Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
De Elpidio quoque abbate memorię proditum est, quod per quinque et uiginti
annos nunquam se ad Occidentem uerterit, semper fere orans et illum, cui
nomen Oriens, iugiter contemplans. Non putauit nefas esse retro aspicere,
sed sibiipsi uoluit imperare, ut, cum corporis appetitum ab iis etiam, quę
licita erant, refrenasset, facilius ab illicitis custodiret.

|