Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
In Esaia scriptum est: Pręparata est ab heri Topheth; ab heri, hoc
est, a principio; Topheth autem interpretatur gehenna pauoris uel ampla
poena uitę stultorum, ut per hoc intelligas et horrorem loci et immensitatem
poenarum. Deinde sequitur: A rege pręparata, profunda et dilatata, ut
scilicet capax esset multorum, quoniam multi sunt uocati, pauci uero electi,
si illorum, qui uocati sunt, numero comparentur. Idem propheta poenę quoque
genus indicat, dum subdit: Nutrimenta eius ignis et ligna multa; flatus
Domini, id est diuina iustitia, sicut torrens sulphuris
succendens eam. De hoc alibi idem ait: Et conuertentur torrentes
eius in picem, et humus eius in sulphur. In iis quidem partim
fomenta ignis apparent, partim grauitas foetoris. Et erit — inquit —
terra eius in picem ardentem nocte et die; non extinguetur in
sempiternum, ascendet fumus eius a generatione in generationem,
desolabitur in secula seculorum. Quomodo desolabitur in secula
seculorum, si res, quę desolantur, minui et deficere soleant et ad nihilum
redigi? Alia ergo conditio infernalis foueę erit, quę et ardendo desolabitur
et nunquam ardere desinet perpetuęque combustioni perpetuo sufficiet. Nec
ignis extingui nec ipsa consumi poterit. Et non erit — inquit —
transiens per eam; quia fortasse ignei torrentes illi uel ubique
aduersi et occursantes nequitię spiritus transitum denegabunt uel aliter:
Non erit transitus, ita ut inde exire possit, dicente propheta:
Congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur
ibi in carcere. Carcer ergo nunquam aperiendus homines demonesque
pariter continebit inclusos, obstructo omni exitu portis ęreis uectibusque
ferreis ac seris sempiternis. Hinc igitur idem propheta ait: Et
possidebunt eam onocrotalus et ericius, et ibis et coruus habitabunt in
ea. Per hęc sane animalia, quę in Deuteronomio -- 3-580 -- inter
immunda censentur, homines peccatores designat flagitiorumque immunditia
pollutos. Postea infert: Et erit cubile draconum, et pascua struthionum.
Et occurrent demonia, onocentaurus et pilosus clamabit alter ad alterum.
Ibi cubauit lamia et inuenit sibi requiem. Ibi habuit foueam ericius, et
nutriuit catulos, et circumfodit, et fouit in umbra eius. Illuc
congregati sunt milui, alter ad alterum. Miluus quoque ex immundis
est. Draco uero diabolus est, ut in his etiam bestiarum uocabulis peccatores
et simul improbos spiritus intelligamus. Quod autem ait: Inuenit sibi
requiem, non requiem significat, qua finitur labor, quia ibi nulla
laboris quies est, sed quia sedes domiciliumque non mutatur. Semper enim in
tenebris, et in igne, et in foetore, et in tumultu, et in luctu, et in
omnibus miseriis poenisque permanebunt. Vnde concludens propheta dicit:
Vsque in ęternum possidebunt eam; in generationem*corr. ex
generatione et generationem habitabunt in ea.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|