Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Porro hęc uersipellis bestia transfigurat se interdum in angelum lucis, quo facilius id, quod uelit, homini persuadeat. A Cassiano
relatum legimus Heronem senem in Thebaidis deserto annos quinquaginta
commoratum semperque ieiuniis intentum, suo tamen, non patrum arbitrio
uixisse. Hic ergo a demone laudatus, cum eum a Deo missum ad se de celę
angelum credidisset, credidit etiam, quod ab illo audierat, se, scilicet,
tanti iam apud Deum meriti esse, ut, si ex arduo aliquo loco ad imum rueret,
corpus suum affligi lędiue non posset. Itaque immemor scriptum esse: Non
tentabis Dominum, Deum tuum, sed potius in perniciem suam illud
imprudenter amplectens: Angelis suis mandauit de te, et in manibus
tollent te, ne offendas ad lapidem pedem tuum, noctu surrexit et in
puteum haud modicę altitudinis se pręcipitem misit. Ad sonitum casus exciti
fratres ipsum seminecem extrahunt et, cum rem didicissent, a demonio illusum
affirmant. Sed ille in sua credulitate pręsumptuosaque superstitione
perdurans, die tertio post uita defunctus est. Et quoniam in tali errore
defecerat, uix illi a Pafnutio abbate multorum precibus exorato inter
dormientium in Domino fratrum ( posset, spectare coepit. Cumque iam aduersum se insurgentem uidisset, nihil moratus e cęlla se proripuit et fuga salutem petiit. Certe, nisi effugisset, pater ipse pessimi parricidę in filium scelus, non Abrahę obsequium consummasset, et quem Deo genuerat, diabolo immolasset. Eo iam uesanię processerat imprudens inconsultaque credulitas.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.