Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Caput XII / DE SANCTORVM CVM CHRISTO AD CAELVM ASCENSIONE
Post
Hoc sane illud erit, quod Danieli quondam reuelatum credimus dicenti: Aspiciebam in uisione noctis, et ecce cum nubibus cęli quasi Filius hominis ueniebat, et usque ad Antiquum dierum peruenit. Et in conspectu eius obtulerunt eum. Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum. Et omnes populi, tribus et linguę ipsi seruient. Potestas eius potestas ęterna, quę non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur. Iam enim omni prorsus demonum malignitate ad inferos cum impiis ablegata et in abyssum detrusa, iam sanctorum omnium animis corporibusque beatificatis, Christo uictori triumphus ęternus celebrabitur in cęlo, ut ipso regnante regnent et ii, qui illum fide et confessione et opere in terra coluerunt, eodem propheta dicente: Et iudicium sedebit, ut auferatur potentia et conteratur et dispereat usque in finem, hoc, est, potentia principis tenebrarum et eorum, qui illum secuti sunt. Regnum autem et potestas et magnitudo regni, quę est super omne cęlum, detur populo sanctorum Altissimi; cuius regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges seruient ei et obedient. Et erit — ut Zacharias inquit — in die illa Dominus unus, et erit nomen eius unum. Omnes enim unum erant in Deo, ideo et unus rex omnium erit Christus; et in Christo Pater, et Christus in Patre, et cum utroque Spiritus sanctus. Humanitas diuinitasque pariter in illo uidebitur, sicut scriptum est: Et in lumine tuo uidebimus lumen. Inde iam gloria in excelsis Deo concinetur, neque in terra ut olim, sed in cęlo pax hominibus bonę uoluntatis erit. Inde uoces illę magnę, quas Ioannes in Apocalypsi audiuit, personabunt dicentes: Factum est regnum huius mundi, Domini nostri et Christi eius, et regnabit*corr. ex regnabunt in secula seculorum. Amen. Et iterum ait: Et audiui quasi uocem turbę magnę, et sicut uocem aquarum multarum, et sicut uocem tonitruorum magnorum dicentium: Alleluya; quoniam regnauit Dominus, Deus noster omnipotens. Gaudeamus, et exultemus, et demus gloriam ei, quia uenerunt nuptię Agni, et uxor eius pręparauit se, id est Ecclesia. Et datum est illi, ut cooperiat se byssino splendenti et candido. Byssinum enim iustificationes sunt sanctorum. Et dixit mihi: Scribe: Beati, qui ad coenam nuptiarum Agni uocati sunt! Hi quidem iam in tanta beatitudine se constitutos cernentes admirabuntur. Fortasse quęrent, quibus operibus, quo labore, qua exercitatione tantam percipere meruerint mercedem. Sed audient: »Non ex operibus iustitię, quę fecistis uos, sed secundum suam misericordiam piissimus Dominus saluos uos fecit. Neque enim condignę erant passiones seculi tanta ac tali gloria, sed omnium bonorum largitor Deus, diues in omnibus, nouit dare magna pro modicis, pro breuibus sempiterna. Modica sane imperata sunt, sed magna promissa sunt. Hęc accepistis, quia illa obsequenter soliciteque implestis. Credidistis in Deum; nunc perpetuo eius conspectu gaudete. Timuistis eum; nunc in illo exultate. Dies festos ei sanctificastis; nunc festiuitate nunquam finienda fruimini. Parentes prępositosque uestros digno honore prosecuti estis; nunc a cęlesti Patre honorem accipite angelorum, et in mansionibus, a quibus Lucifer cum satellitibus suis ob superbiam lapsi sunt, uos pro humilitate uestra Domino fauente succedite. Dilexistis proximos uestros; nunc amici Dei facti estis, et domestici, et filii. Pudiciciam, castitatem, uirginitatem obseruastis; nunc incorruptionis immortalitatisque lucem induimini. Ieiunastis ablato Sponso; nunc illo uobis reddito cęlestis conuiuii indeficienti dulcedine saturamini. Flestis aliquando; nunc consolamini. Preces obtulistis; nunc, quod precando petistis, accipite. Vigilastis in nocte; nunc in die, qui noctem nescit, conquiescite. In uinea Domini laborastis; nunc promissum uobis perfectę felicitatis denarium sumite. Vicistis concupiscentias carnis; nunc in spiritu iubilate. Vicistis mundum; nunc in Deo cum Christo triumphate. Nemo a uobis tollet gaudium uestrum, nullus imminuet, casus, nullum finiet tempus. Sicut modo, ita et semper, et in secula seculorum beati eritis in Deo, et in Domini Iesu, et Spiritu sancto. Amen.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.