Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Videant et ipsi iudices, quali examine illos, quibus pręsunt, iudicare
debeant. Si enim rex Salomon, Deo offerente quicquid petisset, nihil sibi
magis necessarium duxit quam in decernendo sapientiam: Dabis seruo tuo
-inquit - cor docile, ut populum tuum iudicare possit et discernere
inter bonum et malum - quis adeo sibi confidit, ut in iudicando
errare non formidet? Qui quidem error nisi grauissimus esset, non pro eo
uitando Salomon magis solicitus fuisset quam pro uitę spacio prolatando, pro
diuitiis cumulandis, pro inimicis domandis imperioque propagando. Et quoniam
his rebus iuris dicendi scientiam prętulit, plus etiam quam postularat,
accepit: sapientis utique opinionis pręmium referens, opes et gloriam.

|