Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Poenalem igitur locum damnatorum subterraneum esse credi par est, et eum
quidem, a quo maxime distat cęlum. Quantum enim peccando iniqui a iustitia
pietateque recesserunt, tantum et mansione a mansionibus sanctorum separari
congruum atque consentaneum uidetur. Sed neque nomen sedis infelicissimę in
eo discrepat, cum ab omnibus uocetur infernus. Quid autem aliud infernus
quam terrę centram, si cęlum hoc, quod terram quaqua uersum ambit, mundi
pars summa sit? Legimus pręterea Datan et Abiron et Chore, quia a Deo ob
delicta improbati sunt, uiuos terrę hiatu fuisse absorptos, ut uel hinc
constet sub terra esse tormentorum locum, non supra terram. Vnde et per
Ezechielem dictum est: Descenderunt incircumcisi ad terram ultimam,
hoc est, in uiscera terrę, ne scilicet cęlum, solem lunamque et reliqua
sydera uidere possint, qui, dum uiuerent, cęlestium contemplationi nunquam
uacauerunt. Ideo et in tenebras mitti dicuntur, quoniam illic nulla dies
est, nulla omnino lux, nisi quam fecerint flammę illę inextinguibiles, quę
sic fulgent, ut etiam fulgore ipso torqueant et excrucient. Cum enim sine
intermissione urant peccatorem, hoc insuper ei pręstant, ut etiam illos
inibi uri cernat, quos charissimos habuit, et duplicentur sibi poenę, dum
suas cumulat alienis, utque idem -- 3-579 -- conspectis terribilibus
demoniorum figuris ex pauoris magnitudine magnitudinem augeat supplicii. De
his postea. Nunc locum istum, quanuis sub terra sit, perscrutemur, ut,
qualis et quam tristis existat, saltem ex parte nosse possimus, et cum
nouerimus, cauere enitamur, ne illo concidamus, unde spes nulla reuertendi.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|