ęgritudo

-- 3-422 --

est, uerum etiam appetenda, quoties intimis in medullis concitatus ardor iuuenilia occupat membra uenasque succendens ad turpem libidinem illicitasque prouocat uoluptates.

Hanc siquidem appetiit, et ualde appetiit, Andragasina uirgo. Quę a patre desponsata pro tutanda uirginitate Deum orauit atque hinc leprę morbo deformatam exhorruit sponsus, qui sanam ante adamauerat, intactamque repudiauit. Neque illa quicquam pensi fecit tam acre malum, cum multo mallet caste uiuere quam sana. Ne autem morbi huius causa in ambiguo esset, ut primum professa est religionem, sana euasit. Ita palam factum est ideo fuisse leprosam, ne esset corrupta. Et ne plura huiusce patientię exempla enumerare longum sit, hac tandem breui sententiola partem istam concludamus: nullam esse tam grauem infirmitatem, nullam tam uastam horrendamque calamitatem, que non ęquo animo perferetur, si ęterna cogitabimus.

Caput V / DE PATIENTIA MARTYRVM SEXVS VIRILIS

Aeterna ac cęlestia secum meditando fortissimi Christi milites — ut postremo de martyrii patientia disseramus — omnia tormentorum genera facile contempsere. Non sunt enim condignę passiones huius temporis (ut Apostolus inquit) ad futuram gloriam, quę reuelabitur in nobis.

-- 3-423 --

Primi Veteris Legis martyres prophetę fuerunt, de quibus Micheas in maxillam percutitur et in carcerem truditur, Vrias interficitur, Hieremias carcerem et uerbera patitur, in lacum coeni per ludibrium iactatus lutatur, postremo lapidibus obruitur, Esaias in duas partes uiuus secatur. Dum enim missi a Domino ueritatem prędicarent, sęuissimorum principum uim atque minas pro nihilo habuerunt.

Deinde Sydrach, Mysach et Abdenago pueri ętatem animi magnitudine supergressi, cum regis Nabuchodonosor statuam adorare nollent, in fornacem ardentem proiiciuntur et inter furentes flammarum globos laudes Deo decantant. Daniel leonibus deuorandus datur. Sed nec illos adussit ignis neque hunc leones attigerunt, ut omnibus manifestum fieret uerę religionis uirtutem potentissimo tyranno fortiorem esse et fideles, nisi Deo permittente, nulla ui occidi posse.

Post hęc Antiocho Epiphane Hierosolymam uastante, idolum desolationis super altare Dei positum multi ex Iudeis nolentes adorare trucidati sunt. Pueri, qui circumcisione deprehendebantur, suspendio interempti, et qui cibis immundis abstinuerant, neci traditi. Quidam qui se prius armis defenderant, deinde ab inuadentibus die sabbati ad unum fere cęsi sunt. Etenim, ne diuinę legis mandato derogarent, ea die repugnare nefas esse duxerunt. Duę mulieres, quę filios circumciderant, cum ipsis infantibus ad hubera alligatis missę in pręceps. Plerique, quia sabbatum obseruarent, flammis exusti. Adeo hi omnes mori minus timuerunt quam pręuaricari.

Eleazarus scriba et ipse sacrarum legum seruator assiduus, interimi quidem potuit, ut autem porcinam gustaret, cogi non potuit, pręferens uitę suę diuini ritus fidem. Et cum amici aliam carnem, qua uesci solebat, supponerent uolentes eum subtrahere neci, non eis acquieuit, nolens hac simulatione se seruare et alios perdere, pręuaricationis exemplo, qui putassent ipsum cibo Lege uetito usum fuisse. Forti itaque animo cędentium ictus pertulit, ut ad eosdem constanter tolerandos fidelem populum animaret,

-- 3-424 --

haud ignarus multo gloriosius esse Deo obediendo mori quam obsequendo infideli tyranno uiuere.

Septem uero fratres, septem in Apocalypsi ecclesiarum typus, multo atrocioribus tormentis conficiuntur cum matre, quia maior persecutio in Ecclesiam quam in Synagogam sęuitura erat. Igitur respuentes cibum Lego uetitum, supplicia constanter sustinuerunt, et quidem alius post alium, ut prioris poena cęteris cernentibus terrori esset, sed nequaquam territi sunt. Itaque uice cuiusque seruata linguas omnibus amputarunt, capita cute decaluauerunt, manus pedesque pręciderunt et sic trunca corpora super ignitam sartaginem torrendo consumpserunt. Mater denique, quę non fleuerat filios, sed ad patientiam iam hortata fuerat, iam de illorum uictoriis lęta mortem alacriter subiit et, quos tunc tam acerbos cruciatus tolerare uidit, nunc una secum in ęternę beatitudinis regno triumphantes cernit. Tanto facta est post erumnas felicior, quanto in perferendo extitit constantior.

Neque te, Rasia, uir non solum castitate (quę rara in Iudaismo erat) sed etiam fide pręstantissime, hoc loco pręteribimus. In quo uno impiissimus Nicanor omnes reliquos se superaturum sperauit. At tu, cum iam undique circumdatus effugere non posses, ut doceres te non timere necem, sed magis religionis ab infidelibus ridendę ludibrium, Spiritus Sancti instinctu tibiipsi mortem consciuisti, ferro te feriens et de arduo loco in pręceps mittens et erumpentia uiscera manibus propriis direpta in turbam proiiciens ac Deum tuum inuocans, ut illa tibi iterum redderet, futurę resurrectionis spe certissima ipse stabilitus. O incredibilem animi tui fortitudinem! Terruisti tyrannum nihil tuę uitę parcens, dum Dei consulis honori. Sensit inimicus se ab uno uinci, qui te uno uicto cęteros facile in suam erroris sententiam se tracturum credidit. Ostendisti te etiam grauiora pro nomine cęlestis regis pati posse quam fortasse terrenus omnium immanissimus inferre cogitabat. Felix, qui tali priuilegio dotari meruisti, ut in perferendo martyrio ad confusionem inimici tua in te utereris manu, quod paucis admodum concessum aliquando fuisse nouimus.

-- 3-425 --

Et quod aliis imputaretur ad peccatum, tibi uersum est ad gloriam. Nam cum omnibus pręceptum sit: Non occides! — tibi dispensatum est, ut te percuteres et uinceres, occideres te et uiueres.

Hęc de ueteribus; ad noua ueniamus!

Ioannes, pręcursor Domini et plus quam propheta et quo non surrexit maior inter natos mulierum, Herodis Antipę iussu in gratiam adulterę carceri mancipatur obtruncaturque ac medius inter Legem et Euangelium, huius initium, illius finem sanguine suo consecrat.

Post illum primitię mortuorum, Dominus noster Iesus Christus ludibria, maledicta, conuitia, multa horrendaque supplicia et ignominiosissimam crucis mortem sustinuit, ut, pro quibus ipse uolens ac libens talia patiebatur, eosdem ad patiendas martyrii poenas suo excitaret exemplo; iam tum dux inclytissimus milites suos non armis muniens, sed toleratione confirmans, cum diceret: Nolite timere eos, qui occidunt corpus; animam uero non possunt occidere. Sed eum potius timete, qui potest et corpus et animam perdere in gehennam! Et: Qui perdiderit animam suam, inueniet eam. Et: In patientia uestra possidebitis animas uestras. Si ergo commoriemur (sicut Apostolus inquit), et conuiuemus. Si sustinebimus, et conregnabimus.

Hinc sane est, quod ipsi Domini apostoli flagellis primum acriter cęsi non dolent, sed gaudent, non tristantur, sed exultant, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati.

Ex his deinde Iacobus Maior Herodis Agrippę gladio decollatur et eiusdem iussu Petrus in carcerem catenis uinctus coniicitur. Sed horum alter a uinculis diuinitus liberatur, alter pro temporali uita ęternam accepit. Infelicissimus uero Herodes a uermibus consumptus expirat et ad inferna rapitur, ab immortali uerme semper rodendus igneque illo inextinguibili sine fine cruciandus.

Rursum Petrus Romę, cum nec ipsius Neronis immanitate terreri potuisset, ne Christum prędicaret, morti

-- 3-426 --

addicitur crucis uersoque ad terram capite crucifigitur, quoniam errecto suspendi, sicut Dominus suus, indignum se dixerat. Primus igitur crucem ascendere meruit pro Domino, quam pro omnibus ascenderat Dominus. Vicem reddidit et pręmium accepit, eos quandoque cum Domino iudicaturus, a quibus talia passus est.

Ipse quoque uas electum Paulus a Lystris lapidibus eiicitur, Philippis cum Syla discipulo uirgis cęsus et compedibus uinctus carceri includitur. Inde dimissus plurimisque peragratis locis profectus Hierosolymam, ibi alligari et mori paratus pro nomine Iesu comprehenditur, ligatur, flagellatur, torquetur, in ore percutitur. Postremo Romę capite truncatur, tunc demum cessans euangelizare Iesum, cum in corpore uiuere cessasset.

Andream deinde apostolum Patras a pernicie erroris uindicare conantem Egeas, Achaię proconsul, comprehendi iussit et in facie cędi et in cruce suspendi. At ille ne sic quidem inhiberi potuit, quin pendens quoque Christum plebi astanti prędicaret, donec ingenti luce circumfusus emisit spiritum illos in tenebris relinquens, qui increduli in ipsum sęuierunt.

Philippum apostolum Hieropoli, Phrygię urbe, crucifixum ac lapidibus interemptum constat, Bartholomeum apud Armeniam in oppido Albano uiuum excoriatum decollatumque; Ioannem apostolum Romę in feruenti oleo decoctum nec tamen lęsum Christo protegente, qui sic eum uoluit manere, donec ipse ueniret; Thomam Didymum apud Indos carceri traditum, nudis uestigiis per candentes laminas ductum et in ardentem fornacem trusum, postremo lanceis perfossum; Mattheum apostolum in Perside, dum missale sacrificium offerret, post tergum transfixum; Iacobum Minorem Hierosolymis lapidatum et pro inimicis deprecantem fullonis fuste interemptum; fratres vero eius Simonem Zeloten et Iudam Thaddeum in Persię urbe Senair, quia ipsis ingredientibus in templum simulachra deorum corruerunt, ab ędituis trucidatos; Matthiam, qui apostolatum, a quo Iudas decidit, sortitus est, Hierosolymis

-- 3-427 --

a Iudeis lapidatum et Romano ritu securi percussum; Barnabam, gentium apostolum Salamine a Iudeis comprehensum atque igni consumptum. Profecto nisi summa et pręclara esset martyrii gloria, nunquam Christus apostolos suos (quos pręter omnes dilexerat) tanta ac talia pati permisisset. Sed beati — inquit — qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum cęlorum. Beati estis, cum uos oderint homines et cum separauerint uos et exprobrauerint et eiecerint nomen uestrum tanquam malum propter Filium hominis. Gaudete in illa die et exultate! Ecce enim merces uestra multa est in cęlo.

Hinc Stephanus quoque, Spiritu Sancto et fortitudine plenus, faciens signa et prodigia lapidibus obruitur. Sed quid mali illi lapidum ictus inferre poterant, cui cęli iam aperti erant? Vitam impii eripiebant, sed Iesus a dexteris uirtutis Dei manens animam suscepturus expectabat. Ille itaque tam de sua salute securus pro suis occisoribus orabat: Domine — inquit — ne statuas illis hoc peccatum! Auxitque martyrii gloriam pietatis erga inimicos merito et in Domino obdormiuit, quia uigilauerat pro Domino, nomen eius confitens et mortem contemnens.

In Marcum Euangelistam Alexandrię idolorum cultores furentes, collo fune circumiecto per salebrosam humum huc illuc tractum extinxere.

Lucam uero in Bithynia diem suum obiisse tradunt, uoluntate, non sorte martyrem, cum et ipse gentibus ea de Christo prędicare ausus sit, quę scripta reliquit; sicque martyrii corona nec illum caruisse.

Hunc Apostolorum, Discipulorum, Euangelistarum finem tanto feliciorem fuisse haud ambigimus, quanto passi sunt grauiora. Sed etsi alius aliter consumptus sit, omnes tamen pari animi magnitudine nullum supplicii genus expauerunt, dum beatitudinis pręmia cogitarent, nullum laborem refugerunt, dum ad supernam quietem ascendere festinarent, Deo fruituri, qui pro Deo mundum contempserant.

-- 3-428 --

Post hos deinde Martyrum innumerabilis per orbem multitudo exhuberauit. Ex quibus paucos commemorabimus, quorum tamen singulorum exempla ad pellendam omnem animi ignauiam timiditatemque propulsandam sufficere possint.

Martinus martyr, tenellus adhuc, sed fortissimus Christi miles, in quo, sicut in plurimis, Deus ostendit facile se suos fideles ab omni iniuria tutari posse, si id illis expedisset, Romę Martiani pręfecti iussu bubalis loris flagellatus est, in equuleo extentus, ferreis ungulis laceratus, deinde ad machinam, ut membratim distraheretur, applicitus. At illa mox fracta diuinitus liberatur et a plagis, quas acceperat, aparuit sanus. Sed rursum, quia a puero uinci pudor erat, scissę apertęque ad medium usque truncum arbori inseritur, ut partibus ad se redeuntibus collisus deficeret. Arbor autem ueluti adactis cuneis funditus diuisa in diuersum laxatur. Inde ergo ad ferream cratem torrendus transfertur, plumbo liquato perfunditur, sed repente proximi fluminis inundatione ignis extinguitur. Iterum ille in frixorio coquitur, sed rore cęlesti protectus calorem non sentit. In cacabum pice bullientem iactatur. At ibi etiam effusa pice mansit illęsus. Feris immanibus obiectus nihil iniurię patitur. In fornacem missus, die postero, cum iam in cinerem redactus putaretur, exiit incolumis. Capitis, tandem truncatione tormentorum finem et beatitudinis accepit initium. Martianus uero, ne tam obstinatam in puero rabiem impune ferret, putrescentibus membris et toto corpore uermibus scaturiente infelici morte infeliciorem uitam ad ęternos ignes deputatus inchoauit. Nobis operęprecium erit hinc pensare, quam suauis est Dominus, cuius amore tam horrenda subire supplicia ne pueri quidem timuerunt.

Conon cum paruulo filio apud Isauriam sub Aureliano imperatore passi sunt. Hi iubente Domitiano pręfecto primum in craticula extenti oleoque peruncti, deinde ad sartaginem translati torrentur ac friguntur. Postremo cum magis torqueretur tyrannus, quod tam diris mortiferisque suppliciis neque cederent neque consumi possent, constructa copiosiore pyra superiniecti expirant. Cur autem sicut

-- 3-429 --

alia, ita et hoc poenę genus uiui non euaserint, ostendit uox de cęlo lapsa, quę illos, quoniam strenue contra dolorem decertassent, ad percipiendas iam martyrii coronas euocauit. Mori non poterant, donec multiplici cruciatu probaretur tolerationis uirtus; probatam autem remunerari restabat. O sapientem pariter ac pium patrem, qui ipsum, quem genuerat, secum pro Christo cruciari sustinuit, ut secum cęlo inferret.

Vitus puer septem tantum annos natus, ab impio patre, ne Christum sequeretur, nullis minis uerberibusque coerceri potuit. Et quia patri male suadenti non cessit, miraculis nobilitatus est. Diocletiani filium ab immundo spiritu uexatum sanitati restituit. Sed non ideo fracta est perfidi imperatoris duritia; magis indignari coepit tantum inesse uirtutis homini Christiano, et ipsum ad deos adorandos compellere perrexit. Tantum autem profecit, ut a puero imperator uictus sit. Potuit illum mittere in carcerem, in olla pice, resina et plumbo bulliente excoquere, feris bestiis laniandum prębere et in equuleo extentum crudeliter uerberare — occidere non potuit. Exclamante enim inter ipsa uerbera Vito: »Domine, libera me!« — cęlum intonuit, terra tremuit, deorum simulachra corruerunt, territus Diocletianus fugit. Vitum angelus inde sublatum longius transportauit, ubi ille, cum orasset Dominum suum, ut iam de terris euocatus in ipso requiesceret, tradidit spiritum. Glorietur nunc proteruę potestatis uanus imperator Diocletianus maximę orbis parti se imperasse, ualidissimas quondam gentes suę subegisse ditioni, si uni puero Christum colenti imperare nequiuit, si ipse poenas inferendo plus timuit quam ille patiendo, si uiuum denique dimittere coactus est, ad quem perimendum tam dira expetiuit supplicia.

Flocellus quoque, decem annorum puer, Antonino Augusto Ecclesiam persequente apud Augustodunum passus est. Hic Valeriani pręsidis iussu, cum ad immolandum diis cogi non posset, in equuleo suspensus flagellatur, in cauea cum leone occluditur, in ignem mittitur, clauis configitur. Sed iis omnibus superstes, feris tandem beluis obiectus,

-- 3-430 --

conculcatu pressuque earum pręfocatur, in nulla corporis parte cruentatus. Unde tam tenello tantum animi robor, tanta tolerationis vis, nisi quia Christi charitas, in quocunque fuerit, omnibus fortior est suppliciis.

Hinc et Mammes puer septennis Cęsareę, Agapitus quindecim natus annos Pręneste audacter se Christianos esse prędicarunt neque ulla poenarum magnitudine ab ea confessione dimoueri potuere. Vita eos prophana tyrannorum crudelitas priuauit, sed non etiam fide. Si quem tali necessitate constrictum patiendi timor agitauerit, horum memor exemplorum se pueris imbecilliorem esse erubescat et saltem his ęquari nolle nefas putet.

Sicuti putauit Dionysius martyr Romę passus. Qui iubente Diocletiano fustibus pręlumbatus, deinde equuleo suspensus et uirgis cęsus, admotis etiam lampadibus miserabiliter ustulatus pro eiulatu clamorem edebat, quo se Christianum esse asseueraret. »Et si millies — inquit — occidi possem, Dominum meum Iesum confiteri non cessarem.« Itaque imperator non modo, ut idola adoraret, efficere nequiuit, sed etiam, ut ne Christum taceret, donec caput id iam optanti amputari iussit. Sic ille ipso Domino, quem tam audacter tamque perseueranter in terra positus inuocauerat, feliciter iungi meruit in cęlo.

Eadem Diocletiana persecutione Eustratius apud Auraricenos a Lysia pręside equuleo a terra suspensus fumo suppositi ignis ac uapore torquetur, depositus cęditur et toto corpore plagis confecto, quo magis doleret, sale aceto diluto confricatur. Deinde pedibus perforatis, ne effugere posset, e Satalia ciuitate, ubi hęc primum passus est, ad Auarim urbem ductus et hinc quoque cum multis Christianorum Sebasten missus, ab Agricolao pręfecto igne consumptus martyrii palmam recepit. Cęteri obtruncati pręter unum Oresten nomine, qui super lectum ferreum distentus substratis prunis tandiu excruciatus est, donec animam exhalaret. Magna quidem hęc poenarum acerbitas, sed maius patientię pręmium.

Sub Diocletiano et Gregorius martyr Spoleti passus, dum Flacci et Tircani pręsidum minas rideret, colaphis

-- 3-431 --

cęditur, fustibus uerberatur, super ferream cratem torretur. At uero, ut fidei ab eo prędicatę uirtus patesceret, pars urbis terręmotu concussa trecentos et quinquaginta idolatras suis oppressit ruinis. Pręsides territi fugam fecere. Cessante autem timore, sed perseuerante perfidia, martyrem idolis thura adolere nolentem uirgis ferreis cędi iubent et facibus ad latera admotis ustulari ac demum capite truncari. Sic extinctum corpus, ne a Christianis honore sepulturę afficeretur, in theatro feris laniandum datur, sed a nulla lęditur. Flaccus uero, qui pertinacius in Gregorium sęuierat, eadem hora intestina per os euomitans miserabiliter expirauit, multo acerbiora apud inferos et quidem sine fine passurus. Sebastianus Romę Diocletiano et Maximiano imperatoribus ad stipitem nudus ligatus sagittis confoditur. Hyrene, mulier Christiana, ut corpus mandaret sepulturę, noctu uenit et ipsum adhuc uiuere comperit. Solutum domi fouit atque ille intra paucos dies curatus, rursum in publicum procedens principum in Christianos immanitatem arguere coepit. Ipsi mirabantur, quomodo uiuere potuisset, et cum eo miraculo ad credulitatem moueri debuissent, ad indignationem moti sunt atque eundem tandiu fustibus cędi iusserunt, donec exanimaretur. Tanto igitur martyrii amore flagrauit Sebastianus, ut nec sagittas passus conquiescere potuerit, quousque ad optatum uitę finem peruenit.

Vincentius martyr in Hispania Cęsareę passus est; uere Vincentius, quia omnia uicit tormenta, dum se Christianum confitetur. Cum in equuleo sublatus a Daciano pręside per ludibrium rogaretur, ubinam esset, »in sublime — inquit — unde te potestate terrena tumentem altior despicio!« Grauiora minitanti: »Non minari mihi uideris — respondit — sed quod uotis omnibus concupieram, offerre.« Igitur, cum ungulas, faces, prunas toto corpore dilacerato constanter exciperet, ait: »Frustra fatigaris, Daciane! Non potes tam horrenda excogitare tormenta, quam ipse paratus sum sustinere. Carcer, ungulae, candentes laminę morsque ipsa ludus iocusque Christianis sunt, non tormentum.«

-- 3-432 --

Post hęc aliis atque aliis confectus poenis cum uictorię palma migrauit ad cęlum. Et qui talia pro Christo pati optauit, nunc regnat cum Christo.

Marium et Martham uxorem eius liberosque eorum Audifax et Abacum, natione Persas, Claudio Augusto Christianos persequente, Romę martyrium passos legimus. Cum enim deos gentilium demonia esse prędicarent et Martha eos hortaretur, uti confidenter pro Christo tormenta exciperent, fustigationem, equuleum, flagella, faces, ungulas pertulerunt. Pręcisis deinde manibus et ad collum alligatis per urbem ducti sunt, acclamante pręcone sic puniendos esse deorum contemptores. Postremo capite cęsi martyrium consummauerunt. Martha post illos in Nympha aqua suffocata et ipsa ęque constantis in tolerando animi exemplum posteris reliquit. Quam, dum suorum supplicia spectaret, non dolor solicitauit, sed timor, ne forte ipsi cruciatuum acerbitate superati prius a fide quam a uita decederent. Itaque tanto alacrius ad necem ruit, quanto de illorum uictoriis facta est securior.

Pontianus martyr sub Antonino Augusto Spoleti passus, nolens gentilium sacrificare diis, uirgis cęditur, per prunas nudis pedibus ambulare compellitur, in equuleo tollitur, ungulis ferreis ad ossa usque proscinditur, leonibus in theatro exponitur. Sed eidem, in quem homines grassabantur, bestię pepercere. Post hęc in carcerem fame consumendus truditur. Sed angelo hominem nutriente, quem inedia iam extinctum putabant, die decima saluum educunt. Tunc iudex plumbo liquefacto nudum perfundi iussit. Sed cum neque hoc supplicii genere perimi ille potuisset, capitis tandem abscisione finitur. Poterat nec sic mori, sed iam omnes poenas passo beatitatis pręmia differre Dominus noluit, et breuem uiri patientiam ęterna felicitate remunerauit.

Hinc ęst, quod Ignatius, Antiochenę ecclesię tertius post Petrum apostolum episcopus, Traiani persecutione damnatus ad bestias, cum Romam uinctus mitteretur et iam Smyrnam peruenisset, ad Romanos, qui fidem receperant,

-- 3-433 --

scribens ait: »De Syria usque Romam pugno ad bestias in mari et in terra nocte dieque ligatus cum decem leopardis, hoc est, militibus, qui me custodiunt, quibus cum benefecerim, peiores fiunt. Iniquitas autem eorum mea doctrina est. Sed non iccirco iustificatus sum. Utinam fruar bestiis, quę mihi sunt paratę! Quas et oro mihi ueloces esse ad interitum et ad supplicia et allici ad comedendum me, ne sicut aliorum martyrum non audeant corpus attingere. Quod si uenire noluerint, ego uim faciam, ego me ingeram, ut deuorer. Ignoscite mihi, filioli! Quid mihi prosit, ego scio. Nunc incipio Christi esse discipulus, nihil de iis, quę uidentur, desyderans, ut Iesum Christum inueniam. Ignis, crux, bestię, confractio ossium, membrorum diuisio et totius corporis contritio et tormenta diaboli in me ueniant, tantum Christo fruar!« Cumque iam ductus esset ad bestias et rugientes audiret leones, ait: »Frumentum Christi sum. Dentibus bestiarum molar, ut panis mundus inueniar.« Pręfocatum itaque a leonibus et nusquam cruentatum ferunt. Profecto non fuisset in illo tam feruens pro Christo patiendi affectus, si quicquam dulcius esse potuisset quam frui Christo.

Apronianus Romę, cum ad Sisinium martyrem de carcere, ut torqueretur, eductum uocem cęlitus delatam audisset: »Venite benedicti Patris mei, percipite regnum uobis a constitutione mundi paratum!« — nihil cunctatus ad pedes martyris prouoluitur, baptismo lustrari petit, deinde patiendi cupiditate Laoditum prętorem de impietate in Christianos redarguere coepit. Se quoque Christianum confessus capitis tandem abscisionem gaudens lętusque sustinuit, eodem die martyr factus, quo et Christianus. At nos a natiuitate ipsa fidem tenentes Christi, si forte inter infideles uersari contigerit, Christianitatem dissimulabimus, ne uitę periculum subeamus, quasi nescii uitam nostram esse in Christo et hanc, cui tantopere timemus, uelimus nolimus mox desituram. Sed meminerimus nos quoque uoce illa inuitari, qua inuitatus Apronianus et ante eum Sisinius mortem contempsere et uitam ęternam adepti sunt.

-- 3-434 --

Polycronius episcopus et Parmenas presbyter Babylone passi, magni ambo spiritus inuictique animi uiri. Cum enim a Decio comprehensi multa singulatim interrogarentur et Polycronius nihil omnino responderet, quęrenti imperatori, an mutus esset, Parmenas ait: non esse mutum episcopum, sed ideo tacere, ne impiorum colloquiis inquinetur. Quare in iram ille concitatus, statim Parmenę linguam pręcidi iussit, Polycronio os lapidibus contundi, deinde utrumque decollari. Itaque alter ne loqui quidem cogi potuit, alter sic locutus est, ut illum, qui in se necis potestatem habebat, contemneret. Hac animi pręstantia ostenderunt uerum Christi militem omni terrena uirtute esse fortiorem et occidi posse, terreri non posse.

Siquidem Marcus quoque et Marcellianus, Romę passi, gaudenter ad supplicium ibant et, quoniam fratres germani erant, stipitibus infixi Psalmum illum alternatim decantarunt: Ecce quam bonum et quam iocundum habitare fratres in unum!Cumque non modo ferrent, sed etiam irriderent tormenta, erubuit Diocletianus contemptui se habere ab iis, quos torqueret, et ambos lanceis confodi iussit atque interimi. Et pręclare quidem cum illis actum est, quia tanto maturius ad coronam martyrii peruenerunt, quanto poenas minus expauescere uisi sunt.

Per idem tempus Tranquillinus martyr, cum audisset Zoen, uxorem Nicostrati, pro Christo neci datam, exclamans indignum facinus esse, ut foeminę uiros ad subeundum martyrium pręcederent, in medium prorupit et palam se Christianum confessus lapidibus obruitur. O laudabilem inuidiam, qua doluit Tranquillinus, non quia foeminę fortes essent, sed quod ignaui uiri; proindeque seipsum tam egregię fortitudinis prębuit exemplum.

Christophorus magnus corpore, sed maior fide, Christum in armo tulerat et eundem in corde gerens nunquam dimisit. In oppido Ammonytarum Lycia, cum militum cohors, ut ipsum comprehenderet missa, manum illi iniicere timerent, ultro se illis uinciendum prębuit et eosdem, a quibus uinctus ducebatur, a uinculis erroris exoluens,

-- 3-435 --

monstrata ueritate Christianos fecit, ita ut Christum confitentes capitalem sententiam libenter subirent. Ipse uero uirgis ferreis cęditur, galea sub prunis feruefacta operitur et igne supposito in ferreo scamno torrendus constringitur. Postremo ad stipitem ligatus, sagittis impetitur et, cum ne sic quidem confici potuisset, capite mulctatur. Quod autem rege illo, a quo peremptus est, superior fuerit, etiam inde apparet, quod rex oculum sibi sagitta forte confossum cruore eius liniens in integrum restituit. Itaque ad se sanandum eius opem, quem interfecerat, requisiuit et, impetrata, credidit, mortui religionem sponte sequens, quem uiuentem, ut suam sequeretur, nulla ui, nullo prorsus supplicio cogere potuit.

In Pantaleonem martyrem Nicomediae passum, dum Maximiani furor desęuiret, tormentorum genera defecerunt, ipsi patiendi ardor deesse non poterat. Pertulit itaque equitum ungulas, faculas, sartaginem, plumbum, in mare mersionem, in terra feras. Postremo, cum ad rotam clauorum mucronibus aculeatam lancinandus ligaretur, solutę protinus machinę fragmenta impietatis ministros perculere peremereque. Ipse quoque cęsar magis iam timens quam timendus, nequid martyrem torquendo grauius ipse pateretur, statim illum obtruncari iussit. Sed ne sic quidem eum interficere potuisset, nisi remunerand? uirtutis tempus id requireret. Tunc mori miles Christi permissus est, cum per patientię merita iam ad immortalitatem transferri debuit.

Quid de te dicam, Prime Stephane, pontifex maxime ac martyr insignis? Tu ad Martis templum perductus, ut aut sacrificares aut poenam capitalem subires, tanti istud periculum fecisti, ut bellatoris Dei, immo diaboli templum funditus euerteres ac solo ęquares. Te enim Iesum inuocante idoli ędes corruit et cultores suos, qui te ad impietatem urgebant, conterritos in fugam uertit. Valerianus quoque cęsar tua expauefactus uirtute, ad te unum occidendum, ad te, inquam, et unum et nudum atque inermem cohortem misit armatam. Tu uero, dum solennia sacra ageres, non intermissa precatione imperterritus uitę finem

-- 3-436 --

expectasti. Itaque ante aras iugulatus, sed ante Deum in paradisum sublatus plenissimum uerę glorię triumphum peregisti, recipiens de manu Domini inuictę patientię incorruptibilem coronam, beatus factus in sempiternum.

Maximus martyr sub Decio imperatore ab Opimio proconsule in Asia passus, cum fustibus cęsus et in equuleo extensus ungulis quoque laniaretur, tormenta hęc non dolori sibi esse dicebat, sed iocunditati. Inde extra urbem tractus lapidibusque obrutus, iocunditate illa, quam inter cruciatus capiebat, iam omni molestia liber frui plenius coepit, fruiturus sine fine.

Cyriacum, Hierosolymitanum episcopum, qui ante Iudas dictus est et beatę Helenę lignum Dominicę crucis diu sub terra cęlatum indicauit, quia Christum prędicare non cessabat, Iulianus Apostata comprehendi iussit et manum illi dexteram abscindi, plumbum liquefactum in os infundi, super lectum ferreum torreri ferreisque uirgis cędi, matrem quoque eius Annam per capillos alte suspendi, ungulis proscindi, facibus aduri. Ea consumpta rursum Cyriacum in foueam serpentibus refertam mitti mandat. Sed eo dimisso serpentes omnes mortui apparuerunt. Ammonius uero ueneficus, qui illos incantauerat, uiso miraculo conuertitur et Christum confitens obtruncatur. Cyriacus in cacabum oleo bullientem demersus, cum mori nequiret, et gladio transuerberatur. O inuictę fidei uirum, qui, ut Christum negaret, compelli nulla ui potuit.

Bonifacius Tharsi passus, ad locum suppliciorum audacter accedens martyres ad patiendum palam hortari coepit. Et Sulpitii pręsidis iussu in equuleo errectus, ungulis ita laceratus est, ut ossa apparerent. Clauiculos deinde arundineos in digitis inter ungues et carnem defixos pertulit atque in os plumbum infusum, tum demum in bullientem picem in caput pręcipitatur. Sed cum neque hoc cruciatu consumi posset, capitis amputatione peregit martyrium. Et dum feriretur, terra tremuit plurimique conuersi idola reliquere, tam immania tormenta nihil formidantes, dum Christum sequuntur.

-- 3-437 --

Sed ut his tam fortibus ac tam fidis exemplis aliquod imbecillum atque infidele et fidelibus cunctis maxime cauendum interseratur, legimus Decio imperatore quendam Nicomachum nomine in urbe Troade fuisse, qui, dum a proconsule Opimio torqueretur, doloris impatiens diis eius se dixit sacrificaturum. Atque ubi dimissus thura ante idolum incendit, illico a demonio arreptus grauiores poenas dedit. Quippe in rabiem uersus, propriam linguam dentibus mandens expirauit. Heu, heu, infelix Nicomache, non tormenta mutasti, sed tortorem, non poenam, sed fidem, nec mortem diffugisti, sed mortem felicissimam relinquens miserrimam elegisti! Inter damnatos computaris, quia inter beatos censeri, cum posses, noluisti. Pro fide breuissimos pati cruciatus recusasti, at pro perfidia pateris ęternos et perenni illa amissa gloria eo descendisti, ubi ignis inextinguibilis urit, uermis immortalis rodit, tenebrę indiscussę caligant, sulphuris foetor semper exhalat, procellarum spiritus perpetuo furit, ubi denique horror sempiternus inhabitat. Merito talia sortietur, quisquis oblatam sibi ex diuina largitate martyrii coronam ignauo uictus metu accipere contempserit.

Ideo sane nihil formidans Venantius martyr, sub Decio cęsare in oppido Camerino pręsidis iussu fustibus uerberatur, leonibus exponitur, per pedes pendens uertice ad terram uerso subditi ignis fumido uapore torquetur. Inde depositus dispessis manibus pedibusque diuaricatis, prono distentoque funiceis uinculis corpore a solo subleuatur et eiusdem ignis flamma uentrem et ilia lambente cruciatur. Postremo gladio perimitur. Et tamen tot talibusque afflictus tormentis nunquam se Christianum negauit neque idola demonia esse timuit confiteri, omni cruciatu fortior, omnibus tortoribus audacior, cęsarem ipsum contemnens, dum amplexatur Christum.

Eustachium cum uxore et liberis Hadrianus princeps ob confessionem Christi in boue ęneo introclusos cremari fecit. Et cum triduo machina illa arsisset ipsique iam in cinerem redacti putarentur, exanimati quidem inuenti sunt,

-- 3-438 --

sed nusquam adusti, ita ut neque capilli neque pili nidorem ullum admiserint, Deo uolente etiam in igne corpora eorum seruari integra, quorum in credendo fides et in patiendo constantia extitit incorrupta.

Marcellinum Diocletianus pugnis circa guttur cędi fecit, nudum super uitri fragmenta uolutari, in carcere clausum fame sitique torqueri. Et cum eum nullo cruciatus genere ad sacrificandum diis compellere posset, decollari iussit, uictum se testatus; uiuum utique dimissurus, si uicisset.

Quadraginta milites Sebastę passi sunt sub Licinio imperatore, Lysia et Agricolao pręfectis. Hos quidem, cum Christum publice prędicarent, in stagnum gelu concretum collo tenus mersos manere usque ad diem alterum compulerunt. Thermę prope appositę erant, ut ad eas confugere liceret, siquis eorum pro Christo pati frigus recusaret. Unus ex illis algoris impatiens, ut ad thermas peruenit, uita defunctus est. Reliqui in glacie perdurantes Deo laudes decantabant. Circa uigiliam noctis tertiam descendit lux super eos et triginta novem coronę in luce apparuerunt. Quod cernens custodum pręfectus illis, qui secum erant, a somno excitatis Christianum se professus est et uestitu reiecto nudus in stagnum prosiluit atque una cum iis, qui ibi erant, psallere coepit, coronam percepturus, quam is, qui inde effugerat, cum uita simul amisit. Mane post hęc eductis et in fidei proposito persistentibus crura confregerunt illique animas Deo tradentes tam gloriosa martyrii uictoria potiti sunt.

Qui Romę in carcere cum Alexandro, maximo pontifice, uincti tenebantur, post eius martyrium adeo et ipsi mori pro Christo concupierunt, ut Quirino tribuno, qui iam conuersus eorum religionem sequebatur, claustra reserante fugamque suadente exire noluerint. Inde eductos Aurelianus princeps, alligatis ad colla ingentibus saxis, in mari submergi iussit. Quid furis, immo quid insanis, Aureliane? Vincula adhibes fugere nolentibus, extrema minitaris mori cupientibus. Non est, quod iustorum nece glorieris;

-- 3-439 --

eos occidisti, qui occidi optarunt, ut Christo fruerentur. Nihil illis felicius contingere potuit quam te inimico uti. Irascere igitur et, quantum uis, debachari ac sęuire perge, dum magis nocere ignoscendo queas quam puniendo.

Hinc quidem Tiburtius et Valerianus, cum ab Almachio, urbano prętore, in uincula coniecti rogarentur, cur principum sententiis damnatos honore sepulturę afficere pręsumerent: »Quia — inquiunt — quos principes ipsi pro Christo damnandos iudicant, eorum nos fieri serui cupimus.« Itaque et ii, sicuti uolebant, obtruncationem passi, martyrii coronam perceperunt, tyrannorum sęuitiam in suum conuertentes triumphum.

Eleutherius Hadriani iussu lectum ferreum, craticulam, sartaginem, fornacem expertus noxam non sensit. Equorum ferocium caudis alligatur distrahendus et solutis uinculis incolumis euasit. Leonibus in theatro exponitur, sed cum neque leones illi quicquam mali inferrent, capite cęsus diem suum obiit, hoc quidem postremo permittente Domino, ne sanctus martyrii gloria careret, illa uero priora cohibente, ut credere nolentium inexcusabilior esset peruicacia.

Victorem martyrem Maximianus apud Massiliam iniecto pedibus fune raptatim trahi mandauit atque ita uexatum tantumque non exanimem in carcerem trudi, ubi ille diuino splendore refocillatus ac refectus carceris custodes ad Christum conuertit eosque in fide stabiles imperator capite cędi pręcepit; porro Victorem in equuleo tolli fustibusque et nervis duriter cędi ac rursum in uincula coniici. At ipse, cum simulachrum Iouis ante se constitutum adorare iuberetur, id abominatus pede statuam euertit. Iacuitque resupinatus Iuppiter suis etiam ridendus cultoribus. Cęterum Maximianus fortiorem se deo suo ostendens ulcisci uoluit eius iniuriam, qui seipsum defendere, ne saltem caderet, nequiuit. Victorem igitur, cum pedem illi prius abscidisset, molendini rota subiectum conteri et adhuc spirantem gladio feriri iussit. Et hic quidem martyr efficitur,

-- 3-440 --

sed euersi Iouis ignominia non aboletur. Ac ne imperator quidem tantum uirium fuit, ut torquendo hominem fidem extorqueret. Et quem uincere non potuit, interemit.

Hadrianus martyr Nicomedię passus, cum esset militum pręfectus, cernens nostrorum in suppliciis constantiam credere coepit et se Christianum profitens inter damnatorum nomina suum ascribi petiit. Itaque Maximiani iussu in carcerem ducitur et reis per tormenda consumendis computatur. Id ubi resciuit Natalia, uxor eius (quia Christiana erat), lęta ad carcerem cucurrit, uirum ad patientiam hortatur: mox enim fore, ut pro temporali poena ęternis fruatur bonis. His et aliis huiusmodi uerbis animatum relinquens abiit. Hadrianus uero cupiens illam suę fortitudinis fieri spectatricem, cum dies martyrii instaret, uadibus datis dimissus ipsam accersitum perrexit. At illa aduentantem prospiciens, rata ideo liberum factum, quod pręuaricatus esset religionis fidem, claudit ostium et se nolle eum domo recipere exclamat, qui a Christo desciuisset. Vt autem rem, sicuti erat, didicit, admissum dulciter amplexata una cum illo ad carcerem rediit. Deinde, cum ipse fustibus dure admodum uerberatus fractisque cruribus in terra semiuiuus uolutaretur, illa leniter plagas refouendo animum uiri in poenis deficientem adhortationibus errigebat. Vbi tandem ipse manu insuper amputata expirasset, illa Deo gratias egit et manum eius in sinu suo conditam latenter tulit siccatamque in deliciis habuit. Corpus mandatum est sepulturę. Mira utriusque uirtus, sed in sexu fragili mirabilior. Vir ultro certę*corr. ex certe se neci exposuit, ut cum Christo uiueret. Mulier coniugium uiduitate mutare pręoptavit, ut maritum martyrem uideret, cum illo simul cupiens torqueri, cum illo mori.

Dorotheus et Gorgonius etiam ipsi Nicomedię passi sunt. Quos, quia inter Romanos milites uirtute ac nobilitate pręcellebant, Diocletianus primum largitione et blanditiis auertere nixus est. Obi id param processit, quęstione torquere coepit; equuleum, flagra, ungulas in eos experitur additque uulneribus dolorem, ea sale et aceto perfricando.

-- 3-441 --

Deinde in crate distentos ad prunas applicat. Postremo suspensos laqueo necat. Adeo nullum tormenti inuenit genus, quo illos, ne magis Christo quam sibi militarent, mouere posset. Melioris itaque militię stipendia certiora perceperunt, non argentum neque aurum, sed ipsum cęlorum regnum.

Nicetę martyris poenas difficile est enumerare nec miracula minus. Nicomedię illas a Maximino rege passus est, auunculo suo magno, sed primum ab infideli patre. Nam cum deos argenteos domi sublatos confregisset egenisque erogasset, ligatur a patre et bubalis neruis nudus acerrime flagellatur. Mox ab angelo spiritali consolatione recreatus et in cęlum suspicere iussus uidit manum coronam incredibilis decoris inde sibi porrigentem, ob quod magis patiendi cupiditate ardere coepit. Et cum ei super plumeum stratum uinculis colligato molliterque composito meretriculam adduxissent, linguam dentibus pręsectam in illam expuit et stupore attonitam discedere coegit. Inde super carrucam clauis pręacutis asperatam nudus collocatur, ut, dum raptatus fuerit, ipsa quassatione crebrius uehementiusque sauciaretur. Sed ipso orante omnes ferreę cuspides illę palearum instar mollescunt. Cumque sic lędi non posset, atrociora excogitantur tormenta: hamo ori indito suspenditur, ferro candenti per utramque aurem transforatur, per latera quoque pilo perfoditur. Mira res, tot lęthalibus plagis affectus mori non poterat. Hinc etiam per pedes a terra suspensus fumo cruciatur, mox in pyram cremandus proiicitur, et tamen inde quoque euadit inoffensus. Manibus pedibusque truncatur, super candenti lamina mutilatis cruribus insistere cogitur, in foueam multę altitudinis iactatur, sed et inde membris omnibus ab angelo redintegratis uiuus incolumisque educitur. Post hęc uenenum sibi propinatum sine noxa hausit ac mortuos quosdam precationibus ad uitam reuocauit. Quo quidem miraculo plurimi ad Christum conuersi mota seditione in regem impetum faciunt et frustra fugere conantem occidunt. Nicetas* *corr. ex Niceta

-- 3-442 --

vero, cum eos baptizasset ecclesiasque aliquot construxisset, ad Dominum tranquillo uitę exitu migrauit. Vere Nicetas, qui tot tormenta uicerit et de cuius nece tyranno non licuit gloriari. Illo enim uiuente ipse peremptus impietatis suę poenas dedit, longe acerbiores apud inferos et quidem sine fine daturus.

Romanus, cum esset gentilitię perfidię emulator et beatum Laurentium tormenta pro Christi amore patientem spectaret, dixit se uidere iuuenem forma insignem candidissimo linteolo cruorem illius detergentem. Laurentium igitur ad carcerem reductum secutus ab eodem se baptizari fecit et, cum iam aperte se Christianum esse proclamaret, Decio iubente uirgis cęsus capite truncatur. Quid est, quęso, quod tam horrenda aliorum supplicia non deterruerint illum, sed animarint, ut martyr esse optaret, qui paulo ante fuerat gentilis? Adeone spectaculo illo delectatus est? Immo exinde firmissimam ęterni pręmii spem animo concepit, si eadem sibi credenti pati contigisset, et ad quietem properans poenas contempsit.

Laurentius uero, cum diuersorum tormentorum instrumenta sibi ante oculos proposita uideret, semper se optasse dicit ad eiusmodi epulas inuitatum ire et ad ipsas hauriendas accedere. Cumque Decius cęteros Christianos ab eo sibi prodi poposcisset, ut »quid — inquit — eos requiris, quorum conspectu es indignus? Nam nomina illorum scripta sunt in cęlo.« Iratus ille contemptorem suum fustibus pręlumbari iussit, laminis candentibus uri, scorpionibus lacerari, in ore lapidibus contundi, sic denique excruciatum super ferrea crate distendi prunisque torreri. At ille supplicia irridens intentis in Decium oculis: »Iam satis assatum est — inquit — tolle et manduca!« Mox Deo gratias agens, quod se martyrii gloria dignatus esset, animam reddidit, tanto maius recepturus pręmium, quanto passus duriora.

Hippolitus quoque (cuius custodię Laurentius traditus fuerat) et ipse in* Christum credens atque confitens Valeriani *add.

-- 3-443 --

pręfecti iussu ad colla indomitorum equorum ligatus cum distraheretur, fidem, quam receperat, integram seruauit. Membra diuidi potuerunt, Christi amor scindi non potuit. Poena quoque hęc non casu inflicta, sed Dei nutu uidetur electa, ut nomine eius, cui irrogabatur, pulchre conueniret. Hippolitus quippe Gręca compositio, si in nostrum uertatur sermonem, »equo discerptum« sonat. O felicem uirum, qui quoties nominatur, toties patientię suę laudem simul proferri sentit, id pro Christo passus in corpore, quod a parentibus accepit in nomine.

Cyprianus, Carthaginiensis episcopus, cuius multa religiose et eleganter scripta extant, Carthagine passus est sub Valeriano et Galieno principibus. Hic ob Christianam assertionem primo in exilium actus, deinde reuocatus, cum edictum, quo capite cędendus decernebatur, audisset, Deo gratias egit, nihil prę se tristitię ferens. Deinde suis pręcepit, ut spiculatori, a quo percuti deberet, quinque et uiginti aureos mercedi darent, quasi beneficium ab eo, non interitum accepturus. Itaque oculos ipse sudario tegens, extensam ceruicem gladio subiecit et coronam accepit martyrii, tam animi constantia in patiendo clarus, quam eruditione in docendo.

Arcadius martyr (ut Zeno, Veronensis episcopus, de illo prodidit) manibus pedibusque articulatim atque membratim discerptus, truncus in suo sanguine uolutandus relinquitur. Sed tanto integriorem spiritum Deo reddidit, quanto patientius corporis mutilationem tolerauit.

Iacobus martyr in Perside passus, quem a supplicii genere alii Denodatum alii Intercisum cognominarunt, nos usitatiore uocabulo Deartuatum potius dicendum censemus. Huic enim se Christianum profitenti manuum pedumque digiti nodatim pręciduntur, tum palmę, tum brachia, tum lacerti ad humeros usque; sic et pedes et tibię et crura. Ita tamen ille trunco corpore Deo laudes gratesque agere non cessauit, donec regis iussu dissecta ceruice consummauit martyrium, tam fide integer quam membris lacer. Sic statur pro religione, sic dimicatur pro Christo. Hoc militię genere ad cęlestem gloriam angelorumque triumphum peruenitur.

-- 3-444 --

Quamobrem haud alium animum etiam iis inesse oportet, quibus patiendi deest occasio. Sic enim sine martyrio martyrii meritum adipisci poterunt, sicut adeptum credimus beatum Dominicum, prędicatorum patrem. Qui cum iter ageret, intrepidus in hereticos, qui sibi insidiabantur, incurrit. Ab iis percunctatus, quid facturus esset, si comprehensum trucidare uellent: »Precarer uos — inquit — ne uno ictu mortem mihi inferretis, sed prius particulatim mutilantes membrorum meorum frusta ante me numeranda exponeretis; deinde, ut hos oculos effoderetis et, postquam me aliquandiu in meo uolutassem sanguine, tum demum reliquum corpus cęsum dilaniantes, crudeliter extingueretis pro nomine Domini mei Iesu Christi.« Obstupefacti illi tanta uiri audacia intactum dimisere. Alias etiam hereticis necem minitantibus nondum se martyrii gloria dignum dixit, sed ut dignus euadat, ualde cupere. Igitur neque insidiis inimicorum neque minis deterritus est, ne uel pergeret, quo necesse erat, uel loqueretur, quod opus erat ad salutem multorum.

Caput VI / DE PATIENTIA MARTYRVM FOEMINEI SEXVS

Satis hęc de uiris, foeminarum iam martyria pertractemus, quando quidem nec illarum aut minor in sustinendo fuit constantia aut leuior in patiendo poena.

Barbaram, Christo deditam uirginem, infidelis pater hostiliter persecutus est. Flagris cęsam et per capillos tractam

-- 3-445 --

Alexandrię pręsidi Martiano puniendam obtulit. Pręses autem sacrificare nolentem neruis bubalis duriter uerberari iussit et in carcerem trudi. Ob quam illa patientiam meruit a Christo uisitari et passionis dolorem pręsentię Dominicę suauitas mitigauit. Dehinc educta, dum ad supplicium traheretur, gaudebat. Itaque lampades, malleos, flagella constanter pertulit. Cumque amictu ipsam exuissent, magis pudore nuditatis quam dolore affecta poenę ad Deum orauit, et stola candidissima diuinitus induta apparuit. Postremo, cum obtruncari iuberetur, pater filię carnifex fuit. Sed mox tanti sceleris iustas exoluit poenas, fulminis ictu interemptus. Ipsa uero corporis uinculis expedita, cum uirginitatis martyriique corona ad cęlestis tandem Sponsi thalamos lęta migrauit.

Par in tolerandis tormentis Agathę uirginis fortitudo fuit. Quintiano, Sicilię proconsuli, extrema minitanti, nisi diis thura poneret, respondit se Deo uero sacrificaturam, non demoniis. Et cum fidiculis equuleoque uexaretur, delectari se poenis, non tristari dixit: quoniam, sicuti triticum non reconditur in horreum nisi tritura uentilationeque permundatum, ita et se non posse ad patientię pręmia peruenire, nisi suppliciis ante probetur. Hinc iubente Quintiano mamillam illi a pectore distorquent, mox et abscidunt. At ipsa ad Quintianum conuersa exclamat: Impie, crudelis, dire tyranne, non te pudet in me amputare, quod in matre suxisti? Sed nihil proficis. Habeo enim, quas auellere non potes, interioris fidei speique mamillas, quarum alimento reparatur in me sustinendi uirtus. Post hęc in carcere posita, Petrus apostolus apparens plagam curat, et locus ante tenebris horrens pedoreque tristis repente illustratur suauiterque fragrat. Attoniti eo miraculo custodes, reseratis ianuis uirginem, ut abiret, hortantur. Cęterum ipsa, ne stans in limine uictorię pedem referendo pręmium amitteret, nusquam discessit. Postero igitur die Quintiani iussu super prunas testis permixtas aliquandiu uolutata torretur, simul ac laceratur. Fluenteque hubertim cruore ignis extingui coeperat, cum tam immane facinus terra non ferens intremuit, pars muri quassata Quintiani asseclas

-- 3-446 --

opressit ruina. Virgo rursum carceri reddita, cum finem orasset uitę, obdormiuit in Domino. Neque illa in funere angelicis laudibus caruit, quę in tormentis fidem seruauit. Ab angelis quippe adposita fertur sepulturę eius marmorea tabella, in qua scriptum erat: Mentem sanctam, spontaneam, honorem Deo et patrię liberationem. Et, si tam gloriosa iacuit in tumulo, quam felix regnat in cęlo! Vt autem et hinc patescat, quanto sint miseriores, qui torquent quam qui torquentur, Quintianus cum equo, cui insederat, in fluuium pręcipitatus uorticibusque obrutus nusquam comparuit.

Agnes, Romana uirgo, tertio decimo ętatis suę anno primum contra pudicicię oppugnatores inuicta perstitit et ad lupanar ui adducta, Deo protegente corrumpi nequiuit. Deinde ab Aspasio tribuno, quod Christum confiteretur, ei se desponsatam dicens, in ignem comburenda impingitur. Sed diuisa flamma carnifices adussit, ipsam non attigit. Aspasii tamen ira flammis feruentior, ferro illam iugulari iussit, cui ignis pepercerat. Miremur uiros contempsisse supplicia, si in tam tenella ętate foemineum pectus tantum exibuit constantię, ut torqueri, ut occidi mallet quam uel sanctę uirginitatis propositum deserere uel Christianę credulitatis fidem.

Cęcilię quoque Romanę Christo dedicata uirginitas martyrii retulit triumphum. Quę Valeriano desponsata, dum nuptiarum celebris ageretur dies, pro Fescenninis Euangelium intra se tacita decantauit. Et cum iam in cubilis secreto cum sponso adesset, illi fidem Christi, deinde etiam Tiburtio, fratri eius, persuasit atque ambos ad coronam egit martyrii, angelorum uisu rosarumque cęlestium odore ante animatos. Ipsa quoque, quoniam deos gentilium simulachra uana esse diceret, Almachii, urbani prętoris, iussu in ignem cremanda deiicitur. Et cum illęsa permaneret, decollari iubetur. Ter percussa occidi non potuit et dimissa triduum superuixit, ut neque tunc moreretur, cum carnifici liberet, neque ultra, quam sibi expediret, uiueret, ne et ille nece eius gloriari posset et ipsa tardius,

-- 3-447 --

quam uellet, cum seruatę castitatis tum consummati martyrii reciperet mercedem.

Catharina, uirgo sanctitate magis quam regia stirpe clara atque inter Alexandię puellas pulcherrima, plus tamen uirtutibus quam forma pollens, cum Maxentius cęsar Christianos ad idolorum culturam cogeret, prorupit in medium, cęsarem increpuit, martyres pręmii spe confirmauit, mundi sapientes disputando uicit, ita ut conuersi pro Christi nomine, quod impugnauerant, iam defendendo mori non formidarent. Pro quo et ipsa scorpionibus cęsa, in carcere fame sitique afflicta, ab angelis uisitatur atque alitur. Faustinam, Maxentii coniugem, Porphyriumque, militum magistrum, cum ducentis militibus in fidem recipit Christi. Quamobrem rotis applicatur ita arcte compositis, ut in orbem actę multiplici mucrone discidissent alligatam, nisi extemplo ui diuina, ueluti fulminis cum fragore ruentis ictu, ipsa tormenti moles fracta dissiliisset. Itaque uirginem intactam reliquit, multam tamen infidelium turbam uiolento fragmentorum excussu prostrauit. Cęteri, qui euaserant, fere omnes Christo credidere martyrioque cum Faustina et Porphyrio coronati sunt. Cum ergo Catharina tantam multitudinem ante se ad cęlum pręmisisset et iam eos cuperet sequi, obtruncatur. Vulnus lacte manasse constat, ut uirginalem puritatem testaretur. Corpus ab angelis inde usque ad montem Synai delatum, ut, ubi a Deo data Lex fuit, ibi illius monumentum esset, quę sic pro lege stetit Christi, ut et philosophorum sapientiam confutaret et tyranni sęuitiam nec reprehendere timeret nec ferre recusaret.

Luciam, uirginem Siracusanam, Paschasius proconsul ad prostibulum adduci iusserat, et illa neque uirorum neque boum ui, qui funibus uinctam trahere nitebantur, loco moueri potuit. Lignorum ergo struem tyrannus circumponi et uirginem incendio consumi decernit. At illa inter flammas constituta calorem non sentiens Deo gratias agebat. Furit Paschasius et iam, quo se uertat, nescit, dum ipsum a foemina uinci pudet. Cumque animo conflictaretur,

-- 3-448 --

quidam ex lictoribus destricto*corr. ex districto ense Lucię iugulum transfodit. Nec tamen illa mori potuit, donec eucharistię sacramentum de manu sacerdotis accepit illoque comitata ad cęlum abiit, cuius fide in terra, cum torqueretur, non deseruit.

Tecla uirgo, Pauli apostoli prędicatione instructa, Christo se dedicat et iuuenem, cui pacta fuerat, repudiat. A matre Christianitatis quasi sacrilegii accusatur, a proconsule Alexandro igne cremanda condemnatur. Sed ignis repentino imbre extinguitur, illa intacta liberatur. Rursum comprehensa bestiis exponitur, sed inter leones et ursos tuta securaque permanet. In fossam serpentum deturbatur, et serpentes emoriuntur. Tauris ferocissimis distrahenda alligatur, et ruptis uinculis periculum euadit omniumque mentibus in stuporem uersis libera dimittitur. Inde ab Iconio, ubi talia passa est, Seleuciam deueniens, multis doctrina sua Christo ascitis, uitam hanc cum ęterna commutauit, parata quidem pro ueritatis assertione omnia perpeti supplicia, nisi ab iis illam Dominus protexisset, multorum consulens saluti, dum uni parcit, ipsam tamen sic pręmiis afficiens martyrii, ac si poenis martyrii esset consumpta. O felicem uirginem, quę non sentit tormentorum cruciatus et recipere meruit pręmium.

Dorothea uirgo, Cęsareę, Cappadocię oppido, pro Christi nomine a Fabricio pręfecto diu torta, cum tandem ad capitale supplicium duceretur, gaudebat, quod se ad Sponsum ire diceret, cuius paradisus omnium florum omniumque fructuum ferax multo amoenius, quam dici possit, uernat, suauius fragrat, copiosius exhuberat. Tunc Theophilus scriba ridiculi causa illam rogauit, ut, cum eo peruenisset, inde sibi rosas mittendas curaret. Cui ipsa: Nequid — inquit — impossibile esse credentibus credas, quod petis, efficiam. Postquam ergo decollata est, Theophilo in curia uersanti puer cum recentium cistula rosarum apparuit, et quidem brumę tempore, quando nihil in aruis florere solet, easque sibi a Dorothea de sui Sponsi paradiso missas dixit. Et cum obtulisset, ex oculis euanuit.

-- 3-449 --

Videns ergo ille serio factum, quod ioco poposcerat, quia fieri posse non credebat, et altius rem consyderans, Christianum se fecit martyriumque sustinuit, post rosas fructum quoque uerę perfectęque beatitatis percepturus. Si Theophilum rosę mouerunt, moueant et nos quotidiana sanctorum miracula, ne pro Christo quicquam ferre perpetique timeamus.

Nec te, Alexandrina uirgo Apollonia, hoc loco tacebimus. Cui dentes euellere, quam igne cremare Decii cęsaris immanitas potuit, fidem corrumpere non potuit.

Et tu inter Aphricanas puellas forma, nobilitate atque animo pręstans, Iuliana uirgo, ut Christo nuberes, Eleusii, Nicomedię pręfecti, nuptias contempsisti et unius Dei famulam se confitens, ab idolis autem abhorrens, flagella, uirgas, plumbum pateris nec propositum mutas. Diabolum uisibili specie tibi insidiantem ligas et uerberibus afficis et in latrinam pręcipitem mittis, hunc uindicando, tyrannum patiendo superas. Sed etiam inter tormenta apparuit patientię uirtus: rotis conterenda subiiceris, et franguntur; in bulliens plumbum mitteris, et tepescit. Capitis demum obtruncatione imples martyrium, et Ecclesię capiti, Christo, iungeris, tanto morte facta felicior, quanto fuisti in tolerando constantior.

Eadem uirtus et Margaritam uirginem Christo desponsauit. Hęc ab Olybrio, Antiochię pręfecto, adamata, deinde, quod Christiana esset, amore in odium uerso, in equuleum fuit suspensa, uirgis cęsa, ungulis lacerata, carceri tradita. Vbi a dracone deglutita, rupto illius uentre euasit illęsa. Et demonem, qui humana figura ad se decipiendam uenerat, prostratum pedibus conculcauit, ita ut ille emisso eiulatu et se uictum confessus euanesceret. Victrix igitur diaboli nec humanis uiribus uinci potuit. Cum enim iterum in equuleo tolleretur, facibus ureretur, in aquam mergeretur, terra tremuit, uincula soluta sunt, uulnera curata, uirginale caput solari radio coronatum apparuit, multa hominum milia ad Christum conuersa sunt. Ipsa postremo uirgo capite cęsa, relicto corpore cęlum petiit, ut semper cum Christo uiueret, quę pro Christo mori non dubitauit.

-- 3-450 --

Euphemia uirgo, dum martyres Chalcedone ad toleranda fortiter tormenta palam hortaretur, dum cum ipsis torqueri cupiens clamat iniquum esse, ut sibi, quę Romana esset, et quidem senatoris filia, aduenę et ignoti homines pręferantur, se prius ad Christum mitti oportere, hac uociferatione prouocato Prisco pręfecto in cancerem cum cęteris, qui damnati erant, detruditur et Deo gratias agit, quod se martyrum numero dignam fecisset. Deinde, cum alii uincti, ipsa soluta, in forum producerentur, questa est derogari principum edicto, quod non se quoque sicuti reliquos uincula constringerent. Pręfectus ergo se ludibrio a puella haberi ratus, iracunde hoc tulit omniaque in illam tormenta, quę furenti occurrere poterant, exercuit: alapas, equuleum, ignem, inediam, trapeta, bestias, gladium, quo tandem illa confossa tradidit spiritum. Igitur non sola uirginitate Christo placere desyderans, ultro se exposuit suppliciis, ut placeret et martyrio.

Theodosia uirgo, Cęsareę, Palestinę oppido, passa, quia Christum aperte confitebatur, urbani pręsidis iussu per capillos nuda suspenditur. Nubes autem ab alto delapsa nuditatem eius texit. Ferreis nexibus constricta in teterrimo carcere compingitur. At uero ueniente ad ancillam suam Christo illuxit carcer, uincula confracta sunt, ipsa uirgo iocunditate perfusa. Deinde saxo ad collum ligato in mare pręcipitatur, sed ab eo soluta ad littus enatauit. Tum etiam leopardis exponitur, sed bestię, quam illico dilaniaturę putabantur, non attigerunt. Denique pręses omnibus bestiis efferatior, quando quidem illam aliter consumere nequiuit, obtruncari iussit. Nullis tamen tormentis, ut idolis adoleret, efficere potuit.

Christinam uirginem, in oppido Italię Tyro (quod ad Vulsinium lacum situm est) passam, mirari facilius est quam laudare. Patris sui, urbani Tyri pręfecti, idola argentea confringens, egenis dispertiuit, blandimenta illius, quibus ipsam a Christo auertere moliebatur, despexit, minas irrisit, non flagellis dilaniata constantiam mutauit. Quin immo lacerę carnis frustum in patrem proiiciens ait: Satiare carnibus, miser, quas genuisti! Filiam comedere potes, at

-- 3-451 --

certe, ut impietati tuę consentiat, facere non potes. Hinc rotis alligatur et subdito igne uritur in lacumque deiicitur. Mox defuncto patre a Dione, eius successore, in oleo, resina et pice coquitur. Et cum ab hac quoque pernicie liberasset eam Dominus, ad Apollinem adorandum ducta statuam precatione subuertit. Et ipse uates Apollo, quod futurum de se non pręuiderat, redactus est in puluerem. Tum Dione quoque morte repentina subtracto subrogatur Iulianus. Qui Christinam in fornacem ardentem mitti iussit, sed missa noxam non sensit. Serpentibus mordendam obiecit, sed serpentes illa dimissa ueneficum inuaserunt. Interemptum uero ipsa suscitauit et serpentes in desertum fugere compulit. Serpentibus tamen sęuior Iulianus mamillas illi amputari iubet, linguam pręcidi, ipsam sagittis confici. Tali demum martyrio consumptam cęlum suscepit, sancti honorarunt, angeli laudibus extulerunt, Christus amplexatus est, Deus Pater regni cęlestis hęreditate donauit. Siquidem una puellula a tribus crudelissimis ciuitatis pręsulibus continenter excruciata, uinci nequiuit, hoc est, ut peccaret, compelli nulla ui unquam potuit.

Antonino Augusto Ecclesiam persequente, dum in Sicilia Sebastiani proconsulis iussu Victor martyr torqueretur, Stephana, militis cuiusdam uxor, uisis miraculis ad credulitatem conuersa, Christum Iesum Dei Filium confiteri coepit. Cumque nullo pacto ab ea confessione reuocari posset, duobus duarum arborum aliquantulum inter se distantium ramis aduerso inflexu ui ad terram curuatis alligata atque dimissa, rapido eorum in diuersum reductu repente discerpitur et disperso per humum cruore diffluentibusque intestinis corporis partes in suo utraque ramo suspensę palpitarunt. Nec tamen discerpi mulieris fides potuit, quam illa integram conseruauit et pro qua seruata immarcessibilem martyrii coronam accepit, tanto maiori honore a Christo suo affecta, quanto pro eius nomine a tyranno crudelius interempta.

Iulita cum paruulo filio Quirico apud Tharsum, Cilicię oppidum, passi sunt. Ipsa primum Alexandri imperatoris iussu dure flagellatur, Quiricus uero, adhuc trimus puer,

-- 3-452 --

spectante matre pręcipitio in terra elliditur. Rursum ipsa, cum in confessione Christi perseueraret, excoriatur, picis bullore perfunditur, postremo decollatur. Necdum satiata tyranni rabies aduersus interfectos desęuit: mortua corpora frustatim concidi lateque dispergi iubet, quasi uero, si sancti in terra tumulo careant, in cęlo non sint habituri locum. Vt tamen illo inuito etiam ab hominibus honorarentur, qui iam angelis iuncti erant, frustis illis inter se coeuntibus atque consolidatis corpora integra inuenta sunt et sepulturę mandata et a fidelibus reuerentię habita.

Maxima et Donatilla sorores, cum se suamque uirginitatem Christo dedicassent, persecutione Galieni principis in Aphrica passę sunt. Felle primum et aceto Anolini pręsidis iussu potatę gaudebant, quod dignę habitę essent eam iam bibere pro Domino amaritudinem, quam ante pro ipsis Dominus biberat in cruce. Inde uerberibus diruptę calceque confricatę, ut plagarum dolor duplicaretur, ad hęc etiam in equuleo extentę, compelli non potuere, ut idolo immolarent. In quod cum expuissent, super craticula torrentur, deinde ad bestias damnantur. Sed igne bestiisque parcentibus non parcit Anolinus. Gladio ambas cędi iussit, ut se et flammis ardentiorem et feris animalibus truculentiorem ostenderet. Ipsę autem uirgines, quoniam constanter tormenta pertulere, nunc inter angelorum choros feliciter exultant, eius conspectu semper fruentes in cęlo, cuius unius amore terrena contempserant.

Cuius etiam amore Felicitas Romę passa, nec Antonini imperatoris edicta nec Publii tribuni minas quicquam pensi fecit. Seque et septem filios tyrannicę ultro ingessit crudelitati, dum una cum illis, quos genuerat, ad martyrii palmam cuperet peruenire. Ecce iam cernit alium plumbatis cędi, alium fustibus mactari, alium pręcipitio ellidi, cęteros capite truncari et inde non se animo minus quam illos corpore torqueri, et tamen, ut in confessione perdurent, hortatur. Ipsa demum colaphis fracta carcerisque angustiis afflicta, cum liberos, quos ad martyrium pręmiserat, sequi optaret, decollatur. O uere felix Felicitas, cui tantum animi fuit, ut et filiorum tormenta constanter spectares et

-- 3-453 --

tua fortiter perferres. Felix, quę octuplici patientia, octies martyr, octo donanda coronis cęlum ascendisti, toties pro Christo mortua, quota cum filiis, quos una tecum morti exposuisti, numeraris. Vicisti fortitudine Machabeorum matrem. Quod illa pro Lege sustinuit, tu passa es pro Euangelio. Sed illa comprehensa dicitur, tu te tua sponte obtulisti, magnificum quidem Christianorumque proprium existimans Christianitatem non dissimulare, supplicia contemnere, quorum toleratione probatur fides, glorificatur Christus, uere Dei cultus innotescit.

Infinita sunt huiuscemodi tum uirorum tum foeminarum exempla. Sed nobis ista satis sint, quę retulimus. Et, si cui non satis erunt, nec illa profecto satis esse poterunt, quę omissa sunt. Quo tamen quisque ad omnia minus trepide se accingat, libet in fine partis huius quędam Scripturarum dicta ueluti urgentes ad poenarum contemptum stimulos adhibere. Tu igitur, qui persecutionibus premeris impiorum, noli animo concidere: tecum est Dominus. Noli timere: ille te de hac breui calamitate mox ad ęternam euehet felicitatem. Ait enim: Cum ipso sum in tribulatione; erripiam eum, et glorificabo eum. Longitudine dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum. Hoc idem et in Euangelio affirmauit dicens: Mundus gaudebit, uos uero contristabimini. Sed tristitia uestra conuertetur in gaudium. Iccirco, sicuti Dominus, ita et serui eius hac spei expectatione patientiam nostram stabilire monendo exhortandoque studuerunt. Iacobus, qui primus inter apostolos lauream meruit martyrii: Patientes — inquit — estote fratres usque ad aduentum Domini. Ecce agricola expectat preciosum fructum terrę, patienter ferens, donec accipiat temporaneum et serotinum. Ipse etiam princeps apostolorum Petrus: Communicantes — inquit — Christi passionibus gaudete, ut et in reuelatione glorię eius gaudeatis exultantes. Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis, quoniam, quod est honoris, glorię et uirtutis Dei et, qui est eius spiritus, super uos requiescit. Hinc quidem uas electionis Paulus magis iam in uinculis, quam cum liber esset, gaudens: Hęc patior — ait — sed non confundor. Scio enim,

-- 3-454 --

cui credidi, et certus sum, quia potens est depositum meum seruare in illum diem. Denique in ipso uitę exitu seruantę innocentię recordatione pręmiique capiendi magnitudine lętus: Ego iam delibor — inquit — et tempus resolutionis meę instat. Bonum certamen certaui, cursum consummaui fidem seruaui. In reliquo reposita est mihi corona iustitię, quam reddet mihi Dominus, in illa die iustus iudex; non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt aduentum eius. Quod siquis adhuc sanctos martyres emulari ignaua timiditate uictus hęsitauerit, discat, quia ii sunt equi illi Zacharia propheta, cruoris aspersione ruffi, patientię uirtute robustissimi, de quadriga prodeuntes Euangelii et perambulantes terram. Dum enim ad cęlum sibi uiam affectant, terrena omnia pedibus conculcarunt. Hi sunt illa tertia pars, quę apud eundem prophetam duabus reliquis, hoc est, Iudeis et gentilibus prędicatur superfutura. Partes duę — inquit — in terra dispergentur et deficient, et tertia pars relinquetur in ea. Et ducam tertiam partem per ignem, et uram eos, sicut uritur argentum, et probabo eos, sicut probatur aurum. Hi sunt, ut in Apocalypsi legimus, qui uenerunt de tribulatione magna et lauerunt stolas suas, et dealbauerunt eas in sanguine Agni. Ideo sunt ante thronum Dei, et seruiunt ei die ac nocte in templo eius; et qui sedet in throno, habitabit super illos. Non esurient neque sitient amplius, neque cadet superillos sol neque ullus ęstus, quoniam Agnus, qui in medio throni est, reget illos et deducet eos ad uitę fontes aquarum, et absterget Deus omnem lachrymam ab oculis eorum. Hi, sicut alibi scriptum est, stabunt in magna constantia aduersus eos, qui se angustiauerunt, et illi uidentes turbabuntur. Denique gementes dicent: Hi sunt, quos habuimus aliquando in derisum et in similitudinem improperii. Nos insensati uitam illorum existimabamus insaniam, et finem illorum sine honore. Ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est. O exoptanda tormenta, desyderabiles poenę, nunquam satis concupita nex, per quorum patientiam ad tantam peruenitur felicitatem!

-- 3-455 --

Caput VII / DE RATIONE RESISTENDI DIABOLO

Didicimus, quemadmodum praua atque impia iubentium minas oporteat contemnere omniaque extrema pati prius quam religionis fidem uiolare. Discamus nunc diabolo resistendi rationem, quando hic quoque blanditiis allicit, terrificationibus urget, partim dolo, partim ui contendit, modis omnibus, horis omnibus, nunc occulte, nunc palam, ut hominis innocentiam subuertat, molitur, inuidens illi cęlestem beatitudinem, a qua se irreuocabiliter decidisse meminit. Facile autem et calliditatem eius cauere et uires non timere poterit, quisquis hac etiam in parte sanctorum exempla diligentius inspexerit accuratiusque obseruauerit.

Iam a principio coluber tortuosus diabolus humano generi infensus, in primos homines inuidię suę uirus uomere coepit, ac ligni a Deo uetiti usum suadens: Nequaquam moriemini - inquit — sed eritis sicut dii, scientes bonum et malum. Mendaci professione pellexit eos ad peccandum, et illi diuinum transgressi mandatum, quamprimum maledictionibus succubuere. Igitur caueamus ab eo, quia inimicus est, nec uerbis eius pręstemus fidem, quia fallax est. Homicida fuit ab initio — ut Saluator ait — et in ueritate non stetit, quia non est ueritas in eo. Cum loquitur mendacium, expropriis loquitur, quia mendax est, et pater eius.

Laudatur a Domino Iob. Sathanas inuidet, sed nocere nisi permissus non potest. Vbi uero potestatem nocendi accepit, iustum hominem omnibus afficit erumnis, postremo et mala corporis ualitudine terribiliter uexat. Sed fortis Dei athleta semper inconcussus perstitit, quodque

-- 3-456 --

diabolus ad eius integritatem euertendam machinatus fuerat, id illi cessit ad gloriam. Et patientię uirtute tanto est factus clarior, quanto calamitosius oppresus. Constat igitur aduersos interdum casus diaboli calliditate prouenire, ut hominem ad impatientiam trahat, quem prosperis in rebus modestum, pium ac Deum timentem uidet. Quod si etiam in aduersis patientem esse cognouerit, iam illum ultra infestare erubescit, quem tot uirtutum armis munitum cernit. Duplicia autem Iob post probationem recepisse dicitur, ut et tu te multo plura adepturum speres, si amissa ęquo animo pertuleris.

Quem autem hominum omnino intentatum relinquet ille, qui Dei Filium Iesum tentare non timuit? Cum enim dubitaret, an ipse esset, ieiunum et iam esurientem ad gulę uitium prouocat dicens: Dic, ut lapides isti panes fiant. Mox, quem constantem in ieiunando cognouit, posse eum mentis elatione cadere credidit, qua sibi iam sanctus uideretur. Et supra pinnaculum templi constituto ait: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Angelis suis mandauit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Cumque etiam humilem esse deprehendisset, adhuc auaritia animum pulsat ostendensque ei regna mundi et gloriam eorum: Hęc omnia tibi dabo — inquit — si cadens adoraueris me. Cum autem et hoc incassum suasisset, iam omni uincendi spe amissa reliquit eum, et angeli accesserunt, et ministrabant ei. Angelico ergo ministerio honorari dignus erit, qui diabolum uicerit.

Vt autem uincamus, quoties ad lautiores cibos auiditas urget, meminerimus, quia non in solo pane uiuit homo. Quoties ad subeunda pericula sola temeritas prouocat, statim occurrat, quia Deum tentare non debemus. Quoties honorum opulentięque cupidine solicitamur, protinus ad mentem reuocetur: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli seruies. Postremo, quoties perniciosarum cogitationum stimulis agitabimur, semper resistendo ac repugnando clamemus: Vade retro, Sathana, iam satis certi eo angelos accessuros, unde diabolus uictus recesserit.

-- 3-457 --

At uicto etiam Sathana impense cauendum est, nequa ex hoc surrepat inanis glorię iactatio. Mirabantur se apostoli, quod demoniis imperarent, et audiunt: Nolite gaudere in hoc, quia demonia subiiciuntur uobis. Gaudete autem, quia nomina uestra scripta sunt in cęlis. Et: Videbam Sathanam — inquit — sicut fulgur de cęlo cadentem. Qui quanto se altius errexerat, tanto inferius corruit. Qui ergo acceptam gratiam semper integram conseruare cupit, semper humiliari studeat, in omnibus Deo gratias agat, si malarum tentationum uictor euaserit, illi soli acceptum referat. Ait enim: Sine me nihil potestis facere.

Sathanas quippe iste nequissimus, cum Domini discipulos cribrare sicut triticum expetisset, non est permissus, nisi in eum, qui de se multum pręsumpserat dicens: Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire. Petrus ergo et tentari et labi dimissus est, ut per poenitentiam humiliatus disceret iam non sibimet confidere, sed ei, cuius beneficio etiam post lapsum subleuatus est, ne periret. Igitur, quisquis aliquid boni operis propria uirtute se effecturum promiserit, diaboli uanno concutietur et, cum triticum mundum se esse crediderit, inter decermina computabitur. Frustra aliquid conamur, nisi Domini affuerit auxilium. Cum illo in carcerem uel in mortem ire tunc poterimus, cum ipse audendi pręstiterit fiduciam. Vt autem pręstet, rogari uult dicens: Petite, et dabitur uobis.

Nec solum diabolus, uerum etiam corpus nostrum aduersatur nobis. Vas electum Paulus: Video — inquit — aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meę et captiuantem me in lege peccati, quę est in membris meis. Deinde exclamat: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Et quia ipse per se non sufficit, respondet: Gratia Dei per Iesum Christum, Dominum nostrum. Sed quoniam gratia ista solicitis, non ociosis opitulari soleat, ipse quoque non cessat, quantum potest, reluctari aduersario suo et flagellationum iugo premere illum atque imperare uolentem, ad obediendum compellere. Castigo — inquit — corpus meum et in seruitutem redigo. Igitur, si pugnat caro, castigatione reprimenda est. Reprimentem

-- 3-458 --

Dei gratia adiuuabit. Carnis autem castigatio est ieiunium, uigilia, deprecatio, uerberatio, labor.

Ad hęc idem apostolus etiam a Sathana uerbera sustinuit, neque hoc sine Domini uoluntate. Sed ae magnitudo reuelationum — inquit — extollat me, datus est mihi stimulus carnis meę, angelus Sathanę, qui me colaphizet. Propter quod ter Dominum rogaui, ut discederet a me, et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea. Nam uirtus in infirmitate perficitur. Qui Apostolo gratiam dederat, dedit et stimulum. Nulla enim potest esse uictoria, ubi nulla est pugna. Non coronabitur, nisi qui legitime certauerit. Rogemus ergo Dominum, non ut submoueat nobis tentatorem, sed magis ut suppeditet uincendi facultatem.

In illos autem pręcipue diaboli insurgere solet malignitas, qui terrenis contemptis religiose uitam instituere decernunt. Iccirco pręceptum est: Fili, accedens ad seruitutem Dei, sta in iustitia et timore, et prępara animam tuam ad tentationem.

Duo iuuenes Ioannem apostolum secuti (ut alibi diximus) cum deinde angi animo coepissent, quod facultates suas in pauperum usus erogassent nec iam apostolo meliora certioraque sperare iubenti acquiescerent, uirgis in aurum mutatis et lapillis in gemmas, plus etiam recipiunt, quam reliquerant. Mox cuiusdam, cui Stacteo nomen erat, a morte suscitati uerbis credentes, quibus ille se uidisse affirmabat, quam ingentem gloriam in cęlo paratam sibiipsis amisissent, ad quantam infelicitatem deuoluendi essent, quod retro cesserint, rursum ad apostolum reuersi, restituto, quicquid ab eo acceperant, paupertatem in uita coluere, ut potius post obitum diuites fierent. Reuocauerat eos diabolus ad pristinę conuersationis uomitum, sed apostoli precibus et Dei dispensatione factum est, ut deprehensis inimici fraudibus ac dolis, quod impudenter repetierant, constantius refutarent. Sic in tempore resipiscentes gloriam illam, quam sibi in cęlo repositam fuisse audierant, iam amissam recuperarunt.

De Hugone quoque, Bonnęuallis abbate, legimus, quod religionem professus, continuo ad seculum redire

-- 3-459 --

tentatus sit. Nec ferre ad intima usque penetrantes inimici sagittas potuisset, nisi eis orationum scutum opposuisset. Oranti Virgo, Dei Genitrix, apparuit et iam dubium suspensumque ad perseuerandum in sancto proposito animauit. Non est ausus postea diabolus eum lacessere, quem pro uiribus repugnantem ipsa cęli Regina, ipsa angelorum Domina dignata est adiuuare.

Sub hoc abbate iuuenis quidam religionis uoto obstrictus, cum itidem peruersis cogitationibus multum agitaretur, ut e monasterio fugam faceret, confessus est abbati tam perniciosę tentationis molestias. Tum demum eius exhortationibus roboratus, illis fortiter repugnauit. Biennio post aduersa ualitudine correptus uita decessit atque apparens in uisu abbati gratias egit, quod eius consilio, ope operaque religionis statum non deseruit et eam ob rem inter beatos collocatus esset. Tantum illi profuit hasce inimici suggestiones suo detexisse abbati neque cęlatas tenuisse.

Duo etiam nouitii monachi, eandem improbissimi spiritus molestiam passi, ab eodem Hugone admonentur, ne discederent; uitam enim ęternam in monasterio permanendo consecuturos, discedendo male finituros. Alter eorum recedens, ab inimicis in pręlio peremptus occubuit, alter manens, cum aduersa ualitudine oppressus animam ageret, Beatam Virginem uidit et ab ea consolatus ac certior factus, quod beatitudinem olim ab abbate promissam mox accepturus esset, lętus diem suum obiuit. Vtriusque euentus aperte docet, et quantum mali consequantur, qui religionem professi ad seculum redeunt, et quantum boni, qui in ea perseuerant.

Ad superandum hoc diabolicę machinationis genus multum profecto adiuuat oratio sanctorum.

Sub Bernardo abbate quidam nobili familia ortus, cum se monachum fecisset, in tantum mentis tedium lapsus est, ut palam diceret nunquam se hilari sedatoque animo futurum. Frustra illum fratres, ut in Domino consolaretur et spe pręmii cęlestis moestitiam deponeret,

-- 3-460 --

hortabantur. Frustra hoc ipsum abbas admonendo exaggerabat. At uero, ubi idem abbas pro eo orationem fecit, ita immutatus est, ut e contrario exultaret ac se iam deinceps perpetuo contentum uicturum affirmaret. Quippe diabolus orantis abbatis uirtutem sustinere non ualens, ab impugnatione fratris illico desiit et ipse spiritalis gratię luce perfusus, causam agnouit, ob quam gaudere iocunditateque affici deberet et non conturbari neque moestus esse.

Nec precationibus tantum sanctorum, uerum etiam rebus, quas ipsi contrectauerint, terrentur demonia et fugiunt.

Siquidem Medericus, abbas apud Edunum sanctitate clarus, cum monachum libidinosis cogitationibus ęstuantem tunica sua induisset, eiusmodi molestia liberauit discedentisque ab illo immundi spiritus ululatus auditus est et ipse in castitatis proposito absque lasciuię prurigine pure integreque permansit.

Alius frater Mederici reliquiis de mensa collectis atque haustis uagę mentis inquietudinem repressit, cum antehac tali demonis illusione solicitatus persistere in ecclesia omnino non posset, sed semper, priusquam solennis precatio peracta foret, egrederetur. Itaque uehementiorum tentationum remedia a uiris quidem sanctitate pręstantibus petenda erunt, cum eos impurissimi spiritus ferre iam nequeant, a quibus toties uictos fugatosque se reminiscuntur.

Benedictus abbas, cum fratrem quendam similiter a diabolo illudi audisset, eius uicem dolens, ad monasterium, ubi is habitabat, accessit uiditque ipsum ab Aethiope puero extra ecclesiam per uestem trahi, dum cęteri fratres psallere coepissent. Insecutus ergo eum atque increpans uirga percussit, neque ipse postea eiusmodi mentis instabilitatem passus, cum aliis in oratione perseuerauit. Sic Benedictus monachum feriens, malignum ab eo spiritum in fugam conuertit.

Nathanael anachoreta, cum ipsum solitudinis perteduisset, ea relicta cęllam sibi proxime pagum constituerat.

-- 3-461 --

Ibi demon forma supramodum foeda terribilique apparens ac flagellum manu concutiens circumstrepere ferociter coepit, ut pauefactum inde abigeret, insuper iactabundus, quod etiam prius habitaculum eum deserere compulisset. Quod ut audiuit Nathanael, ne qua in re de se gloriari diabolus posset, ad desertum reuersus ita illic postea habitauit, ut de cęllulę suę septo annos septem et triginta pedem non extulerit.

Sed rursum Sathan illum fraude aggreditur. Agasonem assimilat et asellum panibus oneratum agens, dum sub onere lapsum attollere nititur, Nathanaelis opem inclamat, ut foris euocet. Suspensus ille restitit: charitas proximo auxilium ferre stimulabat, propositi ratio exire dissuadebat. Dum autem, quid facto opus esset, secum deliberat, uenit in mentem, ne forte id, quod cernebat, diaboli ad fallendum fabrica esset. Et uocanti respondit: Si Christianus es, Deum deprecare, et ipse adiuuabit te. Sin Christi aduersarius, indignus es, cui succurratur. His dictis uisio euanuit. Et ipse Deo gratias egit, quod tam callide consutis dolis non sit captus nec suum intermiserit institutum. Exemplo est, cum nos in laqueos paulatim labi remissius agendo senserimus, resipiscentes etiam pristinę perfectioni aliquid addamus, et potius in laqueos incidat, qui illos parauerat, et conuertatur dolor eius in caput eius.

Plurimum autem circa conuersationis nostrę initia demonum in nos concitatur indignatio. Quibus si eo tempore minime cesserimus, facilior erit reliquarum postea congressionum uictoria.

Antonium, Alexandrinum abbatem, ad eremum pergentem iam primum uerberibus discidere. Semianimis relictus, ad proximum uicum curandi gratia delatus est. Cumque aliquantulum conualuisset, rursum eodem se referri iussit, iterum uerberari cędique paratus, si ita Domini ferret uoluntas, nec ulla unquam diaboli iniuria a proposito deterrendus. Hac animi constantia armatum cum iam contingere nequissimi spiritus non auderent, monstrosa diuersarum imaginum facie metum illi incutere conabantur, ferarum more in eum rugientes ululantesque ac simul

-- 3-462 --

serpentum sibillationibus perstridentes, rictibus ringentes, dentibus infrendentes, toruo oculorum aspectu scintillantes et flammas ore, naribus auribusque perflantes, nulla pauoris omissa specie, qua auertere illum possent. Cęterum, ubi fortissimum Christi militem neque ictus curare neque tam horrendo tetroque spectaculo quicquam commoueri uident, uictos se confessi confusique discessere. Ille seruiendi Deo semel susceptum uotum magno constantique animo prosecutus est.

Post hęc ueterator spiritus, nequid adhuc intentatum relinqueret, cogitationibus Antonii callide sese insinuans, tanto solitudinis tedio animum eius pulsauit, ut ille, quid iam agere deberet, dubius, ad Deum exclamaret dicens: En ego, Domine Iesu, cupio his in locis tibi famulari, et nescio quo me inuitum subinde rapit uiolenta mentis meę euagatio. Hęc dicenti angelus monachali habitu iuxta apparuisse dicitur. Et cum aliquandiu nunc genibus prouolutus orasset nunc surgens manibus fiscellas texuisset, ad Antonium conuersus dixisse: Ita et tu, Antoni. Et hoc dicto ex oculis eius euanuisse. Tali ergo precum laborisque uicissitudine deinceps usus Antonius, diabolicę molitionis tentamenta facile uicit, et cum minime esset ociosus, minimum in eum potuit inanis cogitatus distractio.

Et hoc quoque relatu dignum de illo ferunt: dum uerbera terroresque perferret, lucem diuinitus apparuisse, qua expauefacti demones diffugere, Antonium uero eo splendore recreatum errexisse se et, quasi pręsentem Dominum aspiceret, dixisse: Vbi eras, bone Iesu, ubi eras? Responsumque accepisse: Aderam, Antoni, sed euentum pugnę tuę pręstolabar. Quam quoniam imperterritus immotusque uiriliter sustinuisti, manet te uictorię tuę indeficiens in cęlo triumphus immarcessibilisque corona pręmiumque sempiternum. Igitur omnis diaboli uis atque decertatio sola pii propositi continuatione destruitur atque dissipatur. Perseuerauit nempe Antonius et mala, quę perpessus est, ad glorię illi cessere incrementum.

Macharius quoque, Alexandrinus abbas, et ipse quidem multum ab iisdem spiritibus traditur infestatus.

-- 3-463 --

Parem autem eorum terrori extitisse uel inde constat, quod in gentilium sepulchro nocte quadam amoto cippo decubare ausus sit. Cumque ossa, super quę iacebat, in uocem prorupissent, mansit immotus. Vox autem erat alteri respondentis uenire se nunc non posse, quod eius, quem super se habebat, pondere grauatus esset. Ad quem Macharius: Exi atque abi, si potes, inquit. Ego hic pernoctabo. Demones igitur tantam hominis audaciam perstupentes obmutuere, ne, si plura in eum conari pergerent, uicti magis erubescerent.

Alias etiam terribilis demon falcem ferream manu uibrans ac percussuro similis eidem occurrit. Cumque nec sic eum terrere potuisset, superatum se fateri coepit, superatum tamen non uigiliis, non ieiuniiis, cum et ipse neque dormiret neque comederet, sed sola animi semper se submittentis humilitate.

Iterum illi apparuit medici speciem pręferens multasque uitreas ampululas circa se gerens. Et, quo pergeret, interrogatus quidue sibi uascula illa uellent, ad proximum monasterium iter se habere respondit, ut fratribus singulis singulas offerat potiones eosque, qui hauserint, sibi obnoxios reddat. Non multo post Macharius inde reuertentem conspiciens, quid egisset, quęsiuit atque accepit unum duntaxat ex fratribus illis, Theotiscum nomine, ampullę ueneno delinitum. Anxiusque de fratris periculo protinus monasterium adit, Theotiscum conuenit, inimici in eum captiunculas detegit. Et ille his auditis expauidus, quicquid mortiferum diabolo propinante gustauerat, repente corrigendo sese, totum id euomere curauit. Siquid itaque, quod peccatum sapiat, in animum influxerit, statim est egerendum, ne diutius ibi remoratum nos interimat.

Idem Macharius fratri, quem nequam spiritus occulta suasione eo induxerat, ut crederet inutiliter se in solitudine uitam agere, quod nemini alteri quicquam benefacere posset, salubriter consuluit, ut, quoties in huiuscemodi cogitatus incidisset, eis responderet: Hoc saltem in solitudine utiliter ago, quod amore Domini mei, Iesu Christi, a tuguriolo isto non decedo. Cessarunt ibi pręstigiatoris insidię,

-- 3-464 --

ubi Christi amori datus est locus. Et in cęllula sua tranquillus permansit, qui iam de abitu cogitarat.

Neque hoc de eodem sancto ac mirabili uiro hic prętermittendum, quod carnalis lasciuię titillationem corporis fatigatione suo exemplo docuerit arcendam. Cum enim saccum harena plenum humeris baiulans incederet, cur id ageret, interrogatus, uexare se uexatorem suum respondit. Quippe uoluptas, quę ocio alitur, labore fugatur.

Multa quoque expauescenda et Hilarionem abbatem a Sathana in deserto perpessum Hieronymus in eius uita tradit. Sępe enim nocte intempesta ab eo auditos infantum uagitus, balatus pecorum, mugitus boum, planctus quasi mulierum, leonum rugitus, murmur exercitus et rursus uariarum portenta uocum, ut ante sonitu quam aspectu territus cederet. Denique ipsum fronte crucis signo armata solicite circumspicientem splendente luna uidisse currum directis equis super se irruere. Cumque inclamasset Iesum, ante oculos eius in terrę hiatum uisa descendisse. Postremo, quoties illi — inquit — nudę mulieres cubanti, quoties esurienti largissimę apparuere dapes! Interdum lupus ululans et uulpecula ganniens transiliit psallentique gladiatorum pugna spectaculum prębuit et unus quasi interfectus et ante pedes eius corruens sepulturam rogauit. Orabat semel fixo in terram capite et, ut natura fert hominum, abducta ab oratione mens nescio quid aliud cogitabat: insiliit dorso eius festinus gladiator et latera calcibus, ceruicem flagello uerberans: Eia — inquit — cur dormitas? Cachinnansque desuper, si defecisset, an ordeum uellet accipere, sciscitabatur. Dixerat enim ille quandoque corpori suo iratus, quod se ad libidinem prouocaret: Ego te, aselle, iam non ordeo, sed paleis alam ne calcitres. Huiuscemodi ergo insidiis iniuriisque contendunt cacodemones isti, ut eos exterreant, quos proficere studio uirtutis uident. Sed qui confidunt in Domino, sicut mons Syon, non commouebitur in ęternum.

Porro hęc uersipellis bestia transfigurat se interdum in angelum lucis, quo facilius id, quod uelit, homini persuadeat.

-- 3-465 --

A Cassiano relatum legimus Heronem senem in Thebaidis deserto annos quinquaginta commoratum semperque ieiuniis intentum, suo tamen, non patrum arbitrio uixisse. Hic ergo a demone laudatus, cum eum a Deo missum ad se de celę angelum credidisset, credidit etiam, quod ab illo audierat, se, scilicet, tanti iam apud Deum meriti esse, ut, si ex arduo aliquo loco ad imum rueret, corpus suum affligi lędiue non posset. Itaque immemor scriptum esse: Non tentabis Dominum, Deum tuum, sed potius in perniciem suam illud imprudenter amplectens: Angelis suis mandauit de te, et in manibus tollent te, ne offendas ad lapidem pedem tuum, noctu surrexit et in puteum haud modicę altitudinis se pręcipitem misit. Ad sonitum casus exciti fratres ipsum seminecem extrahunt et, cum rem didicissent, a demonio illusum affirmant. Sed ille in sua credulitate pręsumptuosaque superstitione perdurans, die tertio post uita defunctus est. Et quoniam in tali errore defecerat, uix illi a Pafnutio abbate multorum precibus exorato inter dormientium in Domino fratrum (sepulchra)*coni. sepultura memoriaque concessa est. Proh dolor! Tot tantosque uiri labores una destruxit sanctitatis pręsumptio. Ea impostorem suum non agnouit, ea nulli de se nisi sibi credidit. Sic, sic uirtutum quanuis alte structum ędificium repente labi solet, ubi subtraxeris humilitatis fundamentum. De alio etiam apud eundem scriptorem traditum est suppresso nomine (quia adhuc supererat) quem captum diabolus diutule ludificauit noctu ad eum uentitans et cęllam splendore illustrans multaque ei occulta uere reuelans, ut postremo in erroris foueam incautum pręcipitaret. Nihil ei ultra ad promerendum glorię culmen deesse dixit pręter Abrahę obedientiam. Proinde Deo iubente, ne dubitaret filium, quem secum habebat, in holocaustum offerre. Credidit miser. Sed dum pręter consuetudinem cultrum in cote subigeret et uincula prępararet, continuo pueri mens mali pręsaga suspicari id, quod erat, ac subinde, quid ille acturus esset, paulo semotior, quam ut ab eo comprehendi

-- 3-466 --

posset, spectare coepit. Cumque iam aduersum se insurgentem uidisset, nihil moratus e cęlla se proripuit et fuga salutem petiit. Certe, nisi effugisset, pater ipse pessimi parricidę in filium scelus, non Abrahę obsequium consummasset, et quem Deo genuerat, diabolo immolasset. Eo iam uesanię processerat imprudens inconsultaque credulitas.

Narrat idem Cassianus monachum etiam quendam Mesopotamenum, qui annos multos clausus uixerat, continentię cęterarumque uirtutum fama supra omnes insignis, eodem fraudis genere, hoc est, sub angeli forma a diabolo deceptum, ita ut ad Iudaismum declinarit et circumcisionem acceperit. Etenim multis illius non falsis reuelationibus et coram se coruscantis luce delinitus, firmissime credidit ipsum esse cęli, non tenebrarum spiritum. Vbi hoc persuasum est, illo tandem monstrante uidere sibi uidebatur apostolos martyresque et omnem prorsus Christianum coetum tristes abiectosque in locis miserię ac perditionis esse, at e contrario Iudaicum populum cum patriarchis ac prophetis ingenti lumine fulgere et alte sydereis in sedibus lętos ac gestientes uersari. His itaque diabolicę malignitatis pręstigiis illectus corruit in errorem, nihil ab eo falsum ostendi posse ratus, a quo toties, quę uera erant, didicisset, ignarus hanc esse pescatorum maliciam, ut hamum escis tegant, non pascendi, sed prehendendi perdendique causa. Aut quid aliud diaboli blandimenta nisi odiorum insidię sunt?

Quod quidem bene intelligens Elphegus, Cantuariensis archiepiscopus, cum ab infidelibus in carcere teneretur et a diabolo in angelum transformato eductus multum iam itineris una cum illo emensus esset, ambigere coepit, reprobine an boni angeli opera martyrium fugeret. Dumque id sibi ostendi Deum orasset, diabolus euanuit. Ille ad carcerem reuersus coronam recepit martyrii. Inuidia inimici seruare homini uitam hanc uoluit, ut ęternam differret. Sed ipse bonum, a quo auertebatur, consyderans, iustam dubitandi causam habuit et dolos euasit.

-- 3-467 --

Ad Euagrium presbyterum, amborum quodam Machariorum discipulum, dum solitarius eremum incoleret, tres demones clericali habitu uenisse constat. Qui se diuersarum heresum esse simulantes, suum quisque dogma probare nitebantur, ut illum aliquo eorum peruerterent. Cęterum Euagrius, cum fidem catholicam aduersum quemlibet eorum acerrime tueretur ac defenderet, Deo adiuuante omnes facile superauit, ita ut confusi repente euanescerent, nihil aliud moliri in eum ausi, quem in fide tam firmum cognouerant.

Martinum quoque, Turonensem episcopum, sanctitati eius uirtutibusque inuidens communis iste omnium hominum hostis ludificare ausus est. Aureo enim diademate et purpureo superbus indumento ei occurrens, regem se Christum esse et ad iudicandum mundum descendisse asseuerabat. At uero Martinus, et diabolicę arrogantię gnarus et mansuetudinis Domini memor, haud talem inquit uenturum se pollicitus est Christus, sed cum omnibus passionis, quam pro nobis sustinuit, signis, cum spinea corona uulnerumque cicatricibus et ipso uictorię suę trophęo — cruce. Cum talis apparuerit, eum aduenisse credam. Alioquin hoc ab eo pręceptum obseruabo: Siquis uobis dixerit: Ecce hic aut illic, nolite credere. Immundus ergo spiritus uerbis ueritatis uictus disparuit, nihil ibi suum relinquens pręter sui indicem, foetorem. Luculentus accesserat, foetulentus abiit, ut nullam illi inesse lucem nisi apparentem et imaginariam credas.

Idem omnis mortiferę fraudis artifex Pacomio, Aegyptio abbati, apparuit pulcherrimę foeminę formam prę se ferens. Sed qui libidinis ardorem ieiuniorum frigore iam extinxerat, nulla carnis concupiscentia intellectum occupante, facile perspexit inimici insidias et frontem cruce signans, ipsum crucis fugauit aduersarium.

Pacomius alter, in Scythi monachus, queri solebat annos duodecim Venereę uoluptatis cogitationibus multum se fuisse molestatum. Et cum postremo diabolus puellę ętate et forma florentis imaginem gerens ad genua eius

-- 3-468 --

procaciter lasciuiendo procubuisset, ipse facinus detestans atque indignabundus colaphum illi in faciem intorsit. Quo ictu repulsus demon euanuit et tum illa diutina genitalium titillatio cessauit, quia, qui uisibili palpalibique specie seduci nequiuit, frustra iam deinde iis inanibus cogitationum offuciis oppugnaretur. Magis enim uisa quam cogitata mouent multoque magis etiam ad tactum usque admissa.

Sub eadem puellari figura nequissimus demon Paternianum, in deserto Aegypti abbatem, qui postea Vris, illius regionis oppido, episcopatum gessit, longe quidem dolosius, sed ęque casso labore est aggressus. Cum iam diei uesper esset, ei in limine monasterii stanti apparuit dicens seruam se cuiusdam principis uiri nouitiam esse et, dum ad aquam hauriendam missa esset, uiam aberrasse. Proinde orare, ut sui misertus nocte illa sibi locum intra monasterii septum concederet, ne forte foris manentem solitudinis bestię laniarent. Pietate motus Paternianus puellam admisit et, cum attentius eam spectasset, formam admiratus concupiscere coepit. Veruntamen ad se reuersus illicitum in pręcordiis sensum non sine inimici opera prouenire intellexit ac protinus e foculo, qui iuxta erat, arrepto torre faciem puellę percussit. Et omnis mala tentatio cum tentatore simul dissipata effugit. Incipiente igitur peccati morbo medicorum imitanda prudentia est, statim ad remedium recurrendo nec patiendo, ut malum curationis dilatione inualescat.

Sed nequaquam ita uigilanter sibi cauerat Zosimus, pontifex maximus, qui diaboli supplantatione in fornicationem semel lapsus, iterum et sępius lapsurus fuit, nisi Antidii, Turonensis episcopi, opera se a scelere retraxisset. Antidius quippe, cum forte, qua nocte id commissum est, multitudinem demonum conspiceret inter se iactantium de illis hominibus, quos captiosa inductione in laqueos mortis impegerant, et unum prę cęteris gloriantem audiret, quod Zosimum papam annos a se septem solicitatum tandem cum uirgine quadam coire fecisset, e uestigio uisa auditaque ad ipsum Zosimum defert. Et ille pro breui

-- 3-469 --

uoluptate ęterni supplicii metu exterritus poenitentiam egit multoque deinceps uixit circumspectius, nullam prorsus cum foeminis consuetudinem sibi indulgens, sed potius declinans, quantum poterat, etiam conspectum earum. Huius exemplo, et qui stat, caueat, ne cadat, et qui ceciderit, poenitendo resurgat, ita ut ne rursum corruat. Nam crebrius corruendo languescere resurgendi potestatem ac debilitari necesse est.

Pari ac pene eadem Iudei cuiusdam uisione, ob quam et ipse, ut Gregorius in Dialogo ait, ad baptismum uenit, seruatus est Andreas, Fundanę urbis episcopus. Qui cum sanctimonialem quandam foeminam secum cohabitare, suę illiusque continentię nimium confidens, permisisset, tandem demonis instigatione stimulatus, conspicere, quod semper abominatus fuerat, coepit. Ac die quadam ludens palma tantummodo tergum foeminę leuiter distrinxit. Cęterum, ubi audiuit, hac ipsa de re diabolum fuisse iactatum, non solum monialem ipsam, sed omnes prorsus foeminas, quę sibi in episcopio famulabantur, expulit atque abegit, et illa foedę cogitationis tentatio cum ipsis pariter eliminata prurire desiit. Vide, homini quanuis sancto incauta conuersatio quantum obfutura fuit, nisi Domini erga ipsum pietate inimici insidię quamprimum patuissent.

Idem implacabilis et impius humani generis inimicus etiam orantibus et cum Deo loquentibus nobis negocium facere audet, quoquo modo potest, pietatis iustitięque opera impedire nitens, ne perficiantur.

Launomaro, Carnotensi abbati, nocturnas agenti uigilias et in oratione posito lucernam extinxit. Quasi uero lucernę lumine indigeat, in cuius corde lucet Christus. Ne tamen uel hoc liceret tenebrarum amatori diabolo aduersus lucis amatorem Launomarum, rursum diuinitus accensa reluxit.

Sulpitius quoque, Bituricensis episcopus, dum in ecclesia cum suis clericis noctu oraret ac psalleret, horrendos circa se demonum strepitus fremitusque audiuit, sed interim opus suum minime intermittendo fortasseque ob

-- 3-470 --

hoc ipsum intentius orando cessare tumultum fecit, magis terrens aduersarios quam ab eis territus.

Terruit illos et Eadmundus, Cantuariensis archiepiscopus, qui, cum ad multam noctem peruigil iam tandem somno surrepente supinus decubaret, ita graue pondus impositum sibi sensit, ut experrectus mouere se omnino non posset. Manum leuare uoluit ad signandum se crucis signo, et impeditus est. Excutere se totis uiribus conatus, plus grauitatis addi sibi cognouit, atque adeo, ut uix iam sufficeret sustinere. Vbi autem spiritum ipsum, ut se dimitteret, per Christi sanguinem adiurasset, statim dimissus assurrexit et ab eodem, a quo dimittebatur, didicit nullum adiurationis genus magis timori esse demoniis.

Illam quoque efficacissimam contra tentationes precationem esse credimus, qua usus Nicolaus quidam in sancti Patricii specum apud Scotiam ad purgatorii (ut aiunt) loca descendens tanta ac tam uaria demonum tentamenta, tot fraudes, tot blanditias, tot iras, tot terrores unus superauit. Nam quoties ad Dominum conuersus dixit: Domine, Iesu Christe, Fili Dei uiui, miserere mei peccatoris, — toties ab insidiis liber euasit. Breuis quidem oratio, sed permultę uirtutis, si fideliter, si ardenter, si humiliter exprimatur.

Nunc, ut maioris ignominię cauterio notetur imbecillitas inimici et in nobis repugnandi augeatur audacia, feminarum quoque de illius conflictu uictoriam breuiter enarremus.

Sarra, in partibus Thebaidis abbatissa, cum cogitationes eius ad libidinem incitare soleret diabolicę malignitatis suggestio, nunquam, ut recederet tentatio, orauerat, sed ut et illa assidue oppugnaret et ipsa semper uinceret. In hoc carnalis lasciuię bello per annos tredecim fortiter contendit. Sed tandem aliquanto acrius impugnata, quam sustinere posset, clamauit ad Dominum, Iesum Christum. Et superauit inimicum, ita ut oranti apparens demon diceret: Vicisti me, Sarra, uicisti. At illa nihil sibi ex hoc laudis uendicans: Non ego — inquit — uici te, sed Dominus meus

-- 3-471 --

Iesus. Hinc discamus, siquando uehementior tentatio ingruerit, orare solicitius et, quoties uicerimus, uictorię gloriam Deo, non nobis tribuere.

Theodora Alexandrina semel tantum commissi adulterii conscia, se iam indignam maritali thoro iudicarat, et uiro relicto, in monachorum coetu nulli, quod foemina esset, cognita, sub nomine Theodori latens commanebat, in multa uitę austeritate Deo seruiens ac peccatum suum lugens. Cęterum diabolus, ut illam maiori tristitia oppressam ad desperationem impelleret, ei apparens, adulterii crimen exprobrauit frustraque illam fatigari dixit, eo quod tam grande delictum ueniam promereri non posset. Ipsa uero nequaquam de misericordia Dei diffidens, cum se cruce signasset, tam manifesti mendacii assertorem euanescere ut fumum coegit.

Rursum ille sumpta mariti eius forma, blanditiis assentationibusque ipsam allicere coepit, impensius orans, uel potius urgens, ut domum rediret. Et cum nec sic doli successissent, ferocium eam beluarum imaginibus, ut a monasterio discederet, terrere conatus est. Sed et hoc incassum. Theodora enim iam supra firmam petram fundata, tum ad uentorum tum ad fluminum impetum immobilis, Deo humiliter supplicando talem quoque uisionem repulit, reiecit, in nihilum redegit.

Attamen inquieta et indefessa malignitate ueterator diabolus, nequod adhuc fraudis genus inexpertum dimitteret, multo stipatus comitatu ac maiestatem quandam pręferens ad illam uenit. Et cum ab omnibus, qui circa eum erant, plurimum honoraretur, ipsam quoque, ut se adoraret, iussit. Nolentem uero et, quod unus Deus adorandus esset, dicentem flagellis uerberauit. Cumque illa ne uerberibus quidem cederet, ipse fremens et indignatus abiit, patientia uictus foeminę constantiaque superatus.

Postremo, ut saltem uel ad auaritię uel ad gulę uitium incautam traheret, hic auri massam illic canistrum uariis dapibus plenum ei apparere fecit. Illa autem pręsentissimi contra omnia tentamenta remedii memor, crucem

-- 3-472 --

designauit, et diaboli laqueus dissipatus est. Tantumque in eam profecit malignus, ut, quo eam magis tentauerit, eo plus sibi confusionis comparauit, toties uictus, nunquam uictor. Igitur, quę semel corruerat, ita se errexit, ut nullo deinde aduersarii conatu euerti unquam potuerit. Ob quod quantum receperit mercedis, inde coniectari licet, quod, qua die uita decesserat, in uisu abbati apparuit, ad cęlestem thalamum gloriose sublata tantoque splendoris fulgore radians, ut pręstringeret oculos intuentis.

Pelagiam Antiochenam et diuitiis et genere et impudicicię quondam nobilem foeminam fuisse legimus et, quod peius est, in idolatrię errore natam atque adultam, sed postquam ad Christum fuit conuersa, pauperem, humilem, pudicam et omni inter fideles probitate pręstantem. Hanc ergo conuersionis suę initio Mammonę spiritus ad pristinas reuocare sordes tali uersutiloquio tentauit, noctu illam adiens: Opes — inquit — quibus affluis, o Pelagia, dii patrii, quorum ego nuncius sum, tibi concessere, et tu nunc illis relictis nescio quem Christum sequeris. Illos tamen et crimen tibi remittere, si ad eorum cultum redieris, et hoc insuper polliceri crede tantum priori opum beneficio addituros, quantum magis ipsa nequeas optare. Facile deprehendit dolos mulier, quę iam ueras diuitias Christum esse nouerat, et cum crucis in pectore signum dexterę manus ductu impressisset, sufflauit in suasorem impietatis et tam facile abegit, quam solet puluerem uentus, tantique illius promissa fecit, ut continuo ea etiam, quę habebat, cuncta indigentibus erogaret. Et quoniam Deo, non Mammonę seruit, cęlestes ęternasque diuitias possidere meruit.

Iulianę uirgini, iam poenis pro Christi nomine affectę

et tantum coronam martyrii in carcere expectanti, Belial diabolus formam angeli fidelis gerens apparuisse fertur atque dixisse Christum iubere, ut illa potius diis gentilium sacrifficaret quam in cruciatibus deficeret. Obstupuit Iuliana tali nuncio, et dubitans, quinam esset, a Deo sibi certius indicari postulauit. Mox diuinitus inspirata, manu illum apprehendens uinculis constrinxit uerberibusque affecit, uolente Domino, ut scelestus Belial ab eadem, cui dissuadere

-- 3-473 --

ausus fuerat suppliciorum pro Christo patientiam, supplicia ipsa perferret.

Margaritam etiam uirginem post tormenta carceri mancipatam terribilis draco late patenti faucium hiatu ferociter inuadens deglutierat. Verum ubi illa signum crucis edidisset, draco crepuisse uisus est, quaque crepuerat, uirginem uiuam sanamque euomuisse, sicuti euomitus a pisce Ionas propheta legitur.

Iterum eidem in specie humana apparens imponere tentauit. At illa per capillos apprehensum humi allisit. Et cum quęreret, cur tam infensus infestusque Christi cultoribus esset, accepit cacodemonum proprium ac peculiare esse inuidię odiique facibus accendi erga eos, qui saluandi sunt, cum pati non possint, ut ad cęlum, unde et ipsi deiecti sunt, homines retrahantur. Semper ergo eos aliquid tentare, moliri, struere necesse est, quo iustitię opera impediant et innocentes ad peccandum prouocent. Sub hęc dimissus euanuit, illa ad martyrii palmam gaudens peruenit, tam diaboli uictrix quam tyranni.

Sed nec Iustinam uirginem Cypriani magi laruę pręstigięque peruertere ualuerunt. Cum enim Agladius iuuenis eam arderet et ipsa iam Christo iuncta mortalis hominis nuptias respueret, demonem misit Cyprianus, qui illius animum ad libidinem occulta carnis titillatione illiceret. Re autem infecta reuersum, cum eam mouere nequiuerit, interrogat et audiuit signo crucis perterritum inde effugisse. Alium ergo misit, nequiorem illo, qui uirginalem formam habitumque indutus ad Iustinam accedens, etiam se sicuti illa uirginitatem Deo uouisse dixit, proinde petens, ut, si non in societatem, saltem in seruitium reciperetur. Susceptus igitur post dies aliquot captata occasione suspenso tristique uultu dubitare se ait, ne uirginitatem seruando offendant potius Deum quam aliquid promereantur. Scriptum enim esse: Crescite et multiplicamini, et replete terram. Indeque in Veteri Testamento sanctissimas mulieres Deoque gratas uiros habuisse et filios genuisse. Coeperat Iustinę animus iam natare ac de uirginitatis proposito pene ambigere. Mox seipsam reprehendens Christi nomine

-- 3-474 --

inuocato cruce se signauit, et demon crucis uirtutem non sustinens effugit.

Iterum idem Agladii formam assimilatus, noctu ad eam uenit et nunc blandus nunc minax, ut uoto suo consentiret, petiit. Sed eodem, quo prius, modo ab ea fugatus abiit. Deinde Iustina uirgo aliis atque aliis partim diaboli partim ipsius magi commentis tentata, cum semper cruce se muniret, semper superior euasit. Quam rem uidens Cyprianus et ipse Christo credidit et una cum illa martyrium subiit, fidelis factus, quia fidelibus demonia pręualere non posse liquido cognouit.

Euphrasia, Romana uirgo, nobilis genere, sed stirpis nobilitatem mentis humilitate superans, cum se in monasterio apud Thebaidem inclusisset, ne seruilia quidem opera a se aliena putabat. Inuidens uero uirtuti eius diabolus, ut persecutionis molestia propositum turbaret, ad hauriendam aquam se inclinantem in puteum pręcipitauit. Sed ipsa inde sana a sororibus educta crebrius aquatum ire coepit. Iterum illam, dum coquinam faceret, in bullientem ollam impegit, sed ipsa bullore illo humefacta, non lęsa, nihilo segnius coeptum opus peregit. Rursum ligna findentem in latus impulit, et ipsa obliquato securis ictu pedem sauciauit. Breui tamen curata multo promptior ad subeundos labores accessit. Denique nullis infestationibus, nulla inimici iniuria ab humilitatis officio auocari potuit. Ita uictis tandem superatisque tentationibus etiam miraculorum operatione insignis fuit.

Ac ne plura de hac re prosequi longum sit, hę sunt Sathanę artes, hi doli, hęc tendicula, hę ad decipiendum fraudes atque fabricę, hęc pręterea illius terrificatio, furor, sęuitudo, immanitas, ita ut nemo tam prudens ac tam fortis sit, quin uel malicia eius caperetur uel ui superaretur, nisi utrunque compesceret Dominus alligans fortem et uasa eius diripiens, tentari quidem nos uolens, non cogi, et probari, non uinci. Ille duntaxat uincitur, qui dedere se mauult quam repugnare. Nos uero, nequando ad deditionem istam, cuius comes est interitus, aut astu aliquo inducamur aut trahamur iniuriis, conscii imbecillitatis nostrę clamemus

-- 3-475 --

ad Dominum, poscamus opem, oremus pręsidium et non ferro, non fossa, non uallo, non murorum ambitu nos muniamus, sed ueritate, iustitia, pace, fide, spe, charitate cęterisque uirtutibus, dicente Apostolo: Induite uos armaturam Dei, ut possitis stare aduersus insidias diaboli, quoniam non est nobis colluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principes et potestates, aduersus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitię in cęlestibus. Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo et in omnibus perfecti stare. State ergo succincti lumbos uestros in ueritate et induti loricam iustitię et calciati pedes in pręparatione Euangelii pacis, in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere. Et galeam salutis assumite et gladium spiritus, quod est uerbum Dei, per omnem orationem et obsecrationem, orantes omni tempore in spiritu, in ipso uigilantes. Si sic instructi militabimus, uincemus, et donatiuum militię nostrę erit cęlorum regnum, Iacobo apostolo dicente: Beatus uir, qui suffert tentationem, quoniam, cum probatus fuerit, accipiet coronam uitę, quam repromisit Deus diligentibus se.

-- 3-476 --

Caput VIII / DE PERSEVERANTIA BENE AGENDI

Sed in omni bene beateque agendę uitę instituto, constare nos nobisipsis decet. Nunc hoc, nunc illud uelle leuitatis indicium est. Multi de ordine clericali ad monachalem transmigrant, non profectus desyderio, sed nouitatis. Multi domicilia mutant suimet tedio, non loci. Multi uero — et id deterrimum inconstantię genus est — cum diu sancte uixerint, ad uitia delabuntur. Nos ista sedulo deuitantes, cum semel boni alicuius exercendi propositum Sancto afflante Spiritu arripuerimus, semper idem simus eademque animi alacritate curramus, qua coepimus. Viam nanque Domini incedentibus magis cauendum est, ne remittant gradum, quam curandum, ut intendant. Nullaque certior ad finem usque perseuerandi ratio est quam uiribus ęquare opus, ut quisque non, quantum ferre potest, sumat, sed perferre. Huiusce rei nunc subiiciemus exempla.

Trecentos et sexaginta quinque annos uixit Enoch, et ambulasse cum Deo dicitur atque ob id non apparuisse, quia tulit eum Deus. Dignus quippe uisus est, qui tandiu corpus suum ab immunditia custodierat, ut cum corpore simul transferretur in paradisum.

Noe itidem cum Deo ambulasse fertur, iustus perfectusque fuisse gratiamque inuenisse. Et tamen quingentorum iam annorum erat, quando coepit ędificare arcam, sexcentorum, quando perfecit, nongentorum et quinquaginta, quando uita defunctus est. Itaque tam diutina innocentię, fidei, spei obseruatione meruit solus cum coniuge liberisque et nuribus, mundo pereunte, saluari. Ex quo illi iure arguendi sunt, qui, cum ne decimam quidem partem

-- 3-477 --

summę huius uiuant, in exercendis tamen uirtutibus minus constanter se habent.

Abraham centum septuaginta quinque uixit annos, Isaac centum octoginta, Iacob centum quadraginta septem, omnes tam Deo chari gratique, ut eorum Deus dici uoluerit: Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob. Certe, nisi ab ineunte ętate adusque uitę exitum iustitiam pietatemque coluissent, nunquam ad tantę dignationis culmen peruenissent. At nobis iisdem in uirtutibus perseuerandi facultas tanto quidem datur maior, quanto uita breuior et sic repente deficimus.

Iacob, ut de illo adhuc plenius explicemus, ad Laban, auunculum suum, uenit, sibi aliquam ex filiabus eius ducturus uxorem. Seruiuit illi annos septem pro Rachele, sed Lya data est. Seruiuit alios septem, et Rachelem accepit. Seruiuit etiam annos sex, et ualde ditatus est pecudum seruorumque copia. Igitur, quoniam uiginti annos perseuerauit seruiendo, tali reram successu potitus est.

Moyses charitate in proximos, pietate in Deum semper pręstantissimus, et Aaron, sacerdos a Deo electus, quoniam longum uirtutum suarum tractum semel peccando ad Aquas contradictionis interruperant, populum Israhel in Terram promissionis non induxerunt. Quomodo nos terram uiuentium intrabimus, qui non semel, sed frequenter peccamus?

Peccauerat tamen et sanctus Dauid. Sed quia post peccatum, quod poenitendo deleuit, syncerus uixit, non minus Deo placuit, quam si omnino non peccasset. Igitur, si quo forte uitii diuerticulo iustitię iter interruptum fuerit, rursum ad illud per poenitentiam reuertamur. Quoniam autem reuertendi facultas interdum morte pręciditur, diuertere periculosissimum est, continuare semper tutissimum.

Continuauere ex prophetis Samuel, Nathan, Helias, Heliseus, Esaias, Hieremias, Ezechiel duodecimque alii; ex regibus Ezechias et Iosias, nisi quod Ezechias opulentię suę ostentatione deliquit. Cęterum, quia a Deo puniendus mulctę denunciationem submisse tulit, mulcta ad posteros

-- 3-478 --

dilata, ipse pacem habuit, quam optauit. Vsque adeo expedit repente corrigere sese et uitium uirtute mutare.

In Euangelio quoque Dominus noster piis actionibus nos continenter inherere monet, dum ipse turbis prędicare non cessat, dum uariis langoribus affectos curare non desinit, dum dies quadraginta neque comedit neque bibit, dum in tentationibus perdurat, dum in oratione pernoctat, dum suos usque in finem diligit, dum denique persecutiones usque ad ignominiam crucis ęquanimiter tolerat, nunquam ab exercitatione uirtutum quietus, ut ab ea nunquam quiescendum esse doceret, dicens: Non, qui inceperit, sed qui perseuerauerit usque in finem, saluus erit.

Ioannes Baptista, eius pręcursor, quia perseuerauerat in abstinentię proposito, nunquam opiparos cibos uentri suo indulgens, nunquam uinum aut siceram bibens, nunquam mollibus indutus, assidue in deserto baptismum prędicans, iugiter turbas ad se confluentes docens. Iccirco ipsius Domini testimonio plus quam propheta dicitur et nulli inter natos mulierum posthabendus censetur. Denique tantę constantię uirum Herodis improbitas occidere potuit, terrere non potuit.

Post Dominum sancti apostoli discipulique eius perseuerarunt illum sequendo, illi obediendo, Spiritum Sanctum per illum a Patre mittendum expectando, per orbem ubique baptismi gratiam nunciando nec unquam deficiendo, donec, quod annunciauerant, martyrio confirmarunt, morientes prius quam tacentes religionis ueritatem. Et hi quidem tam fortes tamque magno animo uiri tanto primitus pauore perculsi fuerant, ut Domino relicto fugerent, Petrus etiam se illum nosse negaret. Nequis itaque sibi applaudat, quod firmus sit; ipsa perseuerandi firmitudo non a nobis, sed a Deo est.

Videt autem Deus boni operis in nobis affectum, exercendi prębet facultatem, exaudit preces et consummandi affert auxilium. Negociari uolentibus commodat talentum, solicite lucrantes beat, ignauiter torpentes damnat. Itaque summopere enitendum est, ut semper aliquem quęstum

-- 3-479 --

faciamus in iis, quę nobis a Deo credita sunt, et nunquam ocio nos corrumpendos tradamus. Qui super pauca fidelis fuerit, super multa constituetur et intrabit in gaudium Domini sui cęlestique beatitudine perpetuo perfruetur.

Illi quidem fideles serui sunt, qui in seruitio perseuerant. Perseuerantibus autem miseretur Dominus et commodat. Misereor turbę — inquit — quia triduo iam perseuerant mecum et non habent, quod manducent. Et dimittere eos nolo, ne deficiant in uia. Sic ergo Dominus perseuerantes gratia sua pascit, ut deficere non sinat, immo, ut abundare faciat. Nam et comederunt — inquit — et omnes saturati sunt. Ac nequis ad uitę perfectionem sibi nihil deesse existimet, fragmenta multa superfuerunt, non a turba, sed ab apostolis colligenda.

Duo cęci secus uiam sedentes, cum post Iesum clamitarent misericordiam implorando, increpabantur, ut tacerent. At illi magis clamabant. Perseuerarunt ergo in clamoribus piis et, quod uolebant, assecuti sunt. O constantis inconcussique animi uiros, quos non retraxit obtrectatio multorum ab irruocatione Saluatoris, sed accendit! Qui, sicut non cessarunt sanitatem petendo, ita impetrata non fuerunt ingrati, dicente Scriptura: Et secuti sunt eum. Sic peccator, si deprecando continenter clamauerit, appropinquabit, ut audiatur, auditus illuminabitur, illuminatus assidue sequetur Iesum, non passibus, sed affectu.

Quid de Paulo, primo post Christum eremi cultore, dicam? Sic Deo seruiens perdurauit, ut a decimo sexto ętatis suę anno, quo solus desertum adiit, usque ad centesimum et decimum tertium, quo uita defunctus est, hominem non uiderit. Hac tam diutina tam pii propositi continuatione meruit (ueluti Helias propheta) diuinitus nutriri, coruo pabulum homini quotidie deferente. Meruit ab Antonio sepeliri, cauata a leonibus terra. Quodque omnium maximum est, meruit ab angelis in cęlum ferri, teste Antonio, qui hoc oculis suis conspexisse affirmabat. Cuius quidem mercedis magnitudinem quisquis crebro secum cogitauerit, nullo unquam spiritalis uitę labore grauari poterit, nunquam

-- 3-480 --

lassitudinis tedia sentiet, tantorum spe pręmiorum sustentatus.

Antonius quoque, cum primum et ipse solitudinem inhabitare decreuisset, ne uerberibus quidem demonum absterreri potuit, quin, quod coeperat, persequi pergeret. Perseuerauit itaque ab octauo decimo ętatis suę anno usque ad centesimum quintum, quo in Domino quieuit, cui seruierat, angelorum sortitus gloriam, quia in perseuerando demonum contempserat iniurias.

Eius discipulus Paulus Simplex, cum se recipi postulasset et Antonius ab eo discedens, donec rediret, expectari responsum iussisset, toto triduo ante ianuam perstitit, plus morę ibidem tracturus, nisi Antonius iam satis eius constantiam se expertum arbitratus illum intro admisisset. Hoc exemplo eorum sane arguitur ignauia, qui religionis habitum sumere uolentes, nisi statim in collegium recepti fuerint, indignantur mussitantesque abeunt et, priusquam de ipsis periculum factum sit, ea re, quam petebant, se indignos ostendunt.

At uero post hęc idem Paulus multo etiam constantioris perseuerantię specimen dedit. Nam lingua quandoque lapsus, cum se errasse animaduertisset, trienne silentium seruauit, donec scilicet se iam didicisse credidit, quid loquendum, quid tacendum esset. Si cui difficile factu uidetur parte aliqua diei ex monastico instituto silentium custodire, consyderet, quanto difficilius sit annos tres nihil cuiquam proloqui uoluisse.

Simeonem, Susotionis filium, tredecim annos natum adisse Timothei abbatis monasterium ferunt et monachum se profiteri uelle dixisse. Cumque non esset admissus, quod ea ętas leuitati propior uideretur, ante ostium procidisse et ita dies quinque sine cibo ac potu perseuerasse, ibi mori paratum, nisi quinta demum die receptus uotum suum implesset, stupente abbate tantam in puero firmitatem, quanta raro in senibus esset. Hoc ille stabilitatis pręludio sic reliquam ętatem egit, ut in omnibus mirabilis euaderet. Et, si cuncta uera sunt, quę de illo produntur, nemo unquam corpus suum acerbius afflixit.

-- 3-481 --

Mutium tandiu prę foribus monasterii rogantem permansisse constat, ut contra consuetudinem una cum octenni filio in ordinem monachorum receptus sit. Immobili fixoque perseuerandi proposito extorsit, quod coenobitica lex uetabat. Ab eo enim uocabatur, qui supra legem erat et qui ait: Pulsate, et aperietur uobis. Neque hoc fecit, quod a filio separari non posset, sed quod simul cum filio saluari optaret, malens illum secum offerre Christo quam relinquere mundo.

Et Pacomio quidem abbati pręter cętera curę fuisse legimus iuniores ad perseuerandum exhortari. Frustra aiebat eos ad brauium salutis currere, nisi sic currant, ut comprehendant, frustra cum hoste confligere, nisi sic certent, ut uincant, dicente Apostolo: Non coronabitur, nisi qui legitime certauerit. Legitime autem certare esse — certando non defatigari.

Theodorus itaque, eius discipulus, professionis suę initio a matre multum, ut rediret, solicitatus, nonquam assensit. Attulerat illa ab episcopis litteras, quibus reddi sibi filium pręcipiebatur. Hisque obsequi compulsus, abbas discipulo discedendi potestatem fecerat. Cęterum ipse omnibus pręferens Christum, nec egredi de monasterio uoluit nec saltem se ostendere matri, ne scilicet scandalizantem oculum, quem a se iam proiecerat, rursum quęrere uideretur. Perseuerauit ergo in monasterio, et factus est Dei filius, qui matris esse noluit.

Et beatum Franciscum ipse, qui genuerat, pater infenso admodum animo persecutus est nec efficere potuit, quin ille, sicuti coeperat, post Christum ire perseueraret. Verberatur ergo Franciscus, despoliatur, contemnitur, et gaudet, quod dignus habitus sit pro nomine Iesu contumeliam pati. Et quoniam omnia aduersa subire prius paratus erat quam proposito discedere, mox uirtutum operatione uitęque sanctitate tantum profecit, ut et terram sui fama repleret et gaudio cęlum.

Thomam quoque Aquinatem de monasterio Prędicatorum ui tractum et domi clausum fratres eius, ut a religione

-- 3-482 --

reuocarent, biennio fere tenuerunt. Sed cum ille neque minis terreretur neque blanditiis allici posset neque meretriculę, quam ad illum intromiserant, lasciuia deliniri, dimissus ad monasterium rediit. Ac ueluti sol, qui diu nube tectus latuerat, mox serenato cęlo irradiare terram incipit, sic ille relictis fratribus et domo illuminare Ecclesiam coepit et morum et ingenii et doctrinę nitore. Nequaquam ad tantam gratię claritudinem peruenisset, nisi etiam nebula fraternę fatuitatis circumseptus currere perseuerasset, in proposito firmus, in tentationibus inuictus.

Illa quoque duorum perseuerantia imprimis memoratu digna, Ioannis abbatis et Pesii eremitę. Hunc (sicut a Cassiano relatum est) quadraginta annis, quos in solitudine exegerat, comedentem sol non uidit; quod occaso duntaxat sole ieiunium soluere consueuisset. Illum uero nunquam uidit iratum, eo quod nunquam omnino in iram concitatus esset, licet magno fratrum numero pręsideret. Quęret aliquis, quomodo sontes castigarit, si nunquam iratus sit. Neque enim fieri potest, ut in tanta multitudine aliquis non peccarit. Huic respondebimus, quod ne delinquentes quidem irascendo castigandi sunt, sed miserendo. Irę proprium nocere est, castigationis prodesse. In altero uirtus, in altero uitium est. Sed cur, inquiet, in Scripturis Deus irasci dicatur, si ira uitium est? Irasci quidem Deus dicitur, non quod irascatur, sed quia, dum iuste punit, iratus uideatur. Iudici autem ac pręsidi punire conuenit, ut iuuet, non irasci, ne noceat. Quod autem et ille iuuetur, qui punitur, hinc patet, quia impunitus plus deliquisset. Et ubi plus delicti est, ibi poenę grauioris exactio est. Hoc quidem modo Ioannem hunc nunquam fuisse iratum crediderim. Alioquin, si peccantem fratrem nunquam corripuisset, si nullo poenę genere affecisset, irato nocentior esset. Malum enim, quod, quantum in ipso est, pręcidere debet, crescere licentia sineret. Itaque, ut eodem, unde digressus sum, reuertar: semper eandem animi lenitudinem seruasse, non omissa delinquentium animaduersione, magnum atque magnificum fuit.

-- 3-483 --

De Elpidio quoque abbate memorię proditum est, quod per quinque et uiginti annos nunquam se ad Occidentem uerterit, semper fere orans et illum, cui nomen Oriens, iugiter contemplans. Non putauit nefas esse retro aspicere, sed sibiipsi uoluit imperare, ut, cum corporis appetitum ab iis etiam, quę licita erant, refrenasset, facilius ab illicitis custodiret.

Nathanaelis etiam anachoretę quam constans in perseuerando animus fuerit, ex eo intelligi potest, quod semper clausus uixit, episcopos ad se uenientes reuerenter excepit, abeuntes ad limen usque officii gratia prosecutus est. Neque, ut inde pedem efferret, callida (ut alibi diximus) diaboli euocatione induci potuit. Sicque septem et triginta perseuerans annos, elatus inde non egressus est et corpus pariter cęllamque relinquens in consortium receptus est beatorum.

Hanc laudabilem, immo et necessariam perseuerandi stabilitatem nec sanctis foeminis defuisse nonnullarum exemplo monstrabimus minimeque illis conuenire illud, quod dici solet: Varium et mutabile semper foemina.

Anna, Phanuelis filia (ut Lucas tradit) annos septem uixerat cum uiro. Quo defuncto ad quartum usque et octogesimum ętatis suę annum uidua permansit, semper castitatem seruans, nunquam de templo discedens, nocte ac die ieiuniis obsecrationibusque intenta. Hac perpetua pii propositi obseruatione digna euasit, quę Spiritu Sancto afflaretur et multa prophetaret, immo, quę illum, quem prophetę uenturum prędixerant, pręsentem cerneret et ipsum esse mundi Saluatorem palam confiteretur. Perseuerando igitur aditus ad Iesum comparatur, ut, ubi ipse est, ibi sit minister eius.

Ad quem etiam Cananea mulier in Euangelio clamat dicens: Miserere mei, Domine. Et Dominus tacet. Et rursum illa: Adiuua me! Respondet ipse: Non est bonum sumere panem filiorum et dare canibus. Illa tamen instat et urget nec dedignatur canibus comparari. Sed et catelli edunt — inquit — de micis, quę cadunt de mensa dominorum.

-- 3-484 --

Quia ergo et petendo et humiliando sese perseuerauit, nec silentio repressa nec contumelia confusa, meruit audire: O mulier, magna est fides tua. Fiat tibi, sicut uis! Magnam fidem indefessa supplicantis probauit assiduitas. Quę si semel uel iterum repulsa cessasset, profecto neque magnę fidei esse diceretur neque, quod petebat, impetraret.

Maria quoque Magdalena ueniens ad monumentum uidit lapidem reuolutum, currit nunciare Discipulis et una cum illis redit. Mox eis recedentibus ipsa permanet plorans, anxia inclinat se, uidet angelos, sed neque eorum uisione contenta loco cedit neque flere desistit. Solius ergo Domini desyderio tota ardens, prima mortis uictorem uidere meruit, quem prę cęteris perseuerantius quęsiuit.

Sarra, in Scythiotico uirginum monasterio abbatissa, iuxta quod fluuius molliter labens perspicuisque limpidus aquis intuentium oculos mira amoenitate detinere solebat, cum tantam in eo cernendo iocunditatem esse audisset, sibiipsi imperauit, nequando illum aspiceret, ne quam ex eo caperet uoluptatem. Itaque annos sexaginta, quibus ibi uixit, nunquam fenestram adiit, nunquam tam prope fluentem fluuium uidit, ut potius flumen illud uidere digna esset, cuius impetus lętificat ciuitatem Dei. Et quoniam in cauendis terrenarum rerum oblectatiunculis perseuerauerat, cęlestium felicitatem perenniter possedit, ęternis digna deliciis, quę breues periturasque semper contempsit.

Sed quid singula repetentes exempla diutius immoramur? Omnes enim seculorum sancti sanctęque ad ipsum sanctitudinis culmen in bonis operibus perseuerando peruenere. Alius alia uirtute magis excelluit, sed unusquisque in sua uitam finiuit. Nisi bene et rationabiliter inchoata ad ultimum usque deduxissent, nec inchoasse profuisset. A custodia matutina usque ad noctem speret Israhel in Domino, ut, quod sperarit, accipiat. Seruiamus illi in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris, et merebimur audire: Vos estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis, et ego dispono uobis, sicut disposuit mihi Pater

-- 3-485 --

meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israhel. Quod si tantę beatitudinis gloria remunerantur in bono perseuerantes, quęnam tanta mentis insania nos tenet, ut uelimus deficere, cum pręsertim deficientes ad contrariam beatitudini miseriam deuoluantur?

Sed ille, quo non erat in filiis Israhel melior, quia postremo pręuaricatus est, ab eodem Deo, a quo electus fuerat, regno indignus iudicatur et ab inimicis occiditur. Roboam una cum populo, cui pręerat, in uiis prophetę Dauid ambulasse dicitur, mox deinde legem Domini reliquisse. Ob quod a Sesac, Aegypti rege, capti, spoliati, in seruitutem redacti sunt, dicente Domino per prophetam: Vos reliquistis me, et ego reliqui uos in manu Sesac. Rex quoque Ioas, Ochozię filius, quandiu uixit Ioiada sacerdos, a quo unctus fuerat, recte ac laudabiliter se gessit. Eo autem defuncto ad idola declinauit et a seruis suis interemptus periit. Sed et hęc leuis inconstantię poena, nisi post eam ęternis etiam addicti fuissent suppliciis.

Quanto melius cum illis actum esset (sicut Petrus apostolus inquit)non agnoscere uiam iustitię quam post agnitionen retrorsum conuerti! Propterea quidem Paulus Galatas dementię accusat dicens: Sic stulti estis, ut, cum spiritu coeperitis, nunc carne consummemini*corr. ex consumamini Et eosdem ad id, quod bonum est, perseuerandum hortatur et ait: Bonum autem facientes non deficiamus. Tempore enim suo metemus non deficientes. Idem ad Thessalonicenses: Nolite deficere — inquit — benefacientes. Et ad Hebreos: In disciplina perseuerate. Et in Ecclesiastico scriptum: Esto firmus in uia Domini.

Hęc est ergo columna Iachin et columna Booz, id est, firmitatis et fortitudinis, quę epistylia liliorum malogranatorumque sustentant. Quia firmi ac fortis est summam conseruare uirtutum quam semel amplexus fuerit. Hęc est talaris tunica siue poderis Aaron, a capite usque ad pedes demissa. Hęc est hostię cauda, quam Deo offerri Lex iubet.

-- 3-486 --

Hoc illud calcaneum est, quo serpentis caput conteritur. Hęc denique crucis longitudo, quę latitudinem illam fulcit, in qua manus extenduntur. Latitudo quippe bonorum operum inniti debet longitudini continuationis, ut partem illam, quę superne eminet, ualeat attingere, hoc est, ad cęlestis beatitudinis altitudinem peruenire.

Optima autem perseuerandi ratio est non solum non retro cedere, sed etiam in dies ulterius progredi et, quantum possumus, ad sublimiora semper tendere ac niti. Ibunt de uirtute in uirtutem — inquit Propheta — uidebitur Deus deorum in Syon. Vnde et Apostolus: Quę retro sunt obliuiscens et ad ea, quę priora sunt, se extendens, ad destinatum persequitur brauium supernę uocationis Dei in Christo Iesu. Beati enim, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur, ait Dominus. Quo autem pabulo uel qualibus epulis hi saturandi sint, in Apocalypsi declarat dicens: Vincenti dabo edere de ligno uitę, quod est in paradiso Dei mei. Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum, et in calculo nomen nouum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit. Quibus uerbis quid nisi uerę perfectęque beatitatis indicibilis designatur suauitudo? Et ut apertius loquatur, ait: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam uitę. Corona uitę gloria immortalis est.

-- 3-487 --

Caput IX / DE MORTIS MEDITATIONE

Perseuerantiam autem boni honestique commodissime in nobis conseruabit mortis meditatio, iuxta illud: In omnibus operibus tuis memorare nouissima tua, et in ęternum non peccabis. Haud igitur incongruum erit, si nunc exponere aggrediemur, quemadmodum hi quoque, quos imitari cupimus, ultimum uitę diem semper ante oculos habuerint menteque uersarint, plurimum in eo curę ponentes, ne mors offenderet imparatos.

Iob omnia uincens patientia, nullis fractus est erumnis, nulla collapsus aduersitate, ut qui non ignoraret breui iis se expeditum iri, eo quod diu hic uiuere non posset et deinceps multo beatius perenniusque uiuere speraret. Breues — inquit — dies hominis sunt. Et: Expecto, donec ueniat immutatio mea. Domine, uocabis me, et ego respondebo tibi; operi manuum tuarum porriges dexteram. Et iterum: Spiritus meus attenuabitur, dies mei breuiabuntur, et solum mihi superest sepulchrum. Dies mei transierunt, et cogitationes meę dissipatę sunt, torquentes cor meum. Noctem uerterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem. Denique ait: Scio, quia morti trades me, ubi constituta est domus omni uiuenti. Hęc et talia assidue secum cogitans, cum omnia corporis bona amisisset, animi non amisit.

Et beatus propheta Dauid identidem reminiscens se esse mortalem, ut morti paratior occurreret, diem quoque, quo moriturus esset, nosse optauit Deumque deprecatus est dicens: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et

-- 3-488 --

numerum dierum meorum quis est, ut sciam, quid desit mihi. Ecce mensurabiles posuisti dies meos, et substantia mea tanquam nihilum ante te. Veruntamen uniuersa uanitas omnis homo uiuens. Veruntamen in imagine pertransit homo, sed et frustra conturbatur: thesaurizat, et ignorat, cui congregabit ea. Sub hęc omnem spem suam in Deo collocans ac firmans, continuo ait: Et nunc quę est expectatio mea? Nonne Dominus? Et substantia mea apud te est. Itaque ista mente reuoluens, ne inimicorum quidem iniuriis ad iniustitiam potuit concitari.

Dum eadem consyderat sapientię antistes Salomon, uociferatur et ait: Vanitas uanitatum, et omnia uanitas. Et iterum: Vidi cuncta, quę sunt sub sole, et ecce uniuersa uanitas et afflictio spiritus. Et: Risum reputaui errorem, et gaudio dixi: Quid frustra deciperis? Nihil permanet sub sole. Et: Omnia tempus habent, et suis spaciis transeunt uniuersa sub cęlo. Deffinire autem uolens, quid esset in uita optimum: Et cognoui — inquit — quod non esset melius nisi lętari, facere bene in uita sua. Omnis enim homo, qui comedit et bibit et uidet bonum de labore suo, hoc donum Dei est. Ad hęc peccatorem solicite exhortans: Quodcunque facere potest — inquit — manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. Ac ne aliquid esse putemus diu uiuere: Si annis multis — inquit — uixerit homo, et in omnibus lętatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum. Qui cum uenerint, uanitatis arguuntur pręterita.

Horum meditatione et Helias propheta iam uita defungi optabat dicens: Sufficit mihi, Domine. Tolle animam meam! Neque enim melior sum quam patres mei. Sic et Dauid: Hei mihi, quia incolatus meus prolongatus est. Et Ionas: Domine, tolle, quęso, animam meam a me, quia melior est mihi mors quam uita. Ex quo patet, quantis hic premimur miseriis, cum etiam illi, quibus non nisi ad inferos descensus erat, hinc decedere tantopere concupierint. Cui sane argumento Iob sententia astipulatur dicentis:

-- 3-488 --

Homo natus de muliere, breui uiuens tempore, repletur multis miseriis. Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit uelut umbra, et nunquam in eodem statu permanet.

Hoc idem uidit et Iesus ille in Veteri Testamento, Syrachi filius, qui in Ecclesiastico suo admonendo nos ita ait: Memor esto, quoniam mors non tardat. Ante mortem benefac amico tuo, et secundum uires tuas exporrigens da pauperi. Ante obitum tuum operare iustitiam, quoniam non est apud inferos inuenire cibum. Omnis caro sicut foenum ueterascet. Quam ergo gnauiter agendum est, ut quotidie lucri aliquid faciamus, incerti, quando rationem negociationis nostrę reddere cogemur, et certi, quod longe abesse non possit. Vnde et Ecclesiastes: Memento — inquit — creatoris tui in diebus iuuentutis tuę, antequam ueniat tempus afflictionis tuę et propinquent anni, de quibus dicas: non mihi placent. Rursumque Iesus: Memento nouissimorum, et desine inimicari! Nihil quippe ita iracundiam nostram frangit atque emollit ut isthęc recordatio.

Esaias propheta et ipse futura mente scriptisque pertractando didicit contemnere pręsentia nec mori timuit, dum illum uiuere inter seculi uanitates piget. Hinc etiam exclamat, immo, exclamare iussus ait: Omnis caro foenum, et omnis gloria eius quasi flos agri. Exiccatum est foenum et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflauit in eo. Vere foenum est populus, exiccatum est foenum, et cecidit flos. Verbum autem Domini manet in ęternum. Hęc recogitans, Manassę, regum nequissimi, serram fortiter pertulit, et sectus, in Domino requieuit. Quis fidelium non pręoptet huius necem cum meritis suis quam illius uitam cum regno eius?

Quod si crudele aliquod turpeue mortis genus expauescimus, Domini Iesu crucem cogitemus. Sin uero id nos terret, quod nescimus, quando mors uentura sit, occurrere illi semper parati simus. Vigilate — inquit — quia nescitis, qua hora Dominus uester uenturus sit. Si sciret paterfamilias, qua hora fur uenturus esset, uigilaret utique et non

-- 3-490 --

sineret perfodi domum suam. Ideoque et uos estote parati, quia, qua nescitis hora, Filius hominis uenturus est. Beatus ille seruus, quem, cum uenerit dominus eius, inuenerit sic facientem. Amen dico uobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum. Vigilate ergo, nescitis enim, quando dominus domus ueniat: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane, ne, cum uenerit repente, inueniat uos dormientes. Quod autem uobis dico, omnibus dico: Vigilate! Id breuius in Mattheo scriptum est: Vigilate, quia nescitis diem neque horam. Sic ergo hodie uiuamus tanquam cras morituri.

Siquidem et beatus Iacobus apostolus uitę huius conditionem animo metitus: Quid est — inquit — uita uestra? Vapor est ad modicum parens. Eleganter eam uapori comparat, in quo et fumus et calor est. Per calorem libidinis incentiuum, per fumum humanę glorię uanitas designatur. Vtrunque fluxum atque fragile et ideo ad modicum parens, sed in ęternum crucians. Quamobrem angelus in Apocalypsi clamat: Esto uigilans, et comminatur: Si non uigilaueris, ueniam ad te tanquam fur, et nescies, qua hora ueniam ad te. Et iterum: Ecce uenio — inquit — sicut fur. Quoniam autem, qui gnauiter excubat, non suppilatur, subiungit dicens: Beatus, qui uigilat et custodit uestimenta sua, ne nudus ambulet et uideant turpitudinem eius.

Igitur, nequando uigiliam hanc aliqua obliuionis dormitatione intermitteret, Ioannes Elemosinarius, patriarcha Alexandrinus, dum sibi ędificaretur sepulchrum, imperfectum relinqui iussit. Porro ministris suis iniunxit, ne ulla die pręterirent se de illo perficiendo interpellare. Itaque nunquam ab eo mortis memoria recedente sic uitam instituit, ut morte multo beatior factus sit quam si semper hic uiueret et omnibus afflueret uitę huius uoluptatibus omnibusque deliciis. Terrena enim cęlestibus conferri non possunt, etiam si ęterna essent.

Machario Alexandrino per eremum aliquando pergenti (ut ante diximus) nocte superueniente, cum somnum capere uellet, sepultura, in quam forte inciderat, lectus fuit

-- 3-491 --

nec demonis intra illa, quę iacendo presserat, cadauerum ossa perstrepentis uocibus territus loco cessit, quia iugis futurorum commemoratio et mortis fecerat intrepidum et demonum contemptorem.

Philoromum quoque, Galatam presbyterum, tradit Heraclides annos sex in sepulturis habitasse mortuorum, ut semper meminisse posset se mundo mortuum et uiuere Christo.

Nec Apollo abbas (ut Cassianus refert) oblitus est mundo se mortuum esse, tametsi non ita procul a necessariis suis posito tuguriolo habitaret. Nam cum a fratre seculari euocaretur, ut sibi auxilio ueniret, quod ipse bouem, qui pedibus alto coeno immersis hęserat, euellere solus non posset, et nisi protinus euelleretur, ibidem eum amissurus erat: Cur — inquit — alterius fratris domum tibi proximiorem pręteriens huc me rogatum uenisti? Cumque ille responderet annos iam quindecim esse, ex quo alter frater diem suum obiisset: Et mihi — inquit — uiginti iam anni sunt, ex quo mortuus mundo sum. Tantum autem temporis exegerat in religione. Itaque nihil mundanum ad se pertinere arbitratus egredi de cęlla noluit, ne rogatus quidem, et rogatus a fratre, atque in tam pręsenti talis iacturę eius periculo. Quia ergo, qua iam morte mortuus esset, semper in mente habuit, immaculatum se ab hoc seculo custodiuit.

Mortem quotidie meditando et ea, quę mortem secutura sunt, intantum quidam profecere, ut non modo non horrerent illam, sed etiam appeterent. Nam, ut de Paulo taceamus, qui dissolui cupiebat et esse cum Christo, Syluanus, episcopus Nazarethanus, cum ei diuus Hieronymus in uisu apparuisset et, siquid a Deo uellet, interrogasset, uelle se ex hac uita migrare dixit. Et subsecutus est euentus. Pergant nunc nimis anxii uitę suę amatores medicamentis sustentare sanitatem, morbos depellere et breuissimi temporis spacium totis redimere patrimoniis! Inuenti sunt Dei serui, qui mori optarent, ut in ęternum uiuere citius inciperent.

-- 3-492 --

Nam et Columbanus monachus, Columbani abbatis discipulus, cum febri grauiter ęstuaret et ei uir apparuisset dicens preces et lachrymas abbatis ipsi obstare, ne mori posset, continuo rogauit abbatem, ut ab oratione cessando permitteret se de corporis carcere quamprimum educi, eo quod ad ęternam beatitudinem se transferendum minime dubitaret. Statim ergo sumpto animę uiatico relictaque carnis sarcina cęlum petiit, quo iam diu peruenire cupierat. O uere preciosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. Nisi enim preciosa esset, haud ita expeteretur.

Iccirco sane nec Hilarionem abbatem latrones cum armis circumsistentes terrere potuerunt. Cumque intrepidum permanere mirarentur, nunquid necem non timeret, interrogant. Necem non timet — respondit — qui paratus est mori. Quis, quęso, militum ducumue seculi tam pręstanti animo unquam fuit, ut in tanto uitę periculo non contremuisset? Vnus miles Christi nudus et inermis inter tot armatos nihil expauit plusque ipsi audacię ad mortem patiendam quam illis ad inferendam fuit. Quem enim interimere uel saltem spoliare decreuerant, stupore correpti illęsum reliquere.

Sic et multos martyrum uitę huius finem etiam per supplicia quęsisse constat, dum uitam, quę finem non habet, concupiscerent. Vltro se percussoribus offerebant, cum latere possent, magisque dimitti quam occidi metuebant.

Nunc foeminarum proferamus exempla!

Praxedis, uirgo Romana, cum facultates suas pauperum fecisset, ad illum festinans, cuius amore hoc egerat, orauit uitę illius finem, et impetrauit. Mira res: robustissimis uiris terrori mors est, uirgini iuuenculę desyderio fuit.

Sabina quoque uirgo ad tumulum Sabini martyris, fratris sui, prostrata orasse dicitur, ne ultra uiueret, non fratrem dolens, sed eum sequi cupiens, quem diuino frui conspectu non ambigebat. Illis ergo grauis et terribilis mors est, qui terrena curant, non iis, quorum conuersatio in cęlis est et qui moriendo ad immortalitatem transmigrant.

-- 3-493 --

Quotidie igitur animo uoluamus, quotidie ruminemus quales mox futuri simus, et pręsentium uoluptatum illecebras dolos esse patebit. Quibus qui capti fuerint, tunc, cum se ad felicitatis culmen euectos putabunt, ad extręmas corruent miserias ignemque illum inextinguibilem, unde nullus unquam sperari regressus potest. At uero, qui se ipsum aliquantulum recognouerit contemplarique incipiet humanę naturę conditionem, iam intra se tacitus dicet: Heu quam magna pars mei in dies minuitur, quam cito ad finem suum ętas properat! Puer eram, et non sentiente me, momento temporis ad pubertatem ueni. Nec scire possum, quando esse coepi, et iam factus sum uir, iamiam canis albicat caput et rugis arata facies cognatam morti senectam indicat. Denique, ut Propheta ait, dies mei sicut umbra declinauerunt, et ego sicut foenum arui. Quid, quęso, reliquum est, nisi ut, de qua confictus sum, terra fiam? Soluto autem corpore et terra terrę reddita, quicquid deinde animę erit, ęternum erit. Iustis beatitudo, iniquis deputabitur poena. Vtriusque finis nullus. Cur tandem non resipisco, miser? Cur hoc non saltem, quod superest uitę, sic dirigo, sic exerceo, ut pro breui labore quietem capiam sempiternam et non, sicut adhuc egi, ut pro breuibus deliciis in perpetuos incidam cruciatus? Ecce iam securis posita est ad radicem, et uelim-nolim iamiam cadendum est. Quid agis, anima? Quid torpes? Quid ociosa dormitas? Consulere saluti tuę negligis et pernicie tua lętaris. Age iam tandem excita te et expergiscere et uel hoc saltem nouissimo pene temporis puncto poenitentiam age. Quam si differre perges, uide, quanto te periculo committas: uita fugit, mors aduentat semperque propior est quam esse creditur. Cum autem uenerit, non erit amplius poenitentię tempus, sed iudicii; iudicii, inquam, sicut districti, ita irreuocabilis, quo, quicquid decernitur, fine caret, siue bonum siue malum sit. Nos igitur inter utrunque infinitum constituti, perpendamus animo, dum licet, quam alterum horrendum sit, alterum concupiscendum, et ita nobis moderemur, ut hoc assequi, illud euitare ualeamus. Scriptum est

-- 3-494 --

enim: Beati mortui, qui in Domino moriuntur! Et: Mors peccatorum pessima.

Caput X / DE HORA MORTIS

Quam autem beati sint, qui in Domino moriuntur, dici non potest. Ex parte tamen interdum omnipotens Deus signo aliquo ostendere nobis uoluit in exitu illorum, ut eos imitandos magis accenderemur, quorum finem ipse miraculis illustrasset. Itaque, et quid singulis eo potissimum tempore contigerit et qualiter ipsi sese habuerint, hinc iam dicere incipiemus, ut non solum uiuere, sed etiam mori eorum exemplo discamus.

Ac primum, ne nimia condendi cadaueris distrahamur cura, Abraham emisse agrum Ephron Hethei scribitur, in quo antrum erat. Eo antro pro sua suorumque sepultura usus est. Ibi primum ipse, deinde Isaac, postremo Iacob depositi recubuere. Desine, peccator, magnifica tibi extruere monumenta et immodico sumptu stupendis artificum operibus exornare. Ecce, qui cum Deo colloquebantur, sepeliri uoluerunt in spelunca. Et ne impensas defuisse credas, diuites erant. Dicit enim Scriptura de Abraham: Erat diues ualde in possessione auri et argenti. De Isaac: Et locupletatus est habuitque possessiones ouium et armentorum et familię plurimum. De Iacob: Ditatus est homo ultra

-- 3-495 --

modum, et habuit greges multos, ancillas et seruos, camellos et asinos.

Aaron quoque, pontifex maximus a Deo electus, peregre moritur, et Dei iussu in monte Hor sepelitur; nulla ibi exequiarum pompa, nullus inanis honor, nisi triginta dierum multitudinis luctus fuit. Quippe plurimorum lachrymę multo melius defuncti probitatem testantur quam superflui funebres apparatus.

Post hunc mortuus est seruus Dei Moyses et sepultus in ualle terrę Moab. Et non cognouit homo sepulchrum eius usque in pręsentem diem. Quid est, quod tantus uir in ualle sepultus dicitur, nisi quia, quanto maior es, tanto debeas te gerere submissius, in morte pręsertim, quę sola ęquat seruum domino, pauperem diuiti, stultum sapienti omnesque pariter conficit atque consumit? Quid est pręterea, quod sepulturę eius locus ignoretur, nisi ut illorum arguatur fatuitas, qui nisi in marmoreis conditoriis, affabre sculptis, ad unguem leuigatis auroque linitis et in celebri loco positis putrescere nesciunt? Quin etiam incisis in lapide litteris nomina conscribunt, quasi quicquam eis prodesse possit, ut, qui fuerint, posteri cognoscant, cum ipsi semet, dum uiuerent, non cognorint, magis inani glorię quam uirtuti studentes. Moysi sepulchrum ignoratur, sed uitę illius integritas ac sanctitudo nullis unquam seculis oblitterabitur. Quisquis illi similis esse curauerit, profecto non quęret, quo loco sepultus iaceat, sed ubi sempiternus uiuat.

Hoc etiam eiusmodi uiris curandum erit, ut, sicut in uita, ita et in hora mortis alios pie informent, quo ipsi decedentes plus meriti secum ferant, dum ne in fine quidem proximis prodesse recusent. Etenim Iosue, Naue filius, cum diem suum esset obiturus, tribubus Israhel conuocatis enumerauit Dei erga illos beneficia, et ut legem eius obseruarent eumque solum, non deos alienos perpetuo colerent, hortatus est.

Et rex Dauid morti proximus dedit pręcepta filio suo Salomoni. Sed cur illi magis quam cęteris? Quia cęteris ipse pręfuturus erat, et unius prępositi instructio ad omnium

-- 3-496 --

utilitatem spectabat. Salomon autem, quoniam paternis institutis obsequens fuit, sapientiam et diuitias et gloriam a Deo muneri accepit.

Tobias, cum et ipse se iam discessurum speraret, sic docuit filium, ut in illo uno omnes docuisse uideatur. Deum — inquit — cole, parentes reuerere, elemosinas da, a uitiis abstine, ęs alienum libenter dissolue, nemini fac, quod factum nolis tibi. Sapientum nitere consiliis, benedic Deo semper et ab eo dirigi pete. Ista quidem plenius in eo libro, qui Tobias inscribitur, recensentur. Sed nos pro tempore breuiter perstringimus, ut uel hinc cęteri patres discant talium potius institutionum quam multarum opum filios suos relinquere hęredes.

Videndum quoque, ut deficienti animę succurrat proprii reatus dolor et culpam prius abluat fletus quam flamma exurat. Ezechias rex morbo correptus, cum mortis suę nuncium accepisset, orauit et fleuit diuinaque miseratione additi fuere uitę eius quindecim anni, dicente Domino: Audiui orationem tuam et uidi lachrymam tuam, et ecce sanaui te. Die tertia ascendes templum Domini, et addam diebus tuis quindecim annos. Ex quo instruimur tunc maxime precibus et poenitentię moerore nobis opus esse, cum mortis instet dies, ut pleniore uenia peccatorum impetrata addantur nobis uitę anni, non quandoque finiendi, sed anni ęternitatis.

Et ne corporis nostri mox dissoluendi nos conturbet conditio, Enoch et Heliam non mortuos, sed translatos fuisse Scripturę testimonio probatur. Vterque autem ambulasse cum Deo dicitur. Ita et nos quidem, si cum Deo ambulantes, hoc est, mandata eius obseruantes, mors occupauerit, transferemur in anima prius, postea et in corpore, non quo illi tunc translati sunt, sed quo ascendit Christus. Nihil igitur doleamus carnem nostram nunc corrumpi redigique in puluerem, cum rursum quandoque reparanda in incorruptione et in gloria, si modo usque in finem fuerimus fideles.

In sepulchro, ubi positus fuerat, Heliseus propheta proiectum hominis cadauer statim reuixit. Et nos Dei

-- 3-497 --

uiuentis uoce et archangeli iussu et nouissima tuba euocati non reuiuiscemus? Hinc etiam liquet sanctorum reliquias reuerenter esse habendas, quando quidem tanta uis eis inest, ut tactu ipsorum interdum etiam mortui ad uitam suscitentur.

Satis hęc de Veteri Instrumento. Noui quoque exempla inspiciamus!

Omnis uirtutis fons atque origo Dominus noster Iesus Christus, uti uiuendo, quomodo uiuere, ita moriendo, quomodo mori debeamus, nos erudiuit. Mortuus est pro salute nostra, ut nec nos pro salute proximorum mori recusemus. Pro inimicis orauit, ut et nos dimittamus, siquid habemus aduersus alterum. Animam Patri commendauit, ne nos quoque discedentem animam Deo commendare prętermittamus, a quo illam accepimus. In alieno monumento condi uoluit, ne confundamur, si non habuerimus propriam sepulturam. Quocunque loco humati fuerimus, Domini est terra et plenitudo eius. Syndone munda inuolutus est et aromatibus delibutus, ut ostenderet eos feliciter hinc discedere, qui puritatem cordis et odoramenta uirtutum secum ferrent. Die tertia resurrexit et cęlum ascendit, ut fidem faceret nos quoque resurrecturos cęlumque ascensuros, si tales in fine inueniemur, quales esse debere suo monstrauit.

Et apostoli quidem omnesque reliqui martyres pro iustitia, pro ueritate, pro Christo morientes, pręstantissimum id esse mortis genus testantur, quod ipsi passi sunt. Sed non omnibus hoc contingit. Omnibus tamen ea mens esse debet, ut, si fors ita ferret, libenter et ipsi sustinerent. Cui is animus uel tunc, cum e uita egreditur, fuerit, procul dubio martyrum coronę particeps erit. Corda enim perpendit Dominus magis quam facta. Dic ergo cum Paulo: Non solum alligari, sed et mori in Hierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu. Certe talis in moriente charitas eleuabit doloris angustięque sensum et hominem alterius uitę desyderio accendens faciet exclamare: Cupio dissolui et esse cum Christo.

-- 3-498 --

Paulum, primum eremitam, Antonius abbas orantis gestu expirasse offendit. Necdum exanimem putabat, donec nullos, ut solebat, gemitus, nulla suspiria ipsum emittere deprehendit. Indoluitque uehementer, quod se relicto mortem obiisset. Nec immerito cum illo decedere concupiuit, cuius etiam defuncti corpus Deum adorare conspexit, immo, cuius animam ab angelis in cęlum ferri uiderat.

Ipse uero Antonius, cum diem, qua de terra cessurus erat, multo ante prędixisset, eadem defunctus est. Sed dum adhuc ęger spiraret, monachis uitę monita dedit insuperque iniunxit, ut, cum se humassent, curarent, nequa ibi humationis uestigia apparerent et locum nemini unquam indicarent, ne ab hominibus honoraretur, uolens et in morte humilitatem seruare, quam apprime in uita coluerat.

Hilarion abbas ad Hesichium* monachum testamenti uice epistolam scripsit, omnes diuitias suas ei relinquens, quę erant: Euangelium, tunica, saccea cuculla, paliolum. Et cum plerique religiosi uiri ad ęgrotantem conuenissent, omnes adiurauit, ut ne puncto quidem temporis post mortem reseruaretur, sed statim se terra operirent, sicut uestitus erat, cum tunica cilicina et cuculla et sago rustico. Cumque iam extremo anhelitu laboraret, apertis oculis loquebatur: Egredere, quid times? Egredere, anima mea, quid dubitas? Septuaginta prope annis seruisti Christo, et mortem times? In hęc uerba beatum exhalauit spiritum. Statimque terra obrutum ante urbi sepultum quam mortuum nunciauerunt.

Ioannes, Aegyptius anachoreta, pręter uitę sanctitatem futurorum etiam uaticiniis clarus, cum diem postremum sibi imminere cerneret, toto triduo neminem ad se admisit, ut Deum, ad quem gaudens proficiscebatur, liberius expeditiusque contemplari posset. Triduo uero elapso complicatis genibus orando spiritum emisit. Qui cum tali gestu talique humilitate egrediuntur, eos ego misericordiam *corr. ex Hesitium

-- 3-499 --

iam adeptos arbitror. Non enim tanta gratia pręuenirentur, nisi maior esset secutura.

Onophrio in uastissima Aegypti solitudine moranti et nulli hominum cognito et consumptis indumentis nudo, cum iam uita excessurus esset, contigit Pafnutium abbatem uidere, a quo interrogatus nomen uitamque exposuit et ipsum a Deo sibi destinatum, a quo postera die sepeliendus esset, dixit. Cum ergo animam, ut prędixerat, exhalasset, uidit eum Pafnutius ab angelis in cęlum tolli. Cuius corpusculum suauissimo odore diuinitus perfusum sepelire uolens, instrumentum, quo terram cauaret, non habuit. Et ecce accurrunt duo leones telluremque unguibus scalpentes, fossam hominis capacem fecere. Sicque ipse palio suo inuolutum atque ibi depositum humo, quam bestię egesserant, operuit. Eo uix sepulto cęlla corruit et palma, quę iuxta illam stabat, radicitus euulsa procubuit, quasi dedignantes aliorum usui seruire, quę tam exactę sanctitatis uiro seruissent. Cuius ergo tam magnifica in terris mors fuit, quam gloriosa uita est in cęlo?

Diuus Hieronymus moriturus humi se collocari iussit saccoque, quo induebatur, operiri. Tum discipulis conuocatis eos, ut in Dei seruitii perseuerarent, multum exhortatus est. Deinde sacramentum corporis et sanguinis Domini in genua errectus et lachrymis perfusus reuerenter hausit. Mox terram prono ore petens, dispessis manibus: Nunc dimittis — inquit — seruum tuum, Domine, secundum uerbum tuum in pace. Quia uiderunt oculi mei salutare tuum. Quod parasti ante faciem omnium populorum: lumen ad reuelationem gentium et gloriam plebis tuę Israhel. Post hęc lux multa circa eum fulsit. Quidam etiam angelos uidisse se testabantur uocemque audisse illum ad patriam cęlestem inuitantium et ipsius respondentis, quod libenter cupideque ueniret. Mox discedente luce anima quoque a corpore suo discessit. Exanime corpus diuinum spirare odorem coepit, omnia unguenta suauitate uincentem. Eadem hora diuersis in locis uisionibus quorundam, ad quantam ille beatitudinem translatus sit, liquido patuit. Nos eius humilitatem saltem in moriendo imitemur, quando

-- 3-500 --

quidem tantam in uiuendo sanctitatem assequi indigni sumus.

Etenim Eusebius quoque, Cremonensis, eius discipulus, cum post illum mortem obiret, iisdem humiliationibus usus est. Cęterum qua hora migraturus erat, repente caput errigens, oculis pauitantibus circumspicere et quasi in furorem uersus clamitare: Non faciam, non faciam; mentiris, mentiris. Deinde ad terram procliuus faciem abscondere, intremiscere ac, quantum poterat, uociferari: Adiuuate me, fratres, adiuuate me, ne peream. Illi uero partim expauidi, partim moerore concussi rogitabant: Quid habes, pater? Quę hęc te exagitat solicitudo? Quid times? An — inquit — non uidetis demonum cateruam, hic in perniciem meam congregatam? Ille, qui prę cęteris horrendus apparet, compellit me ad blasphemias heresumque prauitatem. Et tam dirus est, ut contra tueri non ausim. Tunc fratrum supplicationibus demones in fugam uersi sunt. Et beatus Hieronymus apparens, ipsum, ne paueret, hortatus est. Eius itaque conspectu Eusebius recreatus, in Domino obdormiuit. Nemo ex incompto aliquo deformique decedentium gestu animas eorum iudicet, si uir tam sanctus ita se in morte habuit, ut de illo dubitaretur, nisi, quod contigerat, palam factum fuisset.

Ambrosius episcopus, tum doctrina tum sanctitate notus, cum animam esset acturus, communione sancta sumpta expansis late brachiis demissaque ceruice tacitus intra se orauit atque hoc gestu actuque illi decedere libuit, ut talis Domino occurreret, qualis ipse pro nobis pependerat in cruce.

Et ipse inter quatuor Ecclesię candelabra numerandus Augustinus, cum febri correptus uitę sibi finem imminere conspiceret, psalmos, qui poenitentiales dicuntur, conscribi et ante se legendos parieti affigi iussit. Eos dum legeret, lachrymas hubertim fudisse dicitur. Neminem ad se accedere passus est pręter medicum et Discophorum puerum, ne uariis multorum interpellationibus ab earum rerum contemplatione auocaretur, ad quas perpetuo

-- 3-501 --

fruendas iam se profecturum sperabat. Tandem communione uenerabiliter percepta spiritum reddidit. Sed prius et hoc memoratur dixisse: neminem, quanuis sanctum et perfectum uirum, decedere debere, nisi ante confessus communicatusque fuisset. Nolle enim confiteri arrogantis esse, nolle communicare — inobedientis. Si autem Augustinus poenitentię precationes cum fletu sibi peragendas putauit quid nos facere oporteat, qui in nullo ad eum comparandi sumus. Discamus tamen nunc maxime poenitendum dolendumque esse, cum periculum est, ne dolere incipiamus in ęternum.

Benedictus abbas diem suum postremum pręcognouit et, quibus hoc indicauerat, ne cui, antequam euenisset, dicerent, iniunxit. Sexto autem die ante euentum aperiri tumulum iussit et febricitare coepit. Deinde ingrauescente morbo, in oratorium delatus, sublatis manibus Deo se commendans, inter discipulorum manus expirauit ea ipsa, qua prędixerat, die. Quidam in uisu uiderunt uiam in sublime tendentem, panno stratam multisque lampadibus quasi stellis fulgentem. Et responsum accepere patri Benedicto, per quam ad cęlum ascenderet, paratam. Qualis quęso, gloria illa, ad quam fruendam pergebat, si talis uia, quam calcabat!

Odiloni, Cluniacensi abbati, cum ęgrotaret, diabolum tetra horribilique forma propius astitisse ferunt, sed mox ab eo contemptum confusumque discessisse. Ille ergo fugato aduersario confidentius finem suum expectauit. Quem enim terrere diabolus non potuit, ei ne mors quidem timori fuit.

Ad Probum, Reatinę urbis episcopum, puer, qui ęgrotanti assidebat, uidit duos uiros ingredi candidis uestibus indutos radiantique facie lucentes. Et mente consternatus, qui essent, clamare magis quam interrogare coepit, donec ab episcopo Probo sedatus audiuit illos Iuuenalem et Eleutherium esse, pro Christi nomine olim supplicia necemque passos. At neque hoc ferre ualens, e cęlla prosiliit et rem aliis detulit. Qui mox una cum ipso ad cubiculum accedentes, offenderunt episcopum iam expirasse aliumque ibi

-- 3-502 --

adesse neminem. Nec dubitarunt, quin ille cum iisdem, quos puer uiderat, ad cęlestem beatitudinem possidendam abiisset, dignus utique martyrum consortio, qui uehementis langoris molestias ęquo animo pertulisset.

Stephanum quoque abbatem, sanctimonię singularis

uirum, ii, qui ad ęgrotantem conuenerant, prę timore fugientes reliquere. Pars angelos ad eum intrantes uiderant, pars nihil uiderant, et omnes unus idemque occupauit pauor. Cum sedato timore rediissent, defunctum inuenere, quem uiuum adhuc dimiserant. Quam putas gloriosi angelorum coetus hominis animam excepere, cum eorum aduentum illi etiam, qui non uiderant, sustinere nequiuerint.

Antonio monacho, qui Romę in Gregoriano monasterio uitam pie sancteque degebat, die quodam dictum est: Paratus esto et, quia Dominus iubet, migra! Qui cum sibi uiatica ad migrandum deesse respondisset, audiuit, si de peccatis ambigeret, iam dimissa esse sciret. Multum tamen ille hac de re dubitare coepit, et sequenti nocte, cum se sopori dedisset, eodem oraculo solicitatus dubitare desiit. Exinde die quinto febris repentino ęstuans ardore, animam reddidit exactori eius Deo, tam feliciter quam libenter. Et quis enim adeo mortis pauidus est, ut inuitus hinc cessisset, dum sic euocaretur?

Merulo, eiusdem monasterii monacho, egregia morum sanctitudine prędito, in quiete uisum est coronam candidissimis floribus contextam e cęlo labi ac super caput suum sisti. Post hęc aduersa ualitudine agitatus cum magna animi alacritate diem obiit extremum. Anno deinde decimoquarto Petri abbatis iussu aperto eius sepulchro incredibilis odoris inde suauitas exhalauit. Qua ex re illud, quod per somnium uiderat, uerum fuisse cognitum est. Qui tam feliciter mori cupit, debet, sicut ille uixit, et ipse uiuere. Non potest eius mors mala esse, cuius uita bona fuit.

Nursię presbyter Vrsinus, cum animam ageret, prorupit in uerba salutationis, quasi qui principes uiros ad se accedere conspiceret et aduentu eorum admodum gauderet: Optato — inquit — aduenistis, domini mei, et gratias ago,

-- 3-503 --

quod pręsentia uestra me dignamini, qui uester seruus sum. Deinde, tanquam ab ipsis inuitatus: Venio, uenio, respondebat. Tunc, quid uideret uel quocum loqueretur, ab iis, qui aderant, interrogatus: Nunquid — ait — non conspicitis hic Petrum et Paulum apostolos, qui modo huc intrarunt? Et cum rursum ad illos conuersus iamiam se uenire diceret, relicto corpore abiit. Hoc fere iis contingit, qui pie casteque uixere, ut decessuri sanctos uideant, ne in morte mortis ęternę pericula formident et, dum tali spectaculo consolantur, ultimę anxietudinis dolorem non sentiant.

Sic et seruulus paralyticus (de quo sępe locuti sumus) cum extremos iam anhelitus duceret et, quomodo poterat, una cum iis, quos circa se conuocauerat, psalmos concineret, mox: Tacete, tacete — inquit — nunquid non auditis, quanti et quam dulces cantus resonant in cęlo. Et dum intentos in cęlum oculos tacitus teneret, uita elapsus est. Corpus uero, donec sepulturę mandatum est, miro odore fragrauit. O felicem optandumque exitum, quem speratę beatitudinis duo certissima signa commendarunt: in cęlo angelorum melos, in terra suauitas odoris.

Beatus Martinus, Turonensis episcopus, obitum suum multo ante prędixit. Quo iam proximo mala ualitudine grauiter affici coepit. Tunc discipulis flentibus: Nec mori — inquit — timeo, quia pii Domini seruus sum, nec uiuere recuso, si uobis adhuc necessarius sum. Languens autem et morbo tantum non consumptus, cubabat in cilicio et cinere neque alio in stratu Christianum mori oportere aiebat. Sublatis in cęlum manibus indesinenter precabatur. Diabolum uidit, sed cum expirasset, cum angelis abiit, quorum cantus in sublime uolantium quidam sentire meruerunt. Tam ergo gloriose ad immortalitatem ascendit, quam humiliter mortalitatem finiuit.

Cudbertus (ut Beda scribit) primo monachus, deinde episcopus, obitum suum in proximo futurum, sibi diuinitus pręnunciatum, Herberto presbytero, quem charissimum habebat, indicauit. Et ille ne in morte quidem amicum deserere cupiens, obsecrare coepit, uti se quoque ea in re

-- 3-504 --

comitem assumeret. Tunc episcopus Deum aliquandiu precatus: Herberte — inquit — Dominus noster te uoti tui compotem facit. Proinde prępara te, mecum una discessurus. Itaque anno post, quanuis locorum interuallo diuersi manerent, cum die, qua prędictum erat, decessissent, iunctis tamen spiritibus cęlum simul petiere. Grandis charitas commori amico desyderantis, sed maior felicitas, quod desyderauerat, impetrantis.

Liberalem quoque, qui Altini genitus, Taruisii sepultus honoratur, orasse perhibent uitę huius finem et se exauditum angelo nunciante didicisse. Post hęc uicinas inuisisse ecclesias et in ea, quę sancti Laurentii est, Deo animam reddidisse. Quid misera mortalitas longioris ętatis annos expetis? Tedet sanctos diu uiuere, dum ad uitam, quę in Deo est, proficisci festinant.

Venerabilis Beda presbyter Domino reuelante pręcognouit die tandem quinquagesimo se a corporis uinculis exoluendum. Itaque festo Dominicę Ascensionis, dum in ecclesia cum cęteris uesperas celebraret, nulla ęgritudine affectus atque etiam stans in hemicyclio cubitisque innixus, finitis uesperis expirauit. Mirabilisque odoris fragrantia subsecuta est, ut plane, quo die in cęlum Christus ascenderat, eodem et seruum Christi relicto in terra corpore ascendisse nemo dubitaret.

Cassius quoque, Narniensis episcepus, per uisum cuiusdam presbyteri accepit se natalitio Petri et Pauli apostolorum die de terris migraturum. Et anno tandem septimo, die, quo prędictum fuerat, cum missale sacrificium peregisset, mortuus est atque inde uiuere nunquam moriturus coepit. Nosse autem mortis tempus meruit, quia omni tempore mori paratus fuit, quotidie et Deo sacram offerens hostiam et multam pauperibus elemosinam.

Paulini etiam, Nolani episcopi, ut uita, ita uitę exitus mirabilis fuit. Cubiculum, in quo ęger iacebat, ipso expirante intremuit et eos, qui aderant, repentino pauore obstupefecit. Si uiri sanctitatem consyderes, ideo in morte eius concussum pauimentum dices, ut beatorum spirituum

-- 3-505 --

multitudinem ad suscipiendum defuncti animam eo conuenisse testaretur. Dignus quippe tali tunc comitatu fuit, qui, dum uiueret, omnia, quę habere poterat, indigentibus dabat. Et cum res defecissent, seipsum dedit, uicaria seruitute redimens uiduę filium. Merito nunc cum angelis gaudet, qui sic homines dilexit.

Germanus, Parisiensis episcopus, supra lectulum suum inscripserat: Quinto Kal. Iunias. Nemo inscriptionis causam nosse potuit, donec eodem, qui notatus fuerat, die ipsum uita defungi contigit. Quid hoc est, nisi quia digni sunt diem transitus sui non ignorare, qui semper parati sunt transire?

Nam et Amator, Antisiodorensis episcopus, qui etiam in matrimonio uirginitatem seruare potuit, ultimum diem imminere sibi pręsciuit. Et cum ad ecclesiam perrexisset sermonemque ad populum habuisset, in solio suo sedens animam efflauit. Quam sub columbę effigie in sublime uolantem quidam conspexere, ut eo uisu et puritas uirginitatis et meritum patesceret sanctitatis.

Donatum, presbyterum apud Aureliam, Galliarum urbem, ferunt, cum dies dormitionis eius instaret, nunquam preces intermisisse, donec animam exhalaret. Deprecatio enim misericordiam impetrat gratiamque conciliat, ut uitę huius finis uitę initium sit, quę fine caret.

Iuonem quoque presbyterum tradunt diem, qua mortem obiturus erat, predixisse ac, ne cum ęgrotaret quidem, consuetę abstinentię modum remisisse. Postremo corpori et sanguini Domini communicatum die nocteque intentis in imaginem Crucifixi oculis orando perseuerasse et altero illuscente die spiritum reddidisse. Igitur, dum passi Domini supplicia insatiabiliter consyderat, dum ipsum obsecrare non cessat, resurgentis gloriam hora ipsa, qua resurrexisse dicitur, uidit et a dextra Patris sedentem iam sine fine beatus conspexit.

Homobonus Cremonensis, multa sanctitate clarus, dum missales cerimonias genibus prouolutus audiret, expirauit. Nemo eum non uiuere putabat, donec, dum Euangelium

-- 3-506 --

legeretur, eodem gestu perseuerantem neque se, ut solebat, in pedes errigentem uiderunt. O felicem uiri exitum, cuis beatitudinem locus, tempus, gestus testati sunt. Adde etiam defuncti miracula, eo quod ęgroti et a spiritibus uexati, cum ad tumulum eius adducti essent, conualuere.

Patrem Franciscum legimus nudum se super nudam

humum deponi fecisse, cum diem expectaret supremum, fratribusque benedixisse et Dominico exemplo singulis buccellam panis dedisse, sumpto demum salutis uiatico uita discessisse. Sic ergo nudus, sic ad terram usque humiliatus cęlestibus abundauit diuitiis et supra cęlos exaltatus est illicque ipsi Seraph inseparabiliter iunctus, cuius olim stigmata in corpore suo portabat.

Pater Dominicus ultimo uitę die, ne intestatus obiret, hęc se fratribus suis legare dixit: charitatem, humilitatem, uoluntariam paupertatem. O beatum uirum, qui, cum hinc decederet, nihil habuit, quod suis relinqueret pręter exempla uirtutum, quarum, qui hęres fuerit, cęlestis quoque regni hęres erit.

Antonio Hispano, cuius corpus Patauii in ueneratione est, cum aduersa ualitudine oppressus iaceret, Christus apparuit. Cuius conspectu lętus atque intimis exultans pręcordiis, hymnum illum, cuius initium est: O gloriosa Domina, excelsa super sydera, uoce, qua potuit, decantauit simulque hymnum et uitam hanc finiuit, illam uitam feliciter inchoans, quę finem non habet.

Iam tandem et regibus bene moriendi exemplum aliquod proponamus, quando ne illos quidem immodicę opes ditiaque regna a morte redimunt, sed potius ad mortem, dum ab aliis concupiscuntur, impellunt.

Quintus Ludouicus, Gallorum rex, cum ingentibus copiis ad recuperandam Hierosolymam profectus parteque iam regionis illius occupata febris morbo interceptus esset, nequiuit pręstare, quod promiserat. Dum autem ęgrotaret, non in sericis, sed in cinere iacere uoluit et extensis ad instar Crucifixi manibus animam efflauit. Sic humiliatus

-- 3-507 --

regnum deseruit terrenum et cum Christo regnare coepit in cęlo. Sic deuotus dum infimam Hierusalem capere nititur, possedit supernam. Sic denique magnanimus caduca contemnens, ad illa, quę ęterna sunt, perpetuo fruenda conscendit.

Iam, sicut uiri a uiris, ita foeminę a foeminis discant, ut uitę nunquam moriturę pręmia et ipse consequi possint.

Maria Magdalena, Domini Iesu apostola, cum diem dormitionis suę iam proximum pręsciuisset, nolens quidem absque eucharistię sacramento decedere, a Maximino episcopo illud accepit et ante altare humiliter prostrata spiritum tradidit. Corpusculum odore perquam suaui fragrauit; anima ab angelis in cęlum sublata, pro laboribus, quos in terra sustinuerat, perpetuę quietis felicitate gaudere coepit. Et quę quondam lachrymis lauerat pedes Domini, nunc in conspectu eius exultat sine fine.

Martha deinde, soror illius, reuelato sibi uitę fine, annum febris ignibus ęstuauit. Cum autem decessura esset, lampades accendi iussit et astantibus, ut uigilarent, iniunxit. Nocte prope media uentus irruens luminaria extinxit; demones apparuerunt. Sed cum illa orasset, soror e cęlo delapsa affuit, malignos spiritus in fugam uertit, ipsam consolata est, lucernas accendit. Tunc et Christus ei pręsto fuit et, ut secum ueniret, hortatus est. Ipsa igitur tam optato itineri se accingens, efferri se sub dio fecit cinereque conspergi et crucem sanctam iuxta apponi atque Euangelium Dominicę passionis a Luca descriptum legi. Postremo in manus Domini spiritum suum commendans obiit. Itaque non minus, cum ad Christum proficisceretur, solicita erat quam olim, cum ei ministraret, nisi quod magis gauderet ęternitatis hospitio quam temporalitatis.

Marię Aegyptiacę uasta in eremo degenti et ferarum tantum socię, ne in fine uitę sine salutari uiatico decederet, Zosimas abbas occurrit. Qui dato ei Trinitatis pane, cum postea defunctam reperisset, reperit simul in puluere scriptum: Sepeli, Zosima, Marię corpus et terram terra tege ac pro me ora. Tunc leo ad cauandam sepulturam operam

-- 3-508 --

pręstitit, Zosimas ad cadauer condendum. Sic ergo et deserti bestię deserti habitatoribus inseruiunt, et in solitudine Christum quęrentibus neque sacra deest communio, cum oportet, neque sepultura.

Amatę, in Thebaidis monasterio abbatissę, Colonatus martyr apparuisse dicitur et, ut proximo Dominico die ad ecclesiam suam ueniret, eam inuitasse. Ipsa igitur, quę iam per annos quadraginta limen monasterii transgressa nunquam fuerat, tunc primum, ut martyri morem gereret, exiit et coenulam, quam secum tulerat, in ecclesia eius peregit. Inde reuersa, sororibus propediem ex hac uita se migraturam prędixit. Ac post biduum nulla corporis infirmitate lacessita, ubi se ueluti sepeliendam composuisset, expirauit. O omni melle dulcior coena mannaque suauior, cui cęlestis conuiuii nunquam defuturę dapes tam feliciter successere!

Salaberga quoque, apud Lugdunum abbatissa, cum diem clausura esset extremum, iocundissima uisione, ne mortem timeret, roboratur. Vidit enim se ad locum immensi fulgoris adductam et in eo pratum multiplici florum pictura decoratum mirabilique odorum suauitate fragrans, et id sibi pręparatum audiuit. Dormienti quoque zona, qua cingebatur, soluta nec usquam comparens ipsam a corpore soluendam portendit. Nam et uox audita est, quę diceret die tandem centesima hoc euenturum. Dehinc sancta et prudens foemina, ut ueniens Dominus uigilantem inueniret, psalmos legere non cessauit, nisi cum etiam uiuere cessaret, ea quidem uisione confidentior facta, sed non et segnior. Neque enim tale quid apparet, ut certiore pręmii expectatione pię operationis ardor in nobis languescat, sed ut accendatur.

Galla Christo dicata, in monasterio, quod apud ędem Petri apostoli Romę situm erat, dum cancri morbum in mamilla patiens iaceret, duo candelabra ante lectulum eius ex monastico fortasse instituto accensa per noctem lucebant. Inter illa medius idem apostolus ipsi apparuit. Cuius repentino conspectu lęta magis quam perterrita interrogauit,

-- 3-509 --

essentne delicta sua sibi dimissa. Et cum dimissa esse accepisset, ab eodem euocata, ut iam ex hac uita ad meliorem migraret: Rogo — inquit — ut soror Benedicta mecum ueniat. Et responsum accepit alteram nunc secum uenturam, Benedictam autem die postea trigesimo ipsas secuturam. Abiit uisio atque illa excitis ad se sororibus, quod uiderat, enarrauit. Inde die tertio cum illa, quam apostolus prędixerat, simul oppetiit. Die deinde trigesimo Benedicta quoque moriens oraculum impleuit. O uere omnes benedictę, quę sic euocantur, ut nullius culpę conscientia eas terrere possit!

In eadem urbe Romula, Redemptę religiosę foeminę discipula, Christo fideliter seruiebat. Sed dum debilitatis paralysi membris langueret Redemptaque et altera discipula iacenti assiderent, subita lux in cubiculo refulsit et assidentium oculos pariter mentemque perstrinixit. Mox etiam intrantis turbę strepitum audierunt, sed neminem uiderunt. Excessit lumen, et secuta est odoris grata suauitas, quę pauorem quoque ex luce illa tumultuque conceptum leniret. Sub hęc Romula ipsa: Nolite timere — inquit — non morior modo. Postea uero die quarto, cum sanctam communionem accepisset, pro foribus cęllulę eius psallentium chori auditi, et illa corporis uinculis expedita cum eisdem cęlum petiit. Quis dicere queat, quam illi iocunda mors erat, quę moriendo supernę felicitatis tantam pręgustabat dulcedinem?

Trasillę, beati doctoris ac pontificis Gregorii amitę, in uisu sanctus Felix pontifex apparuit. Qui sedem illi ostendens multa luce renitentem: Veni — inquit — te enim hęc sedes manet. Postero die Trasilla febri implicita ęgrotauit. Iamque in ipsius morbi accessione uehementer anxiabatur, cum Christum uidit, atque ad eos, qui aderant: Facessite hinc — ait — abite! Ecce Dominus Iesus uenit. Itaque ad eum, quem uidebat, toto animi affectu anhellans expirauit. Odoris insecuta suauitas fidem fecit uere ibi affuisse Iesum et illam una cum ipso abiisse. Sed neque mortem timere potuit, quę ante mortem mortis destructorem uidit.

-- 3-510 --

Musa, tenella adhuc et nondum adultę ętatis uirgo, Virginem Deiparam cum multarum uirginum glorioso comitatu ad se uenisse conspexit. Et admonita est, nequid ultra puellari more leuiter siue inconsyderate ageret, die trigesimo inter ipsas, quas uidebat, uirgines ab eadem cęli Regina feliciter admittenda. His uisis uitam mutauit quintoque et uigesimo die in febrim incidit. Trigesimo uero eandem Beatam Virginem cernens dicere coepit: Venio, Domina mea, uenio. Et in hęc uerba de corporis carcere exiit. Quomodo hanc ullam mortis molestiam sensisse rear, quę se non mori, sed uenire dixit? Aut quare non felicissimam putem, quę de seculi huius miseria in consortium Dei Genitricis Marię recepta gaudiis perfrui coepit ęternis?

Quid de Elizabeth illa dicam, quę longe felicior fuit, quod regis cęlestis ancilla esset quam terreni filia? Hęc ex febri iacens, cum ad parietem se uertisset, apiculę forte aduolantis tinnulo cantu admodum delectata, quasi iam angelos in cęlo, quo mox itura erat, concinentes audiret, et ipsa Deo laudes uoce ob langore tenui pressaque succinere coepit. Lęta mortem expectabat, iugiter orabat. Et cum prope se demonem uidisset, ut protinus recederet, iussit. Eo fugato Christum uidit, a quo ad cęleste thalamum inuitata mox ire perrexit. Et tunc exanime corpusculum diuinum spirauit odorem, quia in odorem unguentorum Christi, dum uiueret, cuccurrit.

Ad istorum igitur exemplum, quos modo commemorauimus, nos componentes, tunc pręcipue, cum a corpore secedendum est, humilitatem seruemus, poenitentiam agamus, precibus instemus, fidem, spem, charitatem nullo modo in nobis labascere patiamur. Quia ex fide uiuit iustus; et: Qui sperat in Domino, subleuabitur; et: Qui manet in charitate, in Deo manet et Deus in eo. Ad hęc sacerdoti, cui ligandi soluendique indulta est potestas, confiteamur delicta nostra. Tum demum peccatorum uinculis expediti, submissius, quam possumus, accedamus ad mensam Domini et salutarem cibum ore sumentes, cordis hospitio suscipiamus Iesum. Hic est enim panis uerus, qui de cęlo descendit et dat ueniam mundo. Siquis ex ipso manducauerit,

-- 3-511 --

non morietur, sed uiuet in ęternum. Et quoniam maxime, cum uitę finis instat, leo ille rugiens modis omnibus ambit nos, ut deuoret, si aperte se ostenderit, facile contemnitur. Sin autem occulte dolis contenderit, solerti animi circumspectione opus erit, ut deprehendatur. Nam (ut alibi diximus) angelum lucis interdum malignus assimilat et callidis inductionibus fidem primum euertere nititur, ut subruto fundamento destruat in nobis ędificium uirtutum. Iccirco Apostolus: Licet nos — inquit — aut angelus de cęlo euangelizet uobis, pręterquam quod euangelizauimus uobis, anathema sit. Quamcunque igitur uersipellis bestia formam induerit, in quamcunque speciem se uerterit, siue angeli, siue hominis, siue sancti, siue etiam Christi, in hoc profecto agnosci poterit, si dicto factoue aliquo ab orthodoxę fidei ueritate per erroris anfractus abducere nos incipiet, si ab humilitate ad inanem gloriam fictis laudationibus errigere tentabit, si uenię spem terrore iustitię opprimere conabitur, si denique mentem nostram terrenarum fragiliumque rerum recordatione ab earum cogitatu, quę cęlestes et ęternę sunt, auocare atque auertere molietur. Tu igitur, qui ex fructibus malis malam arborem iam nosse poteris, ubi paruerint insidię, protinus exclama: Discedite a me, maligni; et: Ego scrutabor mandata Dei mei. Tum demum ad Saluatorem mente, ore oculisque conuersus, illum contemplare, illum ora, illi te committe totumque trade et dic: In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum. In his uerbis frigescentia deficiant labia et palpitantis pectoris interrupti anhelitus finiantur. In his desinant laboriosa suspiria ipseque nouissimus exhaustus uitalitatis conticescat singultus. Felix illa anima et plus, quam dici queat, beata, cui supremum uitę huius diem sic tandem claudere contigerit.

-- 3-512 --

Caput XI / DE PVRGATORIO

Ad minores culpas post obitum expiandas ignem purgatorium, sicuti ad maiores perpetuo plectendas ęternum, et quem gehennam nuncupamus, a Deo constitutum esse credimus. Idque puto per Malachiam prophetam significatum, ubi de Domino loquens ait: Ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum; et sedebit conflans et emundans argentum; et purgabit filios Leui, et colabit eos quasi aurum et quasi argentum. De hoc et ipse Dominus in Euangelio: Omnis — inquit — igne salietur, et omnis uictima sale salietur. Quasi diceret: Sicuti caro salitur, ut corruptibili humore exiccato dierum multorum usui apta sit, ita, qui purgatorio igne salitus fuerit, aptus erit usui uitę ęternę. Nisi enim ad purum excocti fuerimus, nunquam summę illi puritati, Deo, iungi adherereque poterimus. Neque enim apostolis ipsis licuit partem habere cum Iesu, nisi pedes lauari sibi permisissent. Et qui mundus est — inquit — non indiget, nisi ut pedes lauet; ut scilicet munditiem eius augeat etiam illarum sordium detersio, quibus nemo, dum in huius uitę uia est, carere non potest. Sic et agricola ille Euangelicus palmitem quanuis foecundum purgat et excolit, ut adhuc foecundior sit et fructus plus reddat. Ita ignis iste bonos purgando urendoque efficit meliores. Nemo quippe tam bonus est, ut nulla in illo mali labes residua sit. Quis enim sine peccato, si septies in die cadat iustus? Esse uero ignem, qui fideles animas urendo purificet, ex Domini uerbis colligitur dicentis: Quicunque dixerit uerbum contra Filium hominis, remittetur ei. Qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc seculo neque in futuro. Qui grauissimum crimen

-- 3-513 --

in futuro seculo irremissibile dixit, nonne dedit intelligi leuiora ibidem remitti posse? Quod si nullum illic remitteretur peccatum, de hoc quoque, quod non remittatur, simpliciter absoluteque dixisset neque secula distinxisset. Distinxit autem, quia sciebat esse quasdam in homine maculas peccatorum, quę, si in pręsenti seculo conuenienti castigatione penitus dilutę non fuerint, dilui debeant in futuro; utique in carcere illo, de quo non exitur, donec redditus fuerit nouissimus quadrans, qui debetur, non in illo, in quo neque soluendi debiti facultas ulla est neque exeundi potestas. Huic quidem sententię etiam Apostolus astipulatur dicens: Vniuscuiusque opus quale fuerit, ignis probabit. Si cuius opus arserit, detrimentum patietur, ipse autem saluus erit, sic tamen quasi per ignem. Quis est iste, quęso, cuius opus ardet et detrimentum patitur, et tamen ipse saluus erit per ignem? Non ille, qui supra fidei fundamentum imponit aurum, argentum, lapides preciosos, id est, meras defecatasque uirtutes, non etiam, qui ferrum, ęs, plumbum, hoc est, delicta grauiora. Quis ergo? Quis, nisi qui superextruit ligna, foenum, stipulam? Quę quidem leuia tanto leuiora fiunt, quanto magis exuruntur. Et, si secus res se habet, dicant assertionis nostrę calumniatores, ubi illos collocabunt, qui statim, ut conuersi confessique fuerint, uita decedunt? Damnari non merentur, quia doluerunt se peccasse; absolui non debent, quia nondum iusto dolore satisfecerunt. Neque enim implere illis per mortem licuit, quod a sacerdote poenę nomine iniunctum fuerat. Quia ergo iustitię ratio exigit, ut nullum prorsus crimen relinquatur impunitum, profecto necesse est, ut aliquis alicubi existat poenarum locus, in quo puniantur illi, qui ad ęterna supplicia delegandi non sunt, sed potius temporalibus purgandi, ut expurgari eo demum regno digni euadant, in quod nihil intrabit coinquinatum, et in quo intrantes gaudeant et dicant: Probasti nos, Deus, igne nos examinasti, sicut examinatur argentum. Transiuimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium. Veritas ista ne in obscuro lateret, quorundam defunctorum manifestis apparitionibus illustrata est perspicaciusque patet, quam ut

-- 3-514 --

argumentis ad se probandam indigeat. Nequa igitur huiusce rei in cuiuspiam animo residere possit ambiguitas, ea nunc miracula in medium proferre operęprecium erit.

In ea epistola, quam Cyrillus, Hierosolymitanus episcopus, de signis diui Hieronymi post obitum factis ad Augustinum scribit, legimus per id tempus heresim quandam insurrexisse, quę diceret defunctorum animas nec beatitudinem nec poenam sentire, donec communis resurrectionis die suis iungantur corporibus, hoc cum ipsis una messurę, quod simul seminarunt; purgatorium quoque post mortem nullum esse. Cumque falsitatis huius pestifera malignitas inualescere coepisset iamque altius multorum animis hereret, quam ut uerbis euelli posset, Hieronymus Eusebio apparens iussit saccum suum, quo pro indumento usus fuerat, trium uirorum cadaueribus, qui ea nocte obierant, imponi, ut uitę redditi doceant, quanto errore tenerentur, qui talia assererent. Resuscitati ergo, coram omnibus, qui ad ecclesiam, ut hoc miraculum uiderent, magno coetu conuenerant, confitebantur et beatorum pręsentem gloriam et damnatorum poenam et eorum, qui minus plene poenitentiam peregissent, purgamentum. Per quę omnia, ut uiuis testari possent, a beato Hieronymo se circumductos et sic ad uitam redire iussos affirmabant. Rursum die uigesimo una cum Eusebio, eius discipulo, decessuros et cum eodem — si modo ęqualem interim delictis poenitentiam egerint — uitę ęternę pręmia consecuturos. Itaque tanto tamque euidenti miraculo explosa et exibilata hereticorum sententia est atque illi, qui paulo ante subuersi fuerant, statim resipiscentes catholicam amplexi sunt fidem, cum pręsertim eos, qui a morte surrexerant, poenarum recordatione indesinenter atque inconsolabiliter flere lamentarique uiderent, ac tandem, qua prędixerant die, Eusebio moriente et ipsos iterum mori, ut etiam eiusce rei euentu magis constaret, quam uera essent ea, quę per illos dicta fuerant.

Ad hęc Helias quidam, in deserto Aegypti solitarius, multę sanctitudinis uir, et quondam beato Hieronymo familiariter usus, in quiete uidit (sicuti idem Cyrillus testatur)

-- 3-515 --

animam cuiusdam episcopi Anchonitani, cum ante diuinę maiestatis tribunal sisteretur, ob uitę luxum atque delicias ad ęternam poenam destinari, animam uero Theodosii senatoris, quod beatum Hieronymum magno semper honore coluisset, ad purgatorii tormenta deducendam decerni. Cumque diem signasset, quo ista uiderat, comperit eodem ipsos ambos fuisse uita defunctos. Et credidit uera esse, quę sibi per somnium apparuerant. Ex hoc pręterea liquet, quantum expediat cęlestis regni ciues persancte uenerari, cum sępe contingat, ut ipsis opitulantibus ii, qui ad infernum corruissent, infernum purgatorio commutent et de futura beatitudine consequenda certi fiant.

Hi autem eo facilius maturiusque purgari possunt, quo magis uiuorum precibus, ieiuniis, elemosinis, peregrinationibus iuuantur.

Paschasius, apostolicę curię diaconus, pietate erga Deum et homines pręstans (ut a Gregorio traditum est) nisi quod contra Symmachum, iam omnium suffragiis maximo pontificatu dignum iudicatum, pertinacius, quam fas erat, pro Laurentio, quem ipse digniorem censuerat, stetit. Cum itaque hanc culpam post mortem lueret, a Germano, Capuano episcopo, in Angulanis thermis opera serui fungens inuentus est. Qui Germanus, ut causam didicit, abiit et per dies aliquot pro illo supplicationes fecit, sicuti ipse rogauerat. Atque eodem rediens liberatum onere illo cognouit, quem iam ibi non comparere animaduertit. Hoc est illud, quod Ioannes apostolus pręcipit dicens: Qui scit fratrem suum peccare non ad mortem, petat, et dabitur ei uita peccanti non ad mortem.

Presbyter quidam Centumcellis, cum ad balnea lauatum uenisset et homini, qui ibi sępe iam illi operam lauandi gratuitam pręstiterat, panes aliquot muneri obtulisset, accepit ipsum eis non indigere; loci enim illius olim dominum fuisse et post mortem ibidem angustiari noxę cuiusdam expiandę causa piaculique soluendi; ueruntamen multum profore ei, si ipse panem consecratum Deo offerendo pro illo oret. Quamobrem presbyter sacram hostiam obtulit,

-- 3-516 --

Deum precatus est, ad balnea rediit, sed non inuento homine a poena liberatum intellexit. Agnus igitur, qui immolatus abstulit peccata mundi, et eorum peccata, qui in purgatorio sunt, si pro illis offeratur, aufert, ita ut multo citius a debito soluantur quam soluerentur.

Hoc idem sequenti quoque exemplo astruere possumus. Dum enim beatus Gregorius pontifex (ut ipse in Dialogo suo refert) abbatis adhuc munus obiret, quidam inter monachos, nomine Iustus, grauiter ęgrotans et iam morti proximus, fratri suo seculari Copioso indicauit sibi tres aureos nummos esse, quod nemo alius nosset. Cum tamen ea res percrebuisset, abbas indignans iussit, nequis monachorum Iustum, monasticę legis uiolatorem adire neue cum eo ullum miscere uerbum pręsumeret. Id ille per ipsum, qui sibi assistebat, Copiosum fratrem resciens, consyderauit secum, quantum ea re flagitii commisisset, et ut par erat, magis doluit, quod Deo peccauerat, quam quod ab hominibus deprehensus esset. Vbi autem uita elapsus est, corpus eius in sterquilinio sepelierunt cum aureis illis, quos reliquerat, dicentes: Pecunia tua tecum sit in perditionem! Hoc clare ad reliquorum terrorem actum; illud occulte, ut scilicet Preciosus, monasterii prępositus, per dies triginta quotidie pro iniustitia Iusti offerret Dominicum sacrificium. Postea tandem Iustus Copioso noctu apparens: Hactenus — inquit — in tormentis fui. Nunc demum sacra communione percepta ab iis me expeditum certo scias. Nemo pręter abbatem nouerat, pro quo Preciosus quotidie rem diuinam faceret. Sed ubi uisio Copiosi uulgata est, et ipsi palam fecere eum iam trigesimum diem esse sacrificiorum pro Iusto actorum proptereaque illum a purgatorio errutum cęloque illatum. O quanta hęc missalis hostię uirtus et pręter hanc quam prudens piissimi abbatis erga suos cura! Sic delinquentem puniuit, ut et ipsi prodesset ad salutem et cęteris ad exemplum.

Odiloni, abbati Cluniacensi, Hugo, qui uitam eius conscripsit, diuinitus reuelatum tradit supplicationes pro defunctis die proximo post festum Omnium sanctorum ab

-- 3-517 --

Ecclesia fieri oportere. Idque ipse primus obseruauit, deinde obseruandum uniuersa recepit Ecclesia. Et quisnam tam temerarię perfidię est, ut negare audeat esse post mortem expiationi locum?

Decimus Benedictus, pontifex maximus, cum mortem obiisset, Ioanni, Portuensi episcopo, apparens confessus est se Odilonis abbatis precibus ab ęternę mortis periculo seruatum; se autem ideo tunc ei apparuisse, ut ipse eundem abbatem rogatum iret, ne sibi in flammis purgatorii ardenti subtraheret auxilium, quod ferre adhuc in corpore uiuenti consueuerat. Hoc nuncio sibi allato abbas et ipse suppliciter pro eo rogauit et omnibus, qui cum ipso erant, monachis, ut itidem facerent, iniunxit. Haud ita multo post Benedictus totus lucidus ac refulgens apparuit Eldeberto monacho seque a purgatorio ad beatitudinem translatum dixit, Odilone et monachis pro se deprecantibus. Deinde et ipsi Odiloni sub eadem forma se ostendens gratias egit, eo quod tam grande beneficium per eum potissime accepisset. Non frustra igitur pro fidelibus defunctis orat Ecclesia, non incassum solennem pro eis instituit supplicationem statutaque sacrificia. Quam quidem rem nequaquam faceret, si nullum esset post mortem purgatorium.

Hoc etiam ante Euangelium sub Lege factitatum esse Machabeorum Historia testatur, de Iudę, Israhelitarum ducis, erga eos pietate, qui in bello desyderati fuerant, sic loquens: Fortissimus Iudas facta collatione duodecim milia drachmas argenti misit Hierosolymam, offerri pro peccatis mortuorum sacrificium, bene et religiose de resurrectione cogitans. Nisi enim eos, qui ceciderant, resurrecturos speraret, superfluum uideretur et uanum orare pro mortuis. Et quia consyderabat, quod ii, qui cum pietate dormitionem acceperant, optimam haberent repositam gratiam. Sancta ergo et salubris est cogitatio pro defunctis orare, ut a peccatis soluantur. Sic soluti uox illa in Psalmo ad Deum est: Misericordia tua magna est super me, et erruisti animam meam ex inferno inferiori.

Pręter hęc etiam in Ecclesiastico quod scriptum est: Mortuo non prohibeas gratiam. Quis mortuo prohibet

-- 3-518 --

gratiam, nisi qui illum in purgatorio poenas luentem cum iuuare possit, negligit. Tale est et illud eiusdem libri pręceptis insertum: In requie mortui requiescere fac memoriam eius. Quę alia memoria in requie, hoc est, in morte mortui potest requiescere, nisi quę officio constat pietatis, id est, quando ii, qui supersunt, pro eo, qui defunctus est, orant, ieiunant et in paupere Christum pascunt? Alia uero quęuis memoria non requiescit super mortuum, sed potius in uentos dilapsa euanescit. Quid enim conferunt animę, uel dum effertur funus, ardentes cerei, uel dum conditur cadauer, dealbata sepulchra? Viuorum ista solatia sunt, non suffragia mortuorum.

Quam graues autem quamque acerbę purgatorii poenę sint, illo celebri Gregorii pontificis exemplo satis constat. Quoniam (ut aiunt) cum sibi in poenam pię cuiusdam temeritatis, uel potius temerarię pietatis, quod pro Traiano orauerat, optio per angelum a Deo offerretur, maluit hic omnibus diebus uitę suę uario ac multiplici langorum genere affici quam per biduum in purgatorio cruciari.

Huius cruciatus grauitatem non mediocrem, sed prope maximam esse etiam ratione argumentisque probari posse uidetur. Quippe exuto corpore, quod aggrauat, purior fit in anima intellectus. Vnde in Psalmo dicitur: Anima mea cognoscet nimis. Quanto autem quis Deum magis intelligit, tanto magis appetit. Hic uero appetitus ex certitudine quoque spei capit passionis incrementum. Auidius enim bonum illud quisque appetere solet, quod se minus dubitat assecuturum. Ideoque ex dilatione rei magis appetitę magis animo torquetur. Hinc est illud Prophetę: Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini.

Dolet pręterea, qui in purgatorio est, quod, dum uiueret, non hic potius uoluntaria poenę exactione pro reatu satisfecerit, cum multo leuiore cruciatu id effici potuisset. Etenim debitum, quod sponte redditur, pluris ęstimat Deus, quam quod ab inuito iuste extorquetur. In hoc obseruatio ęquitatis est, in illo remissionis meritum, ut pauca etiam libenter soluenti multa condonentur. His igitur intimis

-- 3-519 --

animę angoribus extrinsecos adde, ardorem utique illum, quo omnis delictorum scoria ita penitus excoqui debet, ut ad nihilum redigatur et nulla prorsus culpę nota, nullum uitii uestigium in anima, quod non deletum abstersumque fuerit, relinquatur.

Cęterum, tametsi poena uehementissima sit, in eo tamen consolatur, qui patitur, quod iam de adipiscenda immortalitatis gloria nihil dubitat nec, si posset, ad uitam hanc redire uellet, malens illic torqueri cum certa tanti boni consequendi expectatione quam hic deliciis affluere cum periculo amittendi. Quod quidem bonum qui peccando amittit, suppliciis mancipatur ęternis, ut non solum non sit beatus, sed etiam infelicissimus ac supra quam quisquam dicere potest miser. Is ergo, qui in purgatorio affligitur, afflicitiones suas gaudio quandoque futuro compensat. Flammis quidem torretur desyderioque afficitur, sed uidet hac omnes inquietudines omnemque laborem ad illum finem indeclinabiliter tendere, in quo sempiternę quietis initium est. Et inter acerrimos dolores, quos tolerat, contentatur ipsa dolorum conditione. Ac ueluti lucri auidus negociator, qui naui merces uehit, uentorum turbinem sustinet procellarumque et aeris intemperiem tolerat, fluctibus iactatur, sentinę foetore torquetur, nausea contabescit et commotis intestinis algenteque stomacho ipsa pene uiscera euomit et eructat, et tamen, grandem facturus quęstum, omnia turbulentę nauigationis fastidia ęquo animo fert, — sic se habet, qui purgatorio igne carpitur. Pręsentes enim poenas futurę beatitudinis lucro sustentat et supplicia patiendo gaudet magis quam tristatur seque ipsum errigens: Quare — inquit — tristis es, anima mea? Et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare uultus mei, et Deus meus. Et ad Dominum conuersus deprecatur: Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo. Me expectant iusti, donec retribuas mihi. Nobis ergo imprimis enitendum erit, ut hic potius quęque etiam minima expurgemus pietatis officiis corporisque labore, ne uel biduum illud, quod sanctissimus pontifex tantopere exhorruisse dicitur, in purgatorio

-- 3-520 --

peragamus. Deinde, si hoc difficile factu uidetur, saltem caueamus, ne illis poenis obnoxii simus, quarum nullus finis est, nulla requies, nullum leuamen, quas denique cogitare, nedum pati, poena est.

-- 3-521 --

-- 3-522 --

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.