Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Philippum apostolum Hieropoli, Phrygię urbe, crucifixum ac lapidibus
interemptum constat, Bartholomeum apud Armeniam in oppido Albano uiuum
excoriatum decollatumque; Ioannem apostolum Romę in feruenti oleo decoctum
nec tamen lęsum Christo protegente, qui sic eum uoluit manere, donec ipse
ueniret; Thomam Didymum apud Indos carceri traditum, nudis uestigiis per
candentes laminas ductum et in ardentem fornacem trusum, postremo lanceis
perfossum; Mattheum apostolum in Perside, dum missale sacrificium offerret,
post tergum transfixum; Iacobum Minorem Hierosolymis lapidatum et pro
inimicis deprecantem fullonis fuste interemptum; fratres vero eius Simonem
Zeloten et Iudam Thaddeum in Persię urbe Senair, quia ipsis ingredientibus
in templum simulachra deorum corruerunt, ab ędituis trucidatos; Matthiam,
qui apostolatum, a quo Iudas decidit, sortitus est, Hierosolymis -- 3-427 -- a Iudeis lapidatum et Romano ritu securi percussum;
Barnabam, gentium apostolum Salamine a Iudeis comprehensum atque igni
consumptum. Profecto nisi summa et pręclara esset martyrii gloria, nunquam
Christus apostolos suos (quos pręter omnes dilexerat) tanta ac talia pati
permisisset. Sed beati — inquit — qui persecutionem patiuntur
propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum cęlorum. Beati estis, cum
uos oderint homines et cum separauerint uos et exprobrauerint et
eiecerint nomen uestrum tanquam malum propter Filium hominis. Gaudete in
illa die et exultate! Ecce enim merces uestra multa est in cęlo.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|