Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Quoniam autem docuimus diuersa esse supplicia, nequis aliqua ut aliis minus
dura ita etiam non multum acerba putet ideoque ad euitanda negligentior
efficiatur, ostendemus ea quoque, quę illic leuissima sunt, omnibus, quę hic
habentur, esse grauiora. Nihil hic quidem tam triste est, tam luctuosum, ut
non habeat aliquid consolationis. Pauper es, siti, fame nuditateque
confectus: inuenies, qui miserebitur et stipem porriget. Incurabiles morbi
doloris interualla habent, et post uehementem accessionem uel festina
remissio expectatur uel protinus exitus. Perpetuum exilium non adimit
patriam, sed mutat, et plerisque natale solum reliquisse usui fuit. Qui in
latomiis uinculisque coartantur, aut perfractis claustris aut pręsidis
miseratione euadere sperant. Qui cęditur, mutilatur, uritur, in equuleo
suspenditur, ungulis raditur, uirgis uerberatur, cruci affigitur, membratim
discerpitur, omnia denique, quę crudelium tyrannorum furor adinuenit
tormenta, in suo ipso corpore excipit, quanto uehementior dolor est, tanto
citius finem affore doloris confidit et totum, quem intolerabiliter sustinet
angorem, se morte mox effugiturum gaudet. Soli illi, qui ad Tartarum
delegantur, nihil penitus habere possunt, unde conquiescant, nedum unde
gaudeant. Quis enim illic miserebitur, ubi omnes miseri sunt? Quis
consolabitur, ubi omnes lugere non cessant? Quando dabitur uel modica
tormentorum intermissio uel ullum leuamen, ubi urens ignis nunquam
extinguitur, rodens uermis nunquam moritur, uexantia demonia nullo labore
defatigantur, nulla crudelitate satiantur? Quis postremo malorum sperari
terminus poterit, ubi diuini iudicii irreuocabilis maledictio in ęternum
perseuerabit? Deinde, uitę huius aduersitatum tribulationumque causa hęc
fere est, ut aut iustus per patientiam coronetur aut peccator per timorem
corrigatur.
-- 3-589 --
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|