Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Previous paragraph

Next paragraph

Pręter hęc iam dicta exempla operęprecium est pręceptorum quoque idem iubentium meminisse, ut, quod recte ac sapienter factum credimus, auidius imitemur. Scriptum in Leuitico est: Non quęras ultionem nec memor eris iniurię ciuium tuorum. Et in Prouerbiis: Qui dissimulat iniuriam, callidus est. Vir iracundus prouocat rixas; qui patiens est, mitigat suscitatas. Melior est patiens uiro forti, et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium. Ne dicas: Reddam malum pro malo. Expecta Dominum, et liberabit te. In Ecclesiaste quoque dicitur: Cunctis sermonibus, qui dicuntur, ne accomodes cor tuum, ne forte audias seruum tuum maledicentem tibi. Scit enim conscientia tua, quia et tu crebro maledixisti aliis. Et in Ecclesiastico: Humilia ualde spiritum tuum, quoniam uindicta carnis impii ignis et uermis. Qui uindicari uult, a Domino inueniet uindictam, et peccata illius seruans seruabit. Ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis. Tale est et illud Prophetę in Psalmis: Dixi: Custodiam uias meas, ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator aduersum me. Obmutui et humiliatus sum. Quod unde assecutus fuerit, alibi confitetur et ait: Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo, quia in ęternum mihi est. Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. Ac se demum talem ostendens: Cum iis — inquit — qui oderunt pacem, eram pacificus; cum loquebar illis, impugnabant me gratis. In Euangelio quoque clamat Dominus: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Beati pacifici, quoniam filii Dei uocabuntur. Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum cęlorum. Beati estis, cum maledixerint uobis homines et persecuti uos fuerint et dixerint omne malum aduersum uos mentientes propter me. Gaudete et exultate, quoniam merces uestra copiosa est in cęlis. Profecto, talia ac tanta patientię pręmia quisquis digne perpenderit, facile contemnet omnia, gaudebit in persecutionibus et contumelias ducet pro deliciis. Et, si idem mala etiam, quę iracundis et impatientibus proposita sunt, consyderauerit, tanto remissius iniurias

-- 3-402 --

perferet, quanto maiore in periculo se intelliget constitutum cum pręmii amittendi tum subeundi supplicii. Omnis - inquit - qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. Qui autem dixerit fratri suo: Racha, reus erit concilio. Qui autem dixerit: Fatue, reus erit gehennę ignis. Quod si is, qui tantum uerbo offenderit, ad gehennam destinandus sit, quanto magis, qui referendo iniuriam facto atque opere lęserit? Ideo nempe Paulus apostolus ad Romanes scribens: Benedicite - inquit - persequentibus uos, benedicite et nolite maledicere, nulli malum pro malo reddentes. Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum, si sitit, potum da illi. Noli uinci a malo, sed uince in bono malum!Idem suo exemplo Corinthios ad patientiam informans atque instruens ait: Maledicimur, et benedicimus; persecutionem patimur, et sus-tinemus; blasphemamur, et obsecramus. Tanquam purgamenta huius mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc. Ad hanc eandem uirtutem capessendam Thessalonicenses inuitat dicens: Patientes estote ad omnes et uidete, nequis malum pro malo alicui reddat, sed semper, quod bonum est, sectamini inuicem et in omnes. Ac nequis aduersantium molestiis carere se glorietur, ad Timotheum inquit: Omnes, qui pie uolunt uiuere in Christo Iesu, persecutionem patientur. Ex quo potius timendum est illis, ne non satis religiose uiuant, quos nemo neque persequitur neque aliquando persecutus est. Quamobrem idem scribens ad Hebreos protestatur et ait: Patientia uobis necessaria est, ut uoluntatem Dei facientes reportetis promissionem. Sic ipsum et in Actis legimus docentem: Quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. Proinde Petrus quoque improborum in nos maliciam non tribulationem, sed gratiam appellat dicens: Hęc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias patiens iniuste. Quę enim est gratia, si peccantes et colaphizati suffertis? Sed si benefacientes patienter sustinetis, hęc est gratia apud Deum. Et, si exprobrabimini in nomine Christi, beati eritis.

Previous paragraph

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.