Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Prosequamur adhuc ignis huius non leuia uisa, ut aliorum casus repetentes
discamus nobis cauere. Quo tempore -- 3-595 -- Gothi Italiam uastabant,
Reparatus Romanus, improbus magis quam ignobilis uir, dum defunctus
plangeretur, reuixit et: »Mittite — inquit — ad ecclesiam Laurentii martyris
sciscitatum, quid Tiburtius presbyter agat. Vidi enim eum rogo impositum
acriter torreri. Vidi et alium rogum, qui flammę mucrone cęlum lambere
uidebatur. De flamma quoque uocem erumpentem audiui, quę indicaret, quis
ille esset, cui poena parabatur. His enarratis repente obmutuit, non sydere,
sed morte percussus, atque iterum illuc, unde redierat, abiit. Tiburtius
etiam infelicem animam tunc exalasse compertus est. De quo hominum quoque
pręiudicium factum fuerat nemine non uitam illius detestante. Cum enim
presbyter esset, nihil presbyteri habebat pręter figuram ac nomen. Reparato
autem alios admonendi, non sui a perditione liberandi copia data erat, Deo
per illum cęteris consulente, ut cauerent eorum uitia imitari, quos ad
gehennam damnatos satis certo indicio cognouissent.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|