Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Cuius etiam amore Felicitas Romę passa, nec Antonini imperatoris edicta nec
Publii tribuni minas quicquam pensi fecit. Seque et septem filios tyrannicę
ultro ingessit crudelitati, dum una cum illis, quos genuerat, ad martyrii
palmam cuperet peruenire. Ecce iam cernit alium plumbatis cędi, alium
fustibus mactari, alium pręcipitio ellidi, cęteros capite truncari et inde
non se animo minus quam illos corpore torqueri, et tamen, ut in confessione
perdurent, hortatur. Ipsa demum colaphis fracta carcerisque angustiis
afflicta, cum liberos, quos ad martyrium pręmiserat, sequi optaret,
decollatur. O uere felix Felicitas, cui tantum animi fuit, ut et filiorum
tormenta constanter spectares et -- 3-453 -- tua fortiter perferres.
Felix, quę octuplici patientia, octies martyr, octo donanda coronis cęlum
ascendisti, toties pro Christo mortua, quota cum filiis, quos una tecum
morti exposuisti, numeraris. Vicisti fortitudine Machabeorum matrem. Quod
illa pro Lege sustinuit, tu passa es pro Euangelio. Sed illa comprehensa
dicitur, tu te tua sponte obtulisti, magnificum quidem Christianorumque
proprium existimans Christianitatem non dissimulare, supplicia contemnere,
quorum toleratione probatur fides, glorificatur Christus, uere Dei cultus
innotescit.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|