Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Sed rursum Sathan illum fraude aggreditur. Agasonem assimilat et asellum
panibus oneratum agens, dum sub onere lapsum attollere nititur, Nathanaelis
opem inclamat, ut foris euocet. Suspensus ille restitit: charitas proximo
auxilium ferre stimulabat, propositi ratio exire dissuadebat. Dum autem,
quid facto opus esset, secum deliberat, uenit in mentem, ne forte id, quod
cernebat, diaboli ad fallendum fabrica esset. Et uocanti respondit: Si
Christianus es, Deum deprecare, et ipse adiuuabit te. Sin Christi
aduersarius, indignus es, cui succurratur. His dictis uisio euanuit. Et ipse
Deo gratias egit, quod tam callide consutis dolis non sit captus nec suum
intermiserit institutum. Exemplo est, cum nos in laqueos paulatim labi
remissius agendo senserimus, resipiscentes etiam pristinę perfectioni
aliquid addamus, et potius in laqueos incidat, qui illos parauerat, et
conuertatur dolor eius in caput eius.

|