Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Ob hoc sane Paulus cognomento Simplex uxorem suam cum adultero deprehendens,
ne tantam iniuriam ulcisci cogeretur, statim auersus abiit, domo excessit et
se monachum fecit magnique Antonii dignus euasit discipulus. Denique manus
illas, quas a uindicanda ignominia continuerat, ad Deum porrigens, nihil
petiit, quod non impetrauit, maximeque in faciendis miraculis insignis fuit.

|