Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Pręter hęc iam dicta exempla operęprecium est pręceptorum quoque idem
iubentium meminisse, ut, quod recte ac sapienter factum credimus, auidius
imitemur. Scriptum in Leuitico est: Non quęras ultionem nec memor eris
iniurię ciuium tuorum. Et in Prouerbiis: Qui dissimulat iniuriam,
callidus est. Vir iracundus prouocat rixas; qui patiens est, mitigat
suscitatas. Melior est patiens uiro forti, et qui dominatur animo suo,
expugnatore urbium. Ne dicas: Reddam malum pro malo. Expecta Dominum, et
liberabit te. In Ecclesiaste quoque dicitur: Cunctis sermonibus,
qui dicuntur, ne accomodes cor tuum, ne forte audias seruum tuum
maledicentem tibi. Scit enim conscientia tua, quia et tu crebro
maledixisti aliis. Et in Ecclesiastico: Humilia ualde spiritum
tuum, quoniam uindicta carnis impii ignis et uermis. Qui uindicari uult,
a Domino inueniet uindictam, et peccata illius seruans seruabit. Ne
respondeas stulto iuxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis.
Tale est et illud Prophetę in Psalmis: Dixi: Custodiam uias meas, ut
non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret
peccator aduersum me. Obmutui et humiliatus sum. Quod unde assecutus
fuerit, alibi confitetur et ait: Super inimicos meos prudentem me fecisti
mandato tuo, quia in ęternum mihi est. Pax multa diligentibus legem
tuam, et non est illis scandalum. Ac se demum talem ostendens:
Cum iis — inquit — qui oderunt pacem, eram pacificus; cum
loquebar illis, impugnabant me gratis. In Euangelio quoque clamat
Dominus: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Beati pacifici,
quoniam filii Dei uocabuntur. Beati, qui persecutionem patiuntur propter
iustitiam, quoniam ipsorum est regnum cęlorum. Beati estis, cum
maledixerint uobis homines et persecuti uos fuerint et dixerint omne
malum aduersum uos mentientes propter me. Gaudete et exultate, quoniam
merces uestra copiosa est in cęlis. Profecto, talia ac tanta
patientię pręmia quisquis digne perpenderit, facile contemnet omnia,
gaudebit in persecutionibus et contumelias ducet pro deliciis. Et, si idem
mala etiam, quę iracundis et impatientibus proposita sunt, consyderauerit,
tanto remissius iniurias -- 3-402 -- perferet, quanto maiore in periculo
se intelliget constitutum cum pręmii amittendi tum subeundi supplicii.
Omnis - inquit - qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio.
Qui autem dixerit fratri suo: Racha, reus erit concilio. Qui autem
dixerit: Fatue, reus erit gehennę ignis. Quod si is, qui tantum
uerbo offenderit, ad gehennam destinandus sit, quanto magis, qui referendo
iniuriam facto atque opere lęserit? Ideo nempe Paulus apostolus ad Romanes
scribens: Benedicite - inquit - persequentibus uos, benedicite et
nolite maledicere, nulli malum pro malo reddentes. Sed si esurierit
inimicus tuus, ciba illum, si sitit, potum da illi. Noli uinci a malo,
sed uince in bono malum!Idem suo exemplo Corinthios ad patientiam
informans atque instruens ait: Maledicimur, et benedicimus; persecutionem
patimur, et sus-tinemus; blasphemamur, et obsecramus. Tanquam purgamenta
huius mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc. Ad hanc
eandem uirtutem capessendam Thessalonicenses inuitat dicens: Patientes
estote ad omnes et uidete, nequis malum pro malo alicui reddat, sed
semper, quod bonum est, sectamini inuicem et in omnes. Ac nequis
aduersantium molestiis carere se glorietur, ad Timotheum inquit: Omnes,
qui pie uolunt uiuere in Christo Iesu, persecutionem patientur. Ex
quo potius timendum est illis, ne non satis religiose uiuant, quos nemo
neque persequitur neque aliquando persecutus est. Quamobrem idem scribens ad
Hebreos protestatur et ait: Patientia uobis necessaria est, ut uoluntatem
Dei facientes reportetis promissionem. Sic ipsum et in Actis legimus
docentem: Quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum
Dei. Proinde Petrus quoque improborum in nos maliciam non
tribulationem, sed gratiam appellat dicens: Hęc est enim gratia, si
propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias patiens iniuste. Quę
enim est gratia, si peccantes et colaphizati suffertis? Sed si
benefacientes patienter sustinetis, hęc est gratia apud Deum. Et, si
exprobrabimini in nomine Christi, beati eritis.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|