Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Miles quidam in eadem urbe Roma pestilentię morbo extinctus, cum reuixisset,
dixit apparuisse sibi pontem angustum fluuiumque subterlabentem, tetrum
admodum et caliginosum ac foetore incredibili grauem. At uero ad ulteriorem
ripam loca amoena et quę oculos florum uarietate, nares odorum fragrantia
multum pręcipueque oblectarent; tum habitacula passim disposita diuini
cuiusdam nitoris ac formę, sed inter ipsa unum cęteris maius elegantiusque,
quod totum aureis laterculis adhuc construebatur. Cui autem -- 3-597 --
construeretur, se scire nequiuisse. Consyderasse tamen, quod iusti pontem
secure pertransirent, reprobi uero laberentur et in fluuium ruerent. Tunc
uidit — ut aiebat — Peregrinum presbyterum tam inoffense per angustias illas
gradum tulisse, quam hic pie uixerat. Sed inter eos quoque, qui ceciderant
quosque rapidi gurgitis spumosi uortices agitabant, uidit Petrum,
ecclesiasticę familię irenarcham, qui quadriennio ante obierat, ferreis
uinculis complicatum et de horribili alueo enatare frustra conantem. Atque
iccirco ei supplicio mancipatum audiuit, quod reos olim, quos puniendos
accipiebat, sęuiter magis quam obsequenter punierit. Vidit et Stephanum, de
quo modo diximus. Qui cum transire pontem uellet, ad medium perueniens
pedibus delapsus est, uentre adhesit ponti. Per pedes ergo ab immundis
spiritibus in fluuium trahebatur, per manus ab angelis, ne mergeretur,
tenebatur. Interim, qui talia uidit, uitę restitutus, pendentis ih ponte qui
finis fuerit, scire non potuit. De quo ne beatus quidem Gregorius
pręiudicium facere ausus, lapsum adhesionemque tantum interpretatur dicens:
»Deorsum deprimit carnis lasciuia, sursum attollit elemosina.« Ex iis autem
duobus quid in Stephano magis excelleret, incertum erat. Ideo nec totus
mergi uisus est nec totus emergi. Nos inde discamus non sic incedere, ut
labamur, cum tam atra et sęua sit perditionis ęternę uorago cumque tam
uirosam exalet mephitim, ut non minus foetore ipso cruciet quam uortigine
fremituque ruentium aquarum.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|