Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Quadraginta milites Sebastę passi sunt sub Licinio imperatore, Lysia et
Agricolao pręfectis. Hos quidem, cum Christum publice prędicarent, in
stagnum gelu concretum collo tenus mersos manere usque ad diem alterum
compulerunt. Thermę prope appositę erant, ut ad eas confugere liceret,
siquis eorum pro Christo pati frigus recusaret. Unus ex illis algoris
impatiens, ut ad thermas peruenit, uita defunctus est. Reliqui in glacie
perdurantes Deo laudes decantabant. Circa uigiliam noctis tertiam descendit
lux super eos et triginta novem coronę in luce apparuerunt. Quod cernens
custodum pręfectus illis, qui secum erant, a somno excitatis Christianum se
professus est et uestitu reiecto nudus in stagnum prosiluit atque una cum
iis, qui ibi erant, psallere coepit, coronam percepturus, quam is, qui inde
effugerat, cum uita simul amisit. Mane post hęc eductis et in fidei
proposito persistentibus crura confregerunt illique animas Deo tradentes tam
gloriosa martyrii uictoria potiti sunt.

|