Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Pacomius alter, in Scythi monachus, queri solebat annos duodecim Venereę
uoluptatis cogitationibus multum se fuisse molestatum. Et cum postremo
diabolus puellę ętate et forma florentis imaginem gerens ad genua eius -- 3-468 -- procaciter lasciuiendo procubuisset, ipse facinus detestans
atque indignabundus colaphum illi in faciem intorsit. Quo ictu repulsus
demon euanuit et tum illa diutina genitalium titillatio cessauit, quia, qui
uisibili palpalibique specie seduci nequiuit, frustra iam deinde iis
inanibus cogitationum offuciis oppugnaretur. Magis enim uisa quam cogitata
mouent multoque magis etiam ad tactum usque admissa.

|