Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Beniamin eremita aquę intercutis morbo uehementer laborabat. Ac ne hoc illi
ob delicta datum crederes, alios infirmos oratione sola curauit. Eis uero,
qui infirmitatem eius miserabantur, e diuerso supplicare solebat, ne
corporis sui, sed animę curam haberent ueniamque a Domino sibi exorarent
peccatorum, quę, dum sanus esset, se commisisse aiebat. Ita, quod peccator
foret, plurimum angebatur, quod ęger, nihil.

|