Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Hinc ęst, quod Ignatius, Antiochenę ecclesię tertius post Petrum apostolum
episcopus, Traiani persecutione damnatus ad bestias, cum Romam uinctus
mitteretur et iam Smyrnam peruenisset, ad Romanos, qui fidem receperant, -- 3-433 -- scribens ait: »De Syria usque Romam pugno ad bestias in mari
et in terra nocte dieque ligatus cum decem leopardis, hoc est, militibus,
qui me custodiunt, quibus cum benefecerim, peiores fiunt. Iniquitas autem
eorum mea doctrina est. Sed non iccirco iustificatus sum. Utinam fruar
bestiis, quę mihi sunt paratę! Quas et oro mihi ueloces esse ad interitum et
ad supplicia et allici ad comedendum me, ne sicut aliorum martyrum non
audeant corpus attingere. Quod si uenire noluerint, ego uim faciam, ego me
ingeram, ut deuorer. Ignoscite mihi, filioli! Quid mihi prosit, ego scio.
Nunc incipio Christi esse discipulus, nihil de iis, quę uidentur,
desyderans, ut Iesum Christum inueniam. Ignis, crux, bestię, confractio
ossium, membrorum diuisio et totius corporis contritio et tormenta diaboli
in me ueniant, tantum Christo fruar!« Cumque iam ductus esset ad bestias et
rugientes audiret leones, ait: »Frumentum Christi sum. Dentibus bestiarum
molar, ut panis mundus inueniar.« Pręfocatum itaque a leonibus et nusquam
cruentatum ferunt. Profecto non fuisset in illo tam feruens pro Christo
patiendi affectus, si quicquam dulcius esse potuisset quam frui Christo.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|