Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Cum igitur tot sanctorum accusationibus conuicti fuerint infelices illi, quos
non ante scelerum suorum poenituit quam cum poenitere nihil profuit, quid
agent, quo se uertent? Nulla erit reliqua cauillatio, nullum argumentum,
nullum effugium. Videbunt supra se Deum iratum, infra se ignem paratum,
circa se terribiles demones grauiter infrendentes et iam ad teterrima illa
inferni loca cum furore urgentes, compellentes, trahentes. Qui clamor,
qualis planctus, quantus et quam flebilis ululatus inter illos audietur,
quam miserabile spectaculum illud erit, cum et pectora pugnis et ora
unguibus foedantes incedent! Laniabunt capillos, percutient foemora,
complodent palmas, compriment digitos, totis artubus,*corr. ex
artibus toto corpore contremiscent. Alii in terram
proni corruent, alii horrore attoniti rigebunt, alii limphatico pauore acti,
huc illuc ueluti amentes discurrent. Ora pallor, corda dolor, mentem stupor,
membra tremor langorque occupabunt atque interea incessabilis immugiet
gemitus, personabit planctus, obstrepet eiulantium nunquam moestior auditus
clamor. Et, ut Ioannes ait: Quęrent mortem, et non inuenient eam; et
desyderabunt mori, et fugiet mors ab eis. Quod si populus Israhel,
qui ad montem Synai, ut pręcepta Dei audiret, sanctificatus accesserat, eo
loquente adeo exterritus sit, ut statim inde pedem referentes Moysi
dicerent: Loquere tu nobis, et audiemus, non loquatur nobis Dominus, ne
forte moriamur, — quomodo ii, qui nihil in se sanctitudinis
habebunt, sed e diuerso multorum criminum conscii erunt, ferre -- 3-572 -- poterunt, non iam pręcipientis Dei uocem, sed iracundi clamantis clamorem
et in ignem ęternum abigentis? Adde illas omnium creaturarum accusationes,
omnium sanctorum execrationes, non quod sancti pietatem tunc relinquent, sed
quod Dei iustitię conformes erunt, hominibus quidem miserantes, sed Deo
obsequentes, quoniam misericors et iustus Dominus. Adde etiam demoniorum
insultantium et singula cuiusque facinora exprobrantium, diros rugitus
ingentesque minas. Quomodo deinde non etiam ob hoc supramodum confundentur,
quia iam nihil absconditum erit, quod non sciatur, nihil occultum, quod non
reueletur, dicente Apostolo: Omnes autem nos manifestari oportet ante
tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit,
siue bonum siue malum. Et in Veteri instrumento de scelesto homine
scriptum est: Reuelabunt cęli iniquitatem eius, et terra consurget
aduersus eum. Et ad eundem per Naum prophetam dicitur: Ecce ego
ad te, dicit Dominus, Deus exercituum ! Et reuelabo pudenda tua in facie
tua, et ostendam (in)*om.
gentibus nuditatem tuam et regnis ignominiam tuam. Quot ergo furta,
quot adulteria, quot ueneficia, homicidia, simulationes, perfidię,
proditiones, insidię, fraudes, quot pessimę cogitationes cęteraque mala, quę
ad illam usque diem nemo mortalium, nisi qui commisit, nouerat, tunc cunctis
in propatulo erunt, tam hominibus quam angelis! Et quem tam ignominiosę
manifestationis non uehementissime pudebit, ut uel ob hoc solum peccasse
nollet, ne toti mundo proditus erubescat? Itaque ante eos erubescentię quam
inferni flamma torquebit.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|