Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Sicuti de illo legimus, qui Alexandrię Vitali monacho de prostibulo
egredienti obuiam factus alapam incussit, quod ab eo libidinis causa infamem
locum frequentari diceret. Et statim ipse a demonio arreptus male torqueri
coepit. Assiduus quippe ibi erat Vitalis, non tamen libidinis causa, ut ille
putauit, sed ut eas, quę se libidini prostituerant, a tam turpis uitę
proposito reuocaret. Ad singulas enim penetrans oblata pecunia noctem
paciscebatur neque quicquam tota ea nocte aliud quam dolenter ingemiscere et
Deum pro salute perditę mulieris deprecari. Ita alias ad Deum conuertere,
alias saltem eo tempore, ut a scelere cessarent, compellere. Quę res tunc
clarius patuit, cum post uindictę diuinę in percussorem miraculum illę ipsę
mulieres, apud quas aliquando pernoctauerat, palam confiterentur atque idem
percussorem suum miseratus oratione sanitati restituisset. Nos tam anceps
iudicium facile uitabimus, si Ioannis Alexandrini episcopi prudentiam
imitari uoluerimus. Qui ipsius Vitalis delatoribus ita fidem adhibuit, ut
sanctum uirum ne in lustris quidem impudice uersari -- 3-379 --
crederet. Tutius nanque consilium, ęquior deliberatio, certius iudicium -
semper bene pręsumere de iis, quos nunquam in crimine nouimus deprehensos.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|