Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Christinam uirginem, in oppido Italię Tyro (quod ad Vulsinium lacum situm
est) passam, mirari facilius est quam laudare. Patris sui, urbani Tyri
pręfecti, idola argentea confringens, egenis dispertiuit, blandimenta
illius, quibus ipsam a Christo auertere moliebatur, despexit, minas irrisit,
non flagellis dilaniata constantiam mutauit. Quin immo lacerę carnis frustum
in patrem proiiciens ait: Satiare carnibus, miser, quas genuisti! Filiam
comedere potes, at -- 3-451 -- certe, ut impietati tuę consentiat,
facere non potes. Hinc rotis alligatur et subdito igne uritur in lacumque
deiicitur. Mox defuncto patre a Dione, eius successore, in oleo, resina et
pice coquitur. Et cum ab hac quoque pernicie liberasset eam Dominus, ad
Apollinem adorandum ducta statuam precatione subuertit. Et ipse uates
Apollo, quod futurum de se non pręuiderat, redactus est in puluerem. Tum
Dione quoque morte repentina subtracto subrogatur Iulianus. Qui Christinam
in fornacem ardentem mitti iussit, sed missa noxam non sensit. Serpentibus
mordendam obiecit, sed serpentes illa dimissa ueneficum inuaserunt.
Interemptum uero ipsa suscitauit et serpentes in desertum fugere compulit.
Serpentibus tamen sęuior Iulianus mamillas illi amputari iubet, linguam
pręcidi, ipsam sagittis confici. Tali demum martyrio consumptam cęlum
suscepit, sancti honorarunt, angeli laudibus extulerunt, Christus amplexatus
est, Deus Pater regni cęlestis hęreditate donauit. Siquidem una puellula a
tribus crudelissimis ciuitatis pręsulibus continenter excruciata, uinci
nequiuit, hoc est, ut peccaret, compelli nulla ui unquam potuit.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|