Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Diximus de terrore, qui damnatis per lucem gehennalis ignis incutietur;
dicamus nunc de dolore. Sicuti enim monstrosas demonum species in lumine
illo atro caliginosoque concernendo formidabunt, ita eorum supplicia, quos
in uita charos habuerunt, intuendo magis tristabuntur. Frater fratri
commiserebitur, filiis parentes, parentibus filii, amicis amici. Dumque
inuicem quilibet nunc suo, nunc alieno malo dolent, duplicabitur omnibus
grauitas moeroris. Hinc sane diues ille sepultus in inferno multum de
fratribus, quos superstites reliquerat solicitus, mitti ad eos Lazarum
precabatur, ut ab ipso admoniti cauerent eo deuenire, ubi illorum afflictio
suę poenę additamentum foret. Audiuimus quosdam in furto deprehensos, cum
coram iudice constituti crimen negarent, patienter tormenta tulisse. Vbi
autem et filios in quęstionem adductos conspexissent, eorum ferre supplicium
nequiuisse atque continuo furtum confessos. Et, si necem ipsi subire
maluerunt quam liberis fidiculas intendi uidere, quali quantaque premerentur
tristitię acerbitate, si una secum in inferno illos ardere uidissent, et
flebiliter exclamare et ab iis, qui ope indigent, opem implorare? Puto, et
ipsi exclamassent obsecrantes, ut tota in se uerterentur incendia et illis
leuaretur poena. Aut si id effici non liceret, ut saltem procul ab -- 3-585 -- eis, ubi etiam grauioribus atterendi suppliciis essent,
secedere sibi permitteretur, tantum ne illos, quos genuissent, uri
aspicerent, gemere audirent, affligi angique sentirent. Denique in imo
infernalis baratri flendo demergi ac defigi pręoptassent et, ut hunc unum
effugerent, omnes alios dolores non ita graues credidissent. Ad augendam
ergo reorum anxietudinem atque erumnam ignis iste, sicuti diximus, non modo
torrebit, sed etiam splendoris aliquid diffundet, illarum duntaxat rerum
uidendarum copiam suppeditans, quę spectantibus multo plus afferent molestię
quam si etiam ipsas tenebrę caliginosiores occuluissent. Et de hoc hactenus.
Nunc patientium poenas, utrum diuersę sint, perpendamus.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|