Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Audiuimus epulonem diuitem de Euangelio perquam lugubriter conquerentem et
sancto patriarchę supplicantem, ut mitteret Lazarum, qui intincto in aqua
digito guttulam unam linguę suę instillaret, eo quod totus in igne arderet
totusque cruciaretur. Quanta ergo calamitas est sic torreri et una aquę
gutta indigere nullaque postulatione eam impetrare posse? Sed huic tam
ingenti miserię additur pręteritę felicitatis amara recordatio. Responsum
enim accipit: Memento, quia bonis multis in uita fruebare, Lazarus uero
pressus erat malis. Tu nunc crudaris, ille consolatur. Additur et
fratrum superstitum irrequieta solicitudo, cum tam uehementer expauescat, ne
eandem et illi perniciem sortiantur, quos fortasse sciebat haud aliis
moribus uiuere quam ipse uixerat. Non ergo satis est flammis excoqui et ne
linguam quidem tanti ardoris habere expertem. Multiplicium insuper curarum
perpetua anxietudine exęstuandum est.

|