Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Diuus Hieronymus moriturus humi se collocari iussit saccoque, quo induebatur,
operiri. Tum discipulis conuocatis eos, ut in Dei seruitii perseuerarent,
multum exhortatus est. Deinde sacramentum corporis et sanguinis Domini in
genua errectus et lachrymis perfusus reuerenter hausit. Mox terram prono ore
petens, dispessis manibus: Nunc dimittis — inquit — seruum tuum,
Domine, secundum uerbum tuum in pace. Quia uiderunt oculi mei salutare
tuum. Quod parasti ante faciem omnium populorum: lumen ad reuelationem
gentium et gloriam plebis tuę Israhel. Post hęc lux multa circa eum
fulsit. Quidam etiam angelos uidisse se testabantur uocemque audisse illum
ad patriam cęlestem inuitantium et ipsius respondentis, quod libenter
cupideque ueniret. Mox discedente luce anima quoque a corpore suo discessit.
Exanime corpus diuinum spirare odorem coepit, omnia unguenta suauitate
uincentem. Eadem hora diuersis in locis uisionibus quorundam, ad quantam
ille beatitudinem translatus sit, liquido patuit. Nos eius humilitatem
saltem in moriendo imitemur, quando -- 3-500 -- quidem tantam in uiuendo
sanctitatem assequi indigni sumus.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|