Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Idem animus in condonando Mamertini, apud Antisiodorum monasterii sancti
Germani abbatis, fuit. Qui ursum ad rapiendas oues uentitantem, cum in
laqueos, quos monachi tetenderant, incidisset, miseratus exoluit ac dimisit,
tantum iubens, ne ultra sibi suisque damno esset. Si ergo sanctissimi uiri
bestiis quoque, a quibus rerum suarum deductionem factam nouerant,
ignoscendum duxerunt, quomodo nos non ignoscemus hominibus?

|